Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum veritas sit ens reale an rationis
CIRCA veritatem quaeruntur duo. Primum est vtrum veritas sit ens reale an ens rationis solum. Secundum est in quo sit veritas, vtrum sit in reaabus an in anima. Ad primum sic proceditur. Et Aarguitur quod veritas sit ens reale, quia bonum vniuscuiusque rei est ens reale, sed veritas est bonum intellectus, ergo veritas est aliquid reale.
Item illud quod non est aliquid reale est nihil simpliciter 8 absolute, sed veritas non est nihil, alioquin laborantes ad sciendum veritatem laborarent ad sciendum nihil quod est inconueniens: ergo &c. Minor patet, probatio maioris, quia aliquid & res conuertuntur. Et ideo quod non est res non est aliquid & per consequens nihil, aequipollent enim non aliquid & nihil
IN CONTRARIVM arguitur, quia illud quod di stinguitur contra ens, reale, generaliter dictum est ens rationis solum, sod ens verum distinguitur 6. Metaphisicae contra ens realiter dictum, ergo &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videndum est primo quod importatur per ens rationis, & secundo inquiretur de principali quaesito. Quantum ad primum sunt duae opiniones de ente rationis. Prima est quod ens rationis vocatur illud quod est subiectiue in anima siue in intellectu vel in ratione. Et motiuum huius opinionis forte est quia ens rationis consueuit appellari ens in anima. Sed vt videtur sic opinantibus nihil est in anima nisi sit in ea subiectiue & non obiectiue solum vnde 3. de anima dicitur quod lapis non est in anima sed species lapidis quia quamuis lapis se habeat ad animam obiectiue, non tamen subiectiue, sed solum eius species, ervo vt videtur en rationis non dicitur in anima esse nisi quia est in ea subiectiue
Istud autem non potest esse verum, quia quod est ons reale non est ens rationis, quia distinguuntur ex opposito, sed omne quod est subiectiue in anima siue sit species actus siue habitus, est ens reale, ergo non est eiis rationis, minor probatur quia aeque vera res est quae est in anima, & perfectior & nobilior quam res corporea. Et ideo si illud quod est subiectiue in re corporea, vt calor vel quantitas, est ens reale, fortiori ratione illud quod est subiectiue in anima siue sit species siue actus, siue habitus est ens reale & non rationis.
Ad rationem illorum dicendum est quod effentia rationis dicuntur esse in anima non subiectiue sed obiectiue, sicut postea declarabitur. Quod autem dicit Philosophus 3. de Anima qu lapis non est in anima, sed species lapidis non fuit intentio Aristotelis quod lapis & omne cognitum non possit dici alique modo esse in cognoscente, sed voluit excludere illum modum quem ponebat Empedocles, qui dicebat quod oportebat animam esse compositam ex omnibus ad hoc vt omnia cognosceret. Dicebat enim quod terra terram cognoscimus, & sic dialiis, contra quod dicit Aristoteles quod lapis non est sic in anima quamuis fit in ea sicut cognitum in cognoscente.
Alia est opinio quam credo veriorem quod ens rationis niest aliud quam denominatio obiecti ab actu rationis, secundum ea quae attribuuntur rei solum vt cognita est, verbi gratia esse vniuersale, esse genus, vel speciem dicuntur esse entia rationis quia talia dicuntur de re tantum vt est obiectiue cognita ita quod ens rationis non est penitus nihil, nec dicitur ens ratio. nis, quia sit in anima subiectiue, sed quia est denominatio re ab actu rationis secundum ea quae conueniunt ei solum vt est cognita. Et quamuis idem re sit hominem intelligere lapiden in vniuersali, & per indifferentiam ad singulares lapides & lapidem sic intelligi. Non enim lapis est sic intellectus nisi quia homo intelligit eum sic, tamen intelligere in homine est verres & denominatio qua homo esse dicitur intelligens est reali: in homine, intelligi autem non est vera res in lapide, nec denominatio qua lapis dicitur sic intellectus est realis in lapide, sed dicitur ens rationis, quia nullo modo competit rei nisi per acti rationis tendentis vt in ipsum in obiectu, & sit patet primum.
