Quaestio 5
Quaestio 5
Quid sit subiectum in theologia, utrum Deus an aliud
VAISTIO QVINTA. De subiecto Theologiae. Tb. 1. p. q.1. artic. 7. Capr. q. 4. Prologi. EEIONSEQVENTER quaeritur de pertinentibus ad materiam, seu ad subiectum Theologiae.
Et quaeritur, quid sit subiectum in Theologia vtrum Deus, an aliquid aliud. Et arguitur, quod Deus non fit subiectum: quia omnis scientia deber habere subiectum, de quo probetur, quod ei insint aliquae passiones sed Deus non est huiusmodi: ergo non est subiectum Theologiae nec alicuius scientiae. Maior patet ex primo Posteriorum, vb dicitur, quod omnis scientia est vnius generis, subiecti partes & passiones considerans. Minor videtur manifesta: quia Deus nullas habet passiones, cum nulla habeat accidentia.
Item h Deus esset subiectum in Theologia, aut hoc esset sub ratione absoluta, vel sub aliqua alia ratione determinata. Non sub ratione absoluta: quia nihil infinitum, sub ratione infinita, potest esse subiectum scieutiae finitae: quia scientia sortitur rationab obiecto. Sed Deus sub ratione absoluta est infinitus, & sub ratione infinitatis acceptus. Ergo vt sic non potest esse subiectum vel obiectum Theologiae nostrae, quae finitatem habet. Nec sub alideterminata ratione: quia ad subiectum, sub ratione formali sub necti attributionem habent omnia, de quibus determinatur in scitia. Sed multa determinatur in Theologia. quae nullam attributionem habent ad Deum sub aliqua vna speciali ratione. Ergo, &c
Item si Theologia esset de Deo, aut procederet per causam & a priori, aut per effectum & a posteriori. Sed Theologia nullo istorum modorum potest procedere ad probandum aliqua de Deo. Ergo Deus non est subiectum in ea. Maior videtur de se manifesta. Mihor probatur: quia Deum esse trinum? non habet causam: nec per aliquem effectum potest concludi de Deo, quod sit trinus. Ergo, &c.
IN CONTRARIVM arguitur: illud est subiectum in Theologia nostra, quod est subiectum in Theologia Sanctorum quia scientia nostra, & Beatorum, non videntur differre ex partobiecti, sed modi cognoscendi, vt innuit Apostolus I. ad Corin
Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem: nunc cognosco ex parte: tunc cognoscam sicut & cognitus sum. Sed in scientia Beatorum subiectum vel obiectum est Deus, & sub ratione absoluta. Ergo & in nostra.
Item, aut Theologia est de Deo, vt de subiecto, aut de creatura, aut de ente communi vtrique. Non potest dici, quod sit de creatura, vt de subiecto, quia tuc non consideraret de Deo, nisi quantum ad causalitatem creaturae: quod videtur esse falsum. Nec est de ente communi Deo & creaturae: quia tunc non consideraret in speciali de Deo & creatura, sed solum inquantum sunt entia: quod iterum est falsum. Relinquitur ergo, quod ipsa sit de Deo vt de subiecto. Ad idem est quia ipsa denominatur ex hoc Theologia, quasi sermo de Deo.
