Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum veritas sit in rebus an in anima seu intellectu
SECVNDO quaeritur in quo sit veritas, vtrum sit in rebus an in intellectu. Et arguitur quod sit in intellectu, primo per dictum Aristotelis 6. metaphysicae qui dicit quod bonum & malum sunt in Drebus, verum & falsum in anima.
Secundo per rationem, quia relatio est maxime in illo extremo quod dependet, sed veritas est relatio conformitatis intellectus ad rem intellectam, intellectus autem est dependens ad rem intellectam & non econuerso, ergo veritas est in eo.
IN CONTRARIVM arguitur, quia omnis respectus est in suo fundamento, sed fundamentum veritatis est entitas rerum, ergo in entitate rerum est veritas.
RESPONSIO. illi qui dicunt veritatem esse respectum realem conformitatis intellectus ad rem intellectam, dicunt quod veritas est in intellectu sicut in subiecto vel potius sicut realis respectus in suo fundamento. Et ad hoc adducunt duas rationes Prima talis est, quandocunque aliquid dicitur tale ex ordine ad aliud in quo sistitur & dicitur tale, primum dicitur tale causaliter, & secundum formaliter, sed res dicitur vera illo modo ei ordine ad intellectum, ergo &c. maior declaratur per exemplum nam quia medicina dicitur sana ex ordine ad animal sanum in quo sistitur medicina dicitur sana causaliter & animal formaliter, minor probatur, quia vbi est processus a mouente ad motum sistitur in re mota, sed in processu a re ad intellectum est processus a mouente ad motum, ergo &c.
5. Secundo sinc, quia veritas est rectitudo passiua, scilicet rectitudo eius quod rectificatur, quia est imago & exemplatum, sed intellectus se habet ad rem intellectam sicut passum ad mouens, ergo adaequatio intellectus est veritas formaliter & in re est solum causaliter, & vt sic est causaliter vera.
Sed contra hoc arguitur primo, quia inter intellectum diuinum & suum principale obiectum, puta quum intelligit se ipsum esse summe perfectum ex nulla parte est adaequatio passiua, & tamen est ibi veritas, ergo veritas non recipit adaequationem passiuam.
Secundo, quia contingit intelligere vere illud quod nullam entitatem realem habet, sicut quod chimera est chimera, sec talia non entia nihil possunt adaequare sibi realiter, ergo &c.
Tertio, quia intellectus potest moueri ad vere intelligendum ab alio quam a re intellecta (sicut deus posset mouere intellectum meum ad intelligendum antichristum futurum) sed talis veritas non consisteret in habitudine intellectus ad deum mouentem, sed in habitudine intellectus ad rem intellectam a qua non esset motus, ergo veritas non requirit adaequationem passiuam ex parte intelectus, vel illius in quo est per easdem rationes, vel per aliquas earum, patet quod veritas nor est relatio actus intelligendi ad rem intellectam, tanquam mer surati ad mensuram, quia in cognitione Dei respectu sui est veritas, sed ibi non est relatio mensurati ad mensuram, nisi forti secundum rationem, ergo veritas non est relatio mensurati ad mensuram, vel est relatio solum secundum rationem, & non secundum rem, cuius oppositum alij dicunt.
Dicendum est ergo aliter, quod veritas formaliter dicta non es in rebus, sed in intellectu, non quidem subiectiue, sed obiectiue tantum. Quod non sit in rebus patet, quia quicquid est in rebus est in eis circunscripto omni actu intelligendi, sed veritas formaliter sumpta non est sine actu intelligendi, ergo veritas formaliter sumpta non est in rebus. Dico autem formaliter, quia veritas sumpta materialiter vel fundamentaliter bene est in rebus, si cut dictum fuit in praecedente quaestione.
Per idem patet quod veritas non est in intellectu subiectiue, quia quicquid est in intellectu subiectiue est res vera, & non ratio tantum, veritas autem estens rationis, vt probatum fuit in praecedente quaestione, ergo ipsa non est in intellectu subiectiue.
Relinquitur ergo tertium, qui veritas sit in intelectu obiectiue, non quidem sicut obiectum cognitum principaliter, sed vt quidam modus conueniens rei solum vt est cognita. Iuxta quod est intelligendum quod sicut distinguimus triplicem actum intelligendi, videlicet simplicem componentem, & discursiuum sic sunt entia rationis in triplici differentia, quia quaedam conueniunt rei, prout est cognita per intellectum simplicem, sicut vniuersale genus & species. Quaedam conueniunt rei, vt ess intellecta per intellectum enunciatiuum componentem vel d uidentem, sicut affirmatio & negatio, & per consequens veritas & falsitas. Alia vero consequuntur res, prout sunt obiectiue in intellectu discursiuo, sicut antecedens & consequens syllogismus, enthimema & similia, de quibus omnibus tanquam de entibus rationis considerat logicus.
Ad rationes in oppositum respondendum est primo ad dictum Aristotelis quod verum & falsum sunt in anima, non quidem subiectiue, sed obiectiue.
Ad secundam dicendum, quod relatio realis est potissime in extremo quod dependet, sed relatio rationis non est in aliquo subiectiue, sed solum in intellectu obiectiue modo quo prius fuit expositum.
Per idem patet ad argumentum alterius partis, quia respectus realis est in fundamento, sed respectusrationis qualis est veritas quae non est aliud quam respectus conformitatis rei, vt intellecta est ad seipsam, vt existit non est nisi in intellectu obiectiue, tanquam quidam modus conueniens rei solum vt est cognita.
On this page