QUANTVM ad secundum dicendum est quod sit veri¬ tas, & ex hoc apparebit an sit ens rationis, an non. Quantum ad primum sciendum est quod sicut communiter dicitur veritas est conformitas vel adaequatio intellectus ad rem. Qualiter autem hoc sit intelligendum aduertendum est, quod non est intelligendum de aequatione vel conformatione intellectus & rei secundum illud quod sunt essentialiter, quia intellectus secundum illud quod est essentialiter non habet aliquam conformitatem, vel adaequationem cum re extra, imo magnam difformitatem cum res extra sit quandoque corpus, intellectus autem non, sed spiritus, aut si aliqua sit conformitas non consistit in illa veritas, quia cum illa attendatur secundum naturam rerum aequa liter potest esse inter intellectu & res quas nunquam intelliger vel intellexit, sicut inter intellectum & res quas intelligit, veritas autem non est sine cognitione, quare &c.
Restat ergo quod talis conformitas attendatur secundum aliquid quod est in intellectu subiectiue vel obiectiue. Et primi quidem dicunt aliqui, scilicet, quod conformitas intellectus ac rem attenditur secundum id quod est subiectiue in intellectu quod est species rei quae est similitudo eius, vel secundum negantes species ipse est actus intelligendi, qui est etiam similitudo rei
Sed istud non videtur verum, quia talis conformitas ve esset in essendo vel in repraesentando, non in essendo, quia omnie quod est subiectiue in intellectu est accidens, res autem exterio est quandoque substantia materialis, vel si sit accidens est accidens corporeum. Inter haec non potest esse similitudo vel conformitas in essendo cum sint diuersorum generum, quare &c.
Nec potest attendi conformitas in qua consistit veritas in repraesentando, quia repraesentatio rei per speciem apud intellectum praecedit saltem ordine naturae actum intelligendi, prius enim est ordine naturae obiectum praesens potentiae per specii si qua sit quam sequatur cognitio, veritas autem aut simul est secundum natura cum actu intelligendi aut posterior, ergo veritas non consistit in adaequatione vel conformitate quae ess inter speciem & rem secundum repraesentationem.
Item dato quod res repraesentetur secundum actum intelligendi solum, & non per aliquid prius, & quod repraesentatio sit ipsamet cognitio, adhuc conformitas in repraesentando vel in agnoscendo non attenditur secundum aliquid quod sit subiectiue in intellectu, sed potius obiectiue, quia conformitas in repra sentando vel cognoscendo praecise consistit in hoc quod repraesentans vel cognoscens repraesentat vel cognoscit rem sic esse sicut ipsa est, sed talis conformitas attenditur solum secundum id quod se habet obiectiue ad intellectum: ergo &c. maior de se patet probatio minoris, quia cum dicitur quod intellectus intelligit ren sic esse sicut ipsa est. Sic & sicut notae sunt conformitatis praedictae in qua formaliter consistit veritas, sed sic & sicut sunt ibi "conditiones obiecti & non ipsius actus intelligendi, non enim est sensus quod actus intelligendi sic se habeat ad intellectum in que est subiectiue sicut se habet res intellecta ad suum esse reale, quia hoc esset falsum, sed est sensus, quod res intelligitur sic esse sicut ipsa est ita quod conformitas est inter esse appraehensum & esse in re, quia quale esse habet res tale appraehensum & non aliud Et licet res non sit appraehensa nisi per actum qui est in intellectu subiectiue, tamen esse appraehensum dicit conditionem denominantem obiectum & non intellectum, nec actum intelligendi, quia intellectus vt sic non est appraehensus, sed appraehendens, nec intelligere est appraehensum, sed appraehensio. Et ita conformitas in qua consistit veritas attenditur secundum id quod habet se ad intellectum obiectiue & non subiectiue.
