Praeambulum
Praeambulum
IN e ostendere restat. Superius probauit magister aequalitatem personarum in magnitudinie & aeternitate. Hic probat aequalitatem earum in potestate earum. Et diuiditur in duas partes. Primo proponit intentum. Secundo probat intendum. Secunda ibi, Nihil inquit patre minus. Secunda diuiditur in duas. Primo probat intentum per auctoritatem Secundo per rationes. Secunda ibi, Item alio modo. Prima istarum diuiditur in duas. Primo proponit probationem Augustini. Secundo excludit duas rationes erroneas. Secunda ibi Sed inquit pater a nemine. Illa pars in qua probat intentum per rationes diuiditur in tres partes. Primo ponit rationem. Secundo confirmat per simile. Tertio excludit quandam haereticam responsionem. Secunda ibi, Haec autem per similitudinem. Tertia ibi Sed forte dices. Haec est sententia lectionis in generali.
In speciali vero sic procedit magister, & primo proponit personas esse aequales in potentia extensiue, quia quaecunqui potest vna persona possunt & aliae, & a qua virtute potest vna persona possunt & aliae, eadem virtute. Postea probat hoc per auctoritatem, & est probatio talis. Si filius habet in potestate minus quam pater, filius non habet omnia quae habet pater sed quaecunque habet pater habet filius, ergo non habet minus in potestate quam pater. Postea excludit vnam responsionem haeretici ad rationem inductam quae talis est, verum est quod quicquid habet pater habet filius, sicut bonitatem & potentiam, sed non tantum habet ex vnoquoque quantum habet pater. Hoc autem non videtur verum ex auctoritate inducta Ioan. 17. omnia quae habet pater & filius. Hoc autem refellit Augustinus hoc modo. Omnia habet filius quae habet pater, sed omnipotentiam habet pater, ergo tantundem de potestate habet filius. Postea excludit aliam responsionem qua talis est. Et si filius omnia habet quae pater habet: tamen pater est potentior filio, quia hoc ipse filio dedit, & ipse a nullo sed a seipso habet: Sed hoc refellit Augustinus hoc modo, verum est quod pater dedit filio potentiam sibi aequalem vel non Si aequalem, si pater est omnipotens, & filius est omnipotens. Si non aequalem, tunc non omnia quae habet pater habet filius. Deinde probat, aequalitatem personarum in potestate per rationem quae talis est, Si pater genuit filium minorem se in potestate, aut potuit gignere sibi aequalem & noluit, aut voluit & non potuit. Si noluit & potuit, inuidus fuit. Si voluit & non potuit, omnipotens non fuit, quorum vtrumque est falsum, ergo impossibile est filium non esse aequalem patri in potestate. Ibidem probat hoc idem per simile, quia in generatione humana pater quanto perfectiorem potest generare filium generat, ergo multo fortius in diuinis. Excludit vltimo responsionem haeretici, posset enim dicere ex hoc ipso quod filius est a patre est inaequalis ipsi, quam refellit Augustinus sic, aequalitas & inaequalitas attenduntur secundum quantitatem & non secundum relationem, sed in hoc quod dicimus filium a patre esse non designamus nisi relationem originis, ergi in hoc non designatur inaequalitas patris ad filium. Recapitulat etiam ea quae dicta sunt, & concludit intentum iam probatum. Et in hoc terminatur sententia in speciali.
On this page