RESPONSIO: Theologia tripliciter accipitur, sicut in prima quaestione expositum est: ideo quaestio ista tripliciter dedocetur, secundum triplicem acceptionem Theologiae. Prius tamen praemittetur, quid sit esse subiectum in scientia, & quae sunt de ratione subiecti. Est ergo sciendum, quod nunc non quaeritur de subiecto, in quo est scientia. Sic enim omnium scientiarum est vnum subjectum scilicet intellectus. Sed intendimus de subiecto scientiae de quo est scientia. Et tale subiectum oportet habere tres conditiones. Prima est, quod sit aliquid incomplexum, scilicet terminus, & non propositio. Secunda est, quod si primo & principaliter in scien tia consideratum, & quod omnia alia habeant attributionem ad ipsum Tertia est; quod aliqua possint praedicari de ipso denominatiue. Ratio primae conditionis est: quia illud est subiectum scientiae, quod est subiectum conclusionis demonstratae, sed subiectum conclusionis demonstratae est terminus incomplexus, & non propositio. Ergo &c. Minor patet: sed maior probatur: quia scientia est habitus conclusionis demonstratae: & ideo illud est subiectum, de quo est scientia, & de quo ost aliquid demonstratum in conclusione scita. Demonstratur autem praedicatum de subiecto, & non econuerso. Ergo subiectum conclusionis scitae, est subiectum scientiae. Propter quod magis proprie est subiectum, quam obiectum: non quidem subiectum in quo, sed de quo. Obiectum enim proprie sumptum, est illud, quod primo & principaliter cognoscitur. Quod autem primo, & principaliter cognoscitur scientifice, est conclusio demonstrata, quae continet subiectum & passionem. Et ideo conclusio demonstrata, proprie dicitur obiectum scientiae: sed subiectum conclusionis demonstratae, est subiectum scientiae proprie dictum, de quo alia sciuntur: quia de ipso alia demonstrantur. Vnde secumdum hoc illa comparatio, qua dicitur, quod sicut se habet obiectum ad potentiam, ita subiectum ad scientiam, non est vera secundum omnem sensum. Obiectum enim potentiae est illud, quod primo, & directe cognoscitur: sed subiectum scientiae non est illud, quod primo & directe scitur: sed est illud de quo passiones demonstrata sciuntur. Veruntamen in hoc potest esse vera comparatio, quod sicut omnia, quae cognoscuntur ab aliqua potentia, habent attributionem aliquam ad principale obiectum, sic illa omnia quae determinantur in scientia, habent attributionem ad subiectum.
Et haec est secunda conditio subiecti in aliqua scientia. Cuiu ratio est, quia vnitas scientiae est a subiecto, sicut dicitur primo Posteriorum, quod scientia vna est, vnius generis subiecti partes & passiones considerans: sed non esset vna a subiecto, nisi subiectum primo & principaliter consideraretur & alia per comparationem ad ipsum. Si enim subiectum non consideraretur principalius, quam alia, non magis attenderetur vnitas scientiae secundum subiectum, quam secundum alia. Rursus si aliqua non haberent attributione ad subiectum, scientia non esset vna: quia diuersa consideraret, & quidem vt diuersa, & non vt aliquo modo vnum. Ergo &c.
Ratio tertij est, quia omnis scientia probat de subiecto aliquas passiones vel aliqua per modum passionum: sed passio, vel quodcunque acceptum per modum passionum, praedicatur de subiecto denominatiue: ergo oportet quod de subiecto scientiae possint aliqua praedicari non solum essentialiter, sed etiam denominatiue
Hoc supposito, inquirendum est de principali proposito, scilicet quid sit subiectum in Theologia. Et primo secundum primam acceptionem, videlicet prout dicit habitum, quo assentimur his, quin sacra scriptura traduntur, & prout in ea traduntur. Et dicendum quod subiectum in Theologia sic accepta est actus meritorius, ve actus salutaris, seu ordinabilis ad beatitudinem. Quod patet duabus rationibus, & quibusdam autoritatibus tam sacrae scripturae, quam Sactorum. Prima ratio talis est illud est subiectum in quacuque doctrina, cuius cognitio est finis proxims in ea: sed in sacra scriptura cognitio actus humani meritorij, vel ordinabilis in beatitudinem, est finis proximus. Ergo &c. Maior patet. In omni enim doctrina cognitio subiecti secundum se, & secundum ea, quae ei attribuuntur, quaeritur tanquam finis proximus. Et dico, proximus, quia in scientia speculatiua perfecta cognitio subiecti, est finis proxims, & finis simpliciter, quia ad nihil aliud ordinatur, inquantum huiusmodi. Sed in scientia practica, licet cognitio subiecti sit finis proxims, non tamen est finis simpliciter: qa ordinatur ad aliquid aliud, vltra scilicet ad exteriorem operationem. Et sic patet maior: minor sic: Scribitur 2. ad Ti. 3. Ois scriptura diuinitus inspirata, est vtilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia. & sequitur quis sit finis: Vt perfects sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Ecce quod instructio de bono opere, quod est actus imeritoris vitae aeternae, est finis, saltem proximus, sacrae scripturae. Et haec fuit minor: sequitur ergo conclusio.
