Text List

Praeambulum

Praeambulum

Secunda pars distinctionis XIX. Sententia huius literae in generali & speciali: & in generali primo.

SEd iam hunc ad propositum, &c. Superius magister probauit aequalitatem in magnitudine per naturae vnitatem. Hic probat eam remouendo siue excludendo omnem inaequalitatem: & cun hoc sequitur alia pars in qua probat aequalitatem in magnitudine per diuinam simplicitatem & vnitatem & sic sunt duae partes. Prima autem istarum diuiditur in tres Primo ostendit intentum. Secundo opponit in contrarium Tertio soluit obiectionem. Secunda ibi, His autem videntu aduersarij. Tertia ibi, Haec autem quae hic dicuntur. Primistarum diuiditur in quatuor partes secundum quatuor qua persequitur ad ostendendum suum intentum. Primo enim probat quod in diuinis non est conuenientia tanquam in totintegrali. Secundo non est conuenientia in diuinis tanquam in toto vniuersali. Tertio quod non est conuenientia tanquam in materiali aliquo. Quarto quod non est in proprietate formal aliqua. Secunda ibi, Hic autem adiiciendum est. Tertia ibi, Notandum etiam. Quarta ibi, His quoque adiiciendum est. Haec diuisio & sententia lectionis in generali.

In speciali vero sic procedit magister. Et ostendit primo? non est inaequalitas in diuinis per hoc quod sit aliquod totum integrale in personis, quod ex hoc probat: vbi est summa naturae vnitas, ibi non potest esse totius integralis vel partium diuersitas, sed haec est in diuinis personis, ergo &c. Quomodo autem pluralitas personarum non ponat compositionem in diuinis: ostendit per simile ex hoc quod in vna & eadem persona pluralitas attributorum compositionem non ponit. Deinde ponit & probat quod in diuinis non est natura totius vniuersalis: non enim dicimus essentiam totum vniuersale esse respectu personarum quod ostendit duabus rationibus. Prima dicit impossibile: & est talis, multiplicatis illis quorum est genus, multiplicatur & ipsum genus: ergo si diuina essentia esset genus respectu personarum multiplicaretur diuina essentia multiplicatis diuinis personis constat autem quod diuina essentia non multiplicatur multiplica tis diuinis personis: ergo diuina essentia non est genus, nec per sonae sunt species, nec indiuidua. Ratio autem ista est beati Ai gustini dicentis, quod diuina essentia non est genus nec persona species: nec essentia est species, nec personae indiuidua rationi praedicta: quia iam multiplicaretur diuina essentia: ergo diuinessentia non est species nec genus: nec personae sunt, vt indiuidua: manifestum ergo est quod diuina essentia non est vniuersale ad personas. Alia ratio est ostensiua: & est talis: vna essentia inquantum vna non habet species, sed diuina essentia est simpliciter vna: ergo non habet species. Et quod non habet specie non est genus: ergo diuina essentia non est genus. Item non es species: quia non multiplicatur ad multiplicationem personarum ergo non est ibi aliquod totum vniuersale. Postea dicit quod tres per sonae non conueniunt in essentia sicut in parte materiali, ita diuina essentia sit in materia personarum, sicut lutum vel aes multorum vasorum, quia sicut dicit in omnibus quae constituuntur es vna materia, plus est de materia in pluribus quam in vna: sed no est plus de essentia diuina in pluribus personis quam in vna: erge essentia non se habet ad personas vt materia. Deinde ostendi quod diuinae personae non conueniunt in essentia, sicut in proprietate formali: sicut conueniunt homines in vna complexione, qui etiam propter hoc dicuntur esse vnius naturae, quod es hoc ostenditur, quia in his majus aliquid sunt duo quam vnus quod non est in diuinis personis. Postea obiicit per auctoritatem Damasceni, qui dicit quod diuina essentia est communis & vniuersalis: tres vero personae sunt tria particularia. Deinde respondet ad hoc, & dicit quod verba ista Damasceni non proprie, sed similitudinarie sunt accipienda: sunt ibi tamen aliqua quae similitudinem tenent respectu communis, & aliqua respecti particularis. Differentia autem materialis dicitur in diuinis esse non quod aliquid sit in vna quo nullo modo sit in alia, sed quia propter distinctionem relationum possunt sibi inuicem conni merari. Vitimo probat aequalitatem magnitudinis personarum ex ratione vnitatis: vel ex diuina simplicitate sic: vbicunque idem est vnitas & magnitudo non est major magnitudo vbi non est maior vnitas, sed in Deo est idem magnitudo & vnitas secundum rem: ideo si in Deo non est major vnitas, ibi non est maior magnitudo: sed non est maior vnitas in tribus personis quam in vna: ergo non est major magnitudo trium quam vnius tantum, & ita sunt in magnitudine aequales. Concludit etiam ex dictis quod quamuis Deus dicatur trinus, non tamen est dicendus triplex muia triplicitas inaequalitatem poneret. In illis enim rebus inuenitur triplicitas vbi tria excedunt vnum in magnitudine, quod tamen non est in diuinis personis: ergo non est ibi triplicitas, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum