Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum in divinis sit dare totum et partem
CIRCA lectionem istam quaeritur de duobus Primum est, vtrum in diuinis sit dare totum & partem. Secundum est de veritate, quod est tertium principale in tota ista distinctione. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod in diuininon sit dare totum & partem: quia vbicunque est dare totum & partem, ibi est dare majus & minus, quia omne totum est majus sua parte: sed in diuinis non est dare majus & minus cum ibi sit summa aequalitas: ergo &c.
Item omne quod habet rationem partis, habet rationem imperfecti: sed in Deo nihil potest esse imperfectum, ergo nepars quare nec totum, cum totum & pars correlatiue dicantur
IN CONTRARIVM est, quia totum & perfectum sunt idem: vt dicitur tertio Physicorum, sed in Deo maxime reperitur ratio perfecti: ergo & ratio totius: & per consequens ratio partis, propter rationem prius tactam.
RESPONSIO. Videndum est primo de ratione totius in generali qualiter conueniat diuinis: & secundo videbitur de specialibus rationibus totius huius & illius, puta totius vniuersalis & totius integralis, an similiter competant diuinis. Quantum ac primum, sciendum quod sicut dicitur primo coeli & mundi, omni totum, & perfectum non differunt secundum speciem, sed secundum materiam in qua reperiuntur. Complexio enim quae impo tatur absolute per nomen perfecti contrahitur per omne 8 totum: quia vtrumque importat complementum contentiuum plurium: de eo enim quod est vnum tantum actu & potentia, neincludit nisi vnum: non potest dici totum, neque omne perfectum totum potest dici: vt haec natura huius angeli potest dici naturaliter perfecta, sed non potest dici proprie tota vel omnis
Rursus omne in natura cui conuenit requirit quod contineat plura de quibus nomen importans illam naturam dicatur. E ideo solum additur termino communi quem distribuit pro illis soli de quibus dicitur: totum vero reperitur in illis quae continent plura, de quibus dici non possunt, sicut dicitur tota domus quae habei omnes partes domus, de quibus tamen non praedicatur. Cum ergo constet quod esse perfectum potissime conueniat diuinis, dubium est de toto & omni, quorum vtrumque importat perfectioni contentiua plurium: tamen si haec continentia sit plurium secundum ratione adhuc videtur quod possit reperiri in diuinis. Constat enim quod in diuinis sunt plura ratione differentia. Pelagu enim perfectionis diuinae includit multas perfectiones attribu tales aliquo modo, sicut totum partes. Si vero talis continentia si plurium differentium secundum rem, tunc majus dubium est an fit in diuinis. De hoc tamen statim in 2. artic. apparebit.
Quantum ad secundum, sciendum est quod totum includens realiter multa actu vel potentia videtur ad praesens esse in quadruplici differentia, scilicet essentiale, integrale, vniuersale & numerale. Totum essentiale est quod continet plura realite constituentia vnam essentiam per modum actus & potentiae sicut est compositum ex materia & forma. Totum vero inte grale est quod continet plura realiter constituentia ipsum non per modum actus & potentiae, sed per modum continuationis, vt in toto continuo, vel per modum colligationis, vt in domo, archa, vel lecto. Totum vero vniuersale continet actu vel aptitudine plura non constituentia aliquod vnum realiter, sed discreta inter se, de quorum quolibet praedicatur, in quo differta toto essentiali & integrali, quorum neutrum praedicatur de suis partibus. Totum vero numerale non est aliud quam numerus compraehendens pluralitatem aliquorum, sicut duodenarius. numerus dicit numerum apostolorum. Et vt videtur mihi haec non est ratio totius nisi nimis abusiue, quia totum compraehendit plura vt aliquo modo sunt vnum vel saltem vnita: sed numerus dicit solum plura non vt vnum, sed verificatur numerus quicunque de illis quae in nullo sunt vnum nec vnita, nec compositione, vt in toto essentiali, nec continuatione vel colligatione, vt in toto integrali, nec in conceptione intellectus, vit in toto vniuersali, quare non videtur quod sit totum nisi nimis improprie, & ideo ad praesens dimittatur, quia inferius requiretur vtrum sit numerus in diuinis
De toto ergo essentiali vtrum sit in diuinis, dicendum quod non. Primo quia omne totum essentiale continet plures esser tias imperfectas constituentes vnam essentiam perfectam, ex hoc enim dicitur totum essentiale, quia continet plures essentias reales, sed in diuinis nullo modo sunt plures essentiae, ergo nec totum essentiale.
Secundo, quia in diuinis si esset totum essentiale, hoc esset persona respectu essentiae & relationis ex quibus constituitur nihil enim in diuinis est quod ex pluribus constituitur nisi persona, sed persona non potest esse totum essentiale: ergo &c. Probatio minoris, illa ex quibus constituitur totum essentiale reale sunt realiter vnum actus, & reliquum potentia, sed essentia & relatio: ex quibus persona constituitur non sunt actus & potentia, sed sunt actus absolutus & relatus: ergo essentia & relatio non constituunt aliquid quod sit essentiale totum, & nihil aliud est in diuinis quod possit habere rationem totius essentialis vt dictum est: ergo in diuinis nullo modo est totum essentiale.