Secunda ratio tans est: illud est subiectum in aliqua doctrina quod est primum, & principaliter consideratum in ea, & ad quod attributionem habent omnia, de quibus determinatur in ea: sed actus humanus meritorius primo & principaliter consideratur in sacra scriptura, & ad eum habent attributionem omnia, quae determinantur in ea: ergo actus meritorius est subiectum. Maior patet ex secunda conditione subiecti prius posita. Sed minor probatur: quia quae in tota sacra scriptura ajprincipio Gen vsque ad finem Apocalypsis habentur, (praeter ea, quae proponuntur nobis credenda de Deo in se, vel de Deo incarnato) omnia illa habeni claram attributionem ad opus meritorium. Sunt enim vel praecepta bene operandi, quae traduntur nobis per Decalogum, quantum ad praecepta Iuris naturalis, & in aliis locis scripturae, quantum ad alia praecepta: vel exempla bonae operationis, quae traduntur in libris historialibus: vel monita salutaria, quae traduntur in libris Salomonis: vel praemia, & poenae, quae proponuntur bene & male operatibus vt patet in Prophetis. Et idem est in Nouo Testamento. Haec autem, vt de se patet, attributionem habent clara ad opus meritorium. Quae autem proponuntur nobis credenda de Deo in se, vel de filio incarnato, vt nobis proponuntur per sacra scripturam, attributionem habent ad opus meritorium. Illa enim, quae sacra scriptura proponit nobis credenda de Deo, non proponit nobis principaliter propter cognitionem, quam habemus de eis per fidem, cum illa sit ineuidetissima, & quantum est ex parte nostra, possint esse non verorum: sed proponuntur nobis talia, ad eredendum: tum quia ipse actus credendi, cum debitis circunstam tiis, est opus meritorium, ita quod non solum proponuntur nobis talia vt credantur, sed etiam ipsum credere proponitur nobis, vt actus meritorius vitae aeternae, iuxta illud Ioan. 20. Haec autem scripta sunt, vt credatis, quia Iesus est Christus filius Dei viui, & vt credentes vitam habeatis in nomine eius. Item proponuntur nobis vt regula operis meritorij, & vt adiuuantia nos ad bene operandum: Et hoc est satis clarum, quantum ad articulos, qui sunt de Christo incarnato. Oens enim ad hoc tendunt, vt cognoscamus, quod merito Christi incarnati passi, & sic de aliis, restituti sumus ad statum merendi. Iuxta quod scriptum est Gal. 4. At vbi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum ex muliere, factum sub lege, vt eos, qui sub lege erant, redimeret, & vt adoptionem filiorum reciperomus. Et cum hoc ipsa incarnatio & passio exempla fuerunt operis meritorij illa quidem humilitatis haec autem patientiae & charitatis. Quod inducit Beatus Petrus, primae Canonicae 2. capit. Christus passus est pro nobis, relinquens exemplum, vt sequamur vestigia eius. Et rursus 4. ca. Christo igitur in carne passo, & vos eadem cogitatione armamini. De solo autem articulo Trinitatis, non est clarum, qualem attributionem habeat ad opus meritorium. Habet tamen: quia non solum proponitur nobis articulus, vt credatur, (quod ad cognitionem attinet) sed proponitur nobis ipsum credere, tanquam aliquid maxime meritorium, propter maximam difficultatem obiecti: tum quia articulus necessarius est ad cognoscendum personam incarnatam, cuius fides directe habet attributionem ad opus meritorium, vt dictum est: tum quia proponitur non solum vt credamus, sed vt credamus, quod deueniemus ad clarum intellectum articuli tanquam ad finem & mercedem operis meritorij. Finis autem in agibilibus habet rationem principij, cuius est per se habitudo ad ea, de quibus est doctrina. Patet igitur qo omnia, de quibus tractatur in sacra scriptura, habent attributionem ad opus meritorium. Et haec fuit minor. Sequitur ergo conclusio principalis, scilicet, quod actus meritorius, vel salutaris, seu ordinabilis in beatitudinem, est subiectum in sacra scriptura.
Ad idem sunt plures autoritates sacrae scripturae, in quibus ipsa vocatur scientia salutis quia docet opera salutaria, vel meritoria. Iutroducitur enim sacra scriptura, vt loquens de se ipsa, Prouer. 8. Qui inueniet me, inueniet vitam: & hauriet sibi salutem a Dno. Et Luc. I. dicitur, Ad danda scientiam salutis plebi eius, in remissionem peccatorum. Et iterum Roma. I. Apostolus: Non enim erubesco euangelium: virtus enim Dei in illo est ad salutem omnium credentium. Et Actuum. 13. dicitur: Nobis verbum salutis huius missum est. Et in pluribus aliis locis scripturae, inueniuntur quaedam consimilia. Item August. 8. lib. de Trinitate, ca. 4. dicit sic illa tria, propter quae in animo aedificanda omnium diuinorum machinamenta consurgunt, sunt fides, spes, & charitas. Item de laude charitatis sic dicit: Ille tenet, & quod patet, & quod latet in diuinis codicibus, vel sermonibus qui charitatem seruat in moribus. Ecce quod dicit, omnes libros & sermones diuinos, de hoc principaliter esse, quod virtuose operemur per fidem, spem, & charitatem. Hoc est meritorie operari. propter quod opus meritorium esse videtur illud, de quo principaliter tractatur in sacra scriptura. Vnde qui dicunt contrarium, aut non viderunt sacra scripturam, aut scienter auertunt oculum „considerationis ab eius contuitu. Omnes enim concedunt, quod pri cipalis necessitas & vtilitas sacrae scripturae est, quod homo ordinetur ad beatitudinem supernaturalem, quae excedit naturalem cognitionem hominis. Propter quod, vt homo ad hunc finem posset dirigere actus suos, necesse fuit aliquam doctrinam per reuelationem haberi, quae traderet cognitionem huius finis & operum, quae ad ipsum meritorie perducunt. Et haec est sacra scriptura, quae ( exclusa praedicta causa) nullam necessitatem vel vtilitatem videtur habere. Propter quod principalis consideratio sacrae scripturae, est de opere, per quod beatitudo supernaturalis potest acquiri.
Contra haec autem, quae dicta sunt, potest sic obiici: Theologia praedicto modo accepta, & fides, sunt idem, vt supra probatum fuit: sed opus meritorium non est obiectum vel subiectu fidei: ergo nec p. Theologiae praedicto modo acceptae. Minor probatur: quia articuli, qui sunt principaliter crediti, non sunt de opere meritoerio, sed de Deo. Et dicendum est ad hoc, quod fides potest accipi, vel secundum suam totam latitudinem, scilicet prout se extendit ad omnia quae credita sunt reuelatione diuina: & sic est idem, quod Theolo gia, de qua nunc loquimur: & habet idem subiectum, scilicet opus meritorium: quia secundum omnes tota causa necessitatis fideim est illa, quae dicta est de necessitate Theologiae, vel sacrae scripturae. Et ideo ex illa necessario debet concludi, idem subiectum esse vtrobique Vn accipiendo sic fidem, minor est falsa. Alio modo potest accipi fides, secundum quandam arctationem ad illa, quae secundum se habent excellentiorem dignitatem, & ampliorem difficultatem: & sic dicitur fides articulorum, quae sic praecise accepta, est de Deo: quia omnes vel principaliores articuli sunt, Deum esse trinu, incarnatum, passum, & huiusmodi. Et de fide sic arctata procedit probatio minoris. Et licet fides sic praecise accepta, non sit de opere nostro meritorio, vt de subiecto, sed de Deo sub ratione Saluatoris (vt postea dicetur) tamen omnes articuli, qui sunt de Deo, sub praedicta ratione attributionem habent ad opus salutare, seu meritorium, modo quo declaratum fuit in secunda ratione. Et hoc idem dicitur in symbolo Niceno, quod cantatur in misla, vbi dicitur sic: Qui propter nos homines, & propter nostra salutem descendit de coelis, & incarnatus est, &c. Et sic de singulis articulis. Quod etiam trahitur ex diuersis locis sacrae scripturae, vbi expresse dicitur, quod oia, quae fecit Christus, vel passus est, ordinabantur ad nostra salutem, ita scilicet, vt nos haec credentes, & ex eis spem salutis accipientes, ac exardescentes in dilectione Dei operemur opera meritoria nostrae salutis, secundum quod ipse Saluator operari nos docuit, verbo pariter & exemplo. Propter quod, sicut nauta considerat astra & motum astrorum, non secundum se & absolute sed prout sunt regula nauigandi ad determinatu portum, vt patet de stella, quae dicitur nautica, & de consimilibus secundum quorum situm nauigatio est tuta vel periculosa: sic fides & sacra scriptura considerat de Deo incarnato, passo, & sic de aliis, non secundum se, & absolute, sed inquantum sunt quaedam adiutoria, iuuantia, ac dirigentia nos ad nauigandum per mare huius seculi, vsque ad portum salutis. Et ideo, sicut in arte nauigatiua astra & motus astrorum non sunt subiectum, sed nauigatio: sic in fide absolute sumpta, seu in Theologia, put nunc sumitur, De sub quacunque rone sumptus, non est subiectum, sed ops meritorium. Et sic patet, quid sit subiectum in Theolo. sumpta primo modo
NVNC videndum est, quod sit subiectum in Theologia sumpta secundo modo, scilicet pro habitu, quo defenduntur, & declarantur ea, quae tradunt fides et scriptura sacra. Et dicendum, quod subiectum in ea est Deus. Et primo declarabitur hoc, & secundo ostendetur, sub qua ratione Deus imbi fit subiectum. Primum patet sic: Illud est subiectum in scientia, quod est subiectum in conclusione, principaliter illata & scita: sed Deus est lubiectum in conclusione principaliter scita & illata in Theologia, vt nunc accipitur: ergo Deus est subiectum in Theologia. Maior patet primo ex conditione subiecti supra posita. Minor probatur, quia Theologia, quae defendit & declarat fidem, & ea quae tradit scriptura, principaliter defendit & declarat articulos, qui sunt de Doo, secundum se, vel de Deo, vt incarnato: ita quod tales articuli sunt conclusiones, principaliter illatae in Theo, vt prius dictum fuit. Causa autem q. est, qua licet tota scriptura, principaliter fidei innitatur: fide enim tenemus non solum, quod Deus est trinus & vnus, incarnatus, & passus, & huiusmodi: sed etiam, quod opus nostrum potest esse vitae aeternae meritorium, & multa talia: tame istorum quaedam habent rationem principij in sacra doctrina: habent etiam speci alem difficultatem, vt articuli qui sunt de Deo. Alia autem sunt, quae magis habent rationem conclusionis, nec habent specialem difficultate, suppositis arti culis: sicut quod dilectio diuina sit meritoria vitae aeternae. Hoc enim facilitar concluditur ex articulo incarnationis sic: Illud, quod Deus dixit, verum est: sed Christus, qui fuit verus Deus, & homo dixit, Ioa. 14. Qui diligit me, diligetur a patre meo: & ego diligam eum, & manifestabo ei meipsum. Et quasi infinita talipossunt inueniri in scriptura, quae concluduntur ex principalibus articulis: nec in talibus est aliqua difficultas, nisi illa, qua implicant articuli, ex quibus concluditur. Et ideo scriptura non indiget defensione, vel declaratione, quatum ad conclusiones de quibus est, sed quatum ad principia, ex quibus procedit. Principia autem, ex quibus sacra scriptura procedit modo doctrinae, sunt pricipales articuli, qui sunt de Deo subiectiue: ergo Theologia, quae eit habitus defendens, & declaras scriptura, cum concluda vtrunc articulum, vel possibilitatem articuli, est de Deo subiectiue.
Nunc restat inquirere, sub quâ ratione sit subiectum, vtrum sub ratione absoluta, qua Deus est, an sub aliqua ratione determinata, puta sub racione glorificatoris, vel alia quacunque tali. Et videtur quibusdam, quod sub ratione absoluta: quod probant primo ex ambitu subiecti sic: Subiectum secundum suam ratione formalem, debet ambire, & fundamentaliter continere omnia, de quibus tractatur in scientia: sed nulla ratio attributalis potest esse talis: ergo secundum nullam rationem attributalem potest Deus esse subiectum in Theologia. Maior patet, quia tantum extendit se consideratio scientiae, quantum formalis ratio subiecti. Medicus enim in tantum considerat neruum, inquantum est susceptiuus sanitatis, quae est subiectum medicinae, vt habet Philosophus. Et similiter est in omnibus aliis. Minor probatur: quia considerat Theologia multa de Deo dicta secundum substantiam. Omnis enim ratio attributalis dicitur de Deo per modum accidentis: substantia autem non habet attributionem ad accidentia, sed potius econuerso. Item Theologia considerat multa quae conueniunt Deo secundum se, & non per respectum ad creaturas sicut esse aeternum, trinum, & vnum, & huiusmodi. Talia autem non habent attributionem ad illud, quod competit Deo per respectum ad creaturas: sicut est ratio glorificatoris, vel redemptoris. Ergo, &c