EST. ENIM veritas conformitas eiusdem ad seipsun secundum aliud & aliud esse, scilicet, esse intellectum & esse reale, quod etiam patet ex alio sic, illud est verum formaliter quod significatur per propositionem veram, sed obiectum intellectus enunciatiue sumptum significatur per propositionem veram, ergo veritas est formaliter conditio obiecti intellectus, & non alicuius existentis subiectiue in intellectu, maior patet, quia signum non dicitur tale, nisi quia significat illud quod est tale formaliter, sicut vrina non dicitur sana, nisi quia significat sanitatem animalis quae est formaliter sanitas. Et idem dicitur de propositione quae non dicitur vera, nisi quia significat illud quod est formaliter verum, minor de se patet: quia propositio vera non significat nisi illud quod est enunciatiue appraehensum per intellectum tanquam eius obiectum, & sic patet quod veritas est conformitas intellectus ad rem intellectam, inquantum id quod de re enunciatiue appraehenditur est conformi vel potius idem cum entitate rei, & sic est relatio eiusdem ad Eipsum secundum esse intellectum & esse reale.
Iuxta quod est intelligendum quod cum veritas dicatur de re (sicut dicimus illud esse de veritate rei, quod est de eius entitate & quidditate) dicatur etiam de propositione & de intellectu dicimus enim propositionem veram & intellectum verum) & vlterius dicacur de obiecto enunciatiuo tam affirmatiuo quam negi tiuo (dicimus enim hominem esse animal est verum, & hominem non esse asinum est verum) Veritas primo modo dicta non est veritas formaliter, sed quasi materialiter vel fundamentaliter, quod patet, quia vox significans eam sicut sunt voces significantes simplicia non dicuntur significare verum nec falsum. Sed hoc esset si entitas rei esset formaliter veritas. Veritas autem propositionis non est nisi veritas signi. Veritas autem intellectus vel actus intelligendi, vt est quaedam res in intellectu subiectiue existens non est nisi sua entitas, qua veritate omnis actus intelligendi est verus. Sed in comparatione obiectum di citur intellectus verus, quia apprehendit rem sic esse sicut ipsa est: ergo rem esse apprehensam sic esse sicut ipsa est, est verum ad quod tam veritas rei quam vocis & intellectus habent attributionom. Est ergo primum verum, & cui primo competit veritas, sed rem esse apprehensam, sic esse sicut ipsa est, est conditio obiecti conformiter se habentis secundum esse intellectum ad suum esse reale, ergo talis conformitas est veritas, hoc autem non es aliud quam relatio eiusdem ad seipsum secundum esse apprehensum & secundum esse reale. Ex quo concluditur quod veritas est ens rationis, quia illud quod attribuitur rei solum secundum esse intellectum, est ens rationis, sed veritas est huiusmodi, erge &c. vtraque praemissarum patet ex praecedentibus. Ad cuiu maiorem euidentiam sciendum est, quod sicut est duplex actus intelligendi simplex, scilicet, & componens, siue diuidens, sic sunt duo genera entium rationis, vnum quod sequitur actum intelligendi simplicem sicut vniuersale genus, species, & huiusmodi. Aliud quod sequitur actum intelligendi componentem vel diuidentem, & illud est verum vel falsum, vnde verum & falsum non sunt aliud quam rem intelligi sicut est & sic est veritas, vel intelligi esse vel non esse aliter quam sit, & tunc est falsitas.
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod verum dicitur esse perfectio intellectus, quia actus quo intellectus intelligit rem sic esse sicut est, est actus summe conueniens intellectui cuius natura est cognitiua rerum, sed ipsum verum formaliter acceptum non est perfectio intellectus, sed est denominatio obiecti conformiter se habentis secundum esse intellectum, & socundum esse reale.
Ad secundum dicendum quod illud quod non est ens reale est nihil realiter, est tamen ens rationis. Nam ens diuiditur in ens rationis & ens reale. Quod autem vlterius dicitur quod homines nituntur ad sciendum veritate contra arguentes, quia si veritas sit aliquid reale non est aliud quam relatio conformitatis intellectus ad rem intellectam. Constat autem quod non omnes nituntur ad sciendum istam relationem, ergo nec ad sciendum veritate si acceptam. Qualiter ergo intelligendum est quod homines nituntur ad sciendum veritatem sic vtique non quod veritas quantum ad id quod dicit formaliter sit obiectum & principaliter cognitum, sed quia homines nituntur scire naturas rerum, & habitudines earum quae cum cognoscuntur sic esse & sic se habere, prout est in naturis earum, tunc est veritas quae est conformitas rerum, vt intellectae sunt ad seipsas vt existunt.
On this page