Item nec totum integrale, quia totum integrale consistiproprie in partibus quantis quantitate molis, quae possunt constituere totum per modum continuationis vel contiguationis vel colligationis: sed in diuinis nihil est quantum quatitate molis: ergo &c. Maior probatur, quia omne totum integrale habet partem extra partem quod competit solum quantis, minor de se patet. Item si esse aliquod totum integrale in diuinis, illud esset persona, quia sicut prius dictum est, nihil est in diuinis ex pluribus constitutum, nisi persona, sed persona non est totum integrale ergo &c. probatio minoris, totu integrale est perfectius qualibet sua parte: sicut enim totum habet rationem integri, sic quae libet pars habet rationem diminuti, sed persona no est aliquid perfectius quam sola essentia. Tota enim perfectio in diuinis est ab essentia & non relatione, alioquin aliquid perfectionis esset in vna persona quod non esset in alia, sicut & aliquid relationis ergo persona non est aliquid perfectius quam sola essentia, nec per consequens est totum integrale ad ipsam & ad relationem.
De toto autem vniuersali dicendum, quod ea quae sunt in diuinis possunt considerari secundum esse quod habent secundum se in re extra, vel secundum esse quod habent in anima. Si primo modo, sic in diuinis nihil est vniuersale, quod patet. Prime quia eidem & secundum idem impossibile est quod conueniat ratic vniuersalitatis & singularitatis, sed omni rei siue in creaturis siue in diuinis conuenit ratio singularitatis secundum esse quod habet in re extra. Sic enim verum est verbum Boetij, quod omni quod est, ideo est, quia numero est: ergo nulli rei neque in diuinis, neque in creaturis conuenit ratio vniuersalitatis secundum esse quod habet in re extra. Secundo, quia si aliquid quod sit in diuinis haberet rationem vniuersalis, hoc esset potissime essentia quae reperitur in pluribus personis, & de pluribus praedicatur quae videtur esse ratio, vniuersalis, sed essentia non nabet rationem vniuersalitatis ad personas secundum esse quod habe in re extra: ergo &c. Minor probatur, tum quia vnitas vniuersalis in singularibus non est vnitas rei, sed tantum rationis, sicu & entitas, vnitas autem essentiae in personis est vnitas rei, non rationis, tum quia vniuersale dicitur in communi quicquid pertiner ad rationem suppositi essentia autem non, quia non dicit relationem quae est suppositi constitutiua: ergo essentia non habe rationem vniuersalis ad personas. Cum enim ratio vniuersalis consistat in esse communicabili pluribus & in esse plurificabili eis propter quod vnitas est a solo intellectu, & non a natura rei. Et primum quidem pertinet ad perfectionem. Secundum autem ad imperfectionem, natura diuina primum habet, secundum non habet, propter quod deficit a ratione vniuersalis. Si vero ea quae sunt in diuinis considerentur secundum esse quod habent in anima, sic in eis potest inueniri totum vniuersale: Sic enim persona in communi est aliquid vniuersale ad patrem & filium & spiritum sanctum, & relatio diuina in communi est vniuersalad paternitatem, filiationem, & spirationem tam actiuam quam passiuam: quod patet per propriam rationem vniuersalis. Vniuersale enim est quod dicitur de multis & per se & realiter plurificatur in eis: dicitque in communi totam naturam singularium sed hoc modo se habet persona in communi accepta ad patre & filium & spiritum sanctum. Et relatio in communi accepta ad paternitatem, filiationem & spirationem ac processionem vt de se patet: ergo &c. Non sic autem potest dici de essentia qualitercumque accepta, aut de relatione respectu personarum, quia nullum istorum dicit quicquid est de constitutione personae
AD PRIMVM argumentum dicendum quod vbicunc est dare totum & partem integralem, ibi est dare majus & mi nus quantitatiue quod non ponitur in diuinis, vbi autem es dare totum & partem vniuersalem, ibi est dare majus & minu secundum ambitum continentiae & praedicabilis, quia plura continet & de pluribus praedicatur totum vniuersale quam pars eius subiectiua. Et illud majus & minus licet non sit in diuinis secundum realem actum essendi, est tamen in eis secundum rationem considerandi vt dictum est.
Ad secundum per idem patet. Illud enim quod habet rationem partis essentialis vel integralis habet rationem imperfecti, & totum rationem perfecti. In his enim pars est aliquod totius & nor totum secundum rem, sed illud quod habet rationem partis subiectiuae respectu totius vniuersalis non oportet quod habeat rationem imperfectiorem cum recipiat essentialem praedicationem totius, & sic realiter ipsum totum nisi secundum modum intelligendi. Sic enim est aliqualiter minus perfectum quod non repugna diuinis, quia secundum nostrum modum intelligendi est aliqui in diuinis quod est maioris ambitus in praedicando quam aliud, & aliquid quod dicit minus perfectum quam aliud, sicut sapientia dicit minus perfectum secundum nostrum modum intelligendi quam pelagus perfectionis diuinae, vt supra dictum est.
Ad argumentum alterius partis dicendum quod totum & perfectum licet sint idem in formali significato, quia vtrumque importat complementum, differunt tamen in hoc quod perfectum est in plus, eo quod omne & totum dicit complementum, contentiuum plurium ratione, cuius perfectum dici potest de aliquo, de quo non dicitur, nec omne totum, vt deductum est.
On this page