Secundo probant idem, ex habitudine subiecti ad passionem sic: Illud, quod quaeritur in scientia, tanquam aliquid probandum de alio, non est subiectum, sed potius passio vel proprietasubiecti: sed esse glorificatorem, quaeritur in Theologia, tanquam aliquid probandum de alio: ergo esse glorificatorem, non est formalis ratio subiecti Theologiae. Maior patet: quia omnis scientia supponit suum subiectum secundum suam formalem rationem, nec probat ipsum de alio, sed alia de ipso Minor similiter patet: quaeritur enim in Theologia, vtrum Deus sit glorificator, sicut quaeritur, vtrum sit sapiens vel omnipotens. Ergo, &c
His autem non obstantibus, dicendum, quod in Theologia, de qununc loquimur, Deus est subiectum, non sub ratione absoluta, sed sub ratione determinata. Quod patet sic: Sub eadem ratione es Deus subiectum in Theologia, de qua nunc loquimur, & in fide arti culorum: sed in fide articulorum Deus est subiectum non sub ratione absoluta, sed sub ratione determinata: ergo Deus non est subiectum in Theologia sub ratione absoluta. Maior patet: quia sicut supra dictum est, illud idem, & sub eadem ratione, est subiectum in scientia, quod est subiectum in conclusione principaliter illata, sed articul fidei sunt conclusiones principaliter illatae in Theologia, proui nunc loquimur, vt supra declaratum est: cigo idem, & sub eadem ratione, est subiectu in Theologia, & in fide articulorum, ita qui Theologia, & fides articulorum, non differunt quantum ad subiectu sed solum quantum ad modum assentiendi. Et haec fuit maior. Mi nor probatur, scilicet quod in fide articulorum Deus non sit subiectu sub ratione absoluta, sed sub ratione determinata: quisicut probatum fuit in prima quaestione, licet fides, secundum suan formalem rationem, possit esse simul in eodem, & de eodem, de quo est scientia: tamen fides accepta secundum specialem materiam, qualiest fides articulorum, de qua sola loquuntur Theologi, non est de aliquo scibili pro statu viae, quia nec articuli possunt demonstrari, nec rationes adductae contra articulos possunt scientifice solui, vt probatum fuit suprâ. Ex hoc sic arguitur: Deus non est subjectum in fide articulorum sub illa ratione, sub qua multa possunt probari de ipso demonstratiue & scientifice: alioquin inueniretur caliquis articulus fidei, qui posset viatori demonstrari: sed de Dec sub ratione absoluta, qua Deus est. possunt multa probari deme stratiue & scientifice, verbi gratia, quod Deus est vnus, quod Deus est intellectualis, & similia: ergo Deus sub ratione absoluta non est subiectum in fide articulorum, sed sub aliqua ratione determinata
Quae autem est ista ratio? credo quod sit ratio Saluatoris: quod patet primo: quia illa est ratio subiecti in aliquo habitu, quae in illo principaliter attenditur & consideratur, & quae continet alia fundamentaliter, & per illas explicatur. Exemplum de corpor mobili in Scientia naturali. Sed ratio Saluatoris est huiusmodi Principaliter enim in fide intenditur. Nunquam enim fuit fides nec in statu innocentiae, nec post lapsum, quin explicite fuerit de Saluatore non sic autem est de aliis. Item haec ratio contine alias fundamentaliter, & implicite, scilicet esse incarnatum, passum, resurrexisse, ascendisse in coelum, venturum ad iudicium quibus explicatur, qualiter Deus salutem nostram operatus est Et ipse articulus Trinitatis continetur implicite etiam in ratione Saluatoris, propter determinationem personae saluantis no meritorie: quae est principale obiectum completae salutis. Erge Deus sub ratione Saluatoris, est subiectum in fide articulorum
Secundo patet idem sic: Sub illa ratione Deus est subiectum in fi de articulorum, sub qua maxime habet habitudinem ad ops meritorium: sed talis est ratio Saluatoris: ergo &c. Maior patet quiprincipia oportet habere per se habitudinem ad conclusionem: art culi autem fidei sunt principia respectu eorum, quae in sacra scriptura concluduntur de opere meritorio, vt dictum fuit pris: ergo opotet illud, quod subucitur in fide articulorum, habere habitudine ad opus meritorium. Minor similiter probatur: quia illa ratio habet maxime directam habitudinem ad opus meritorium, quae includit aliqualiter rationem finis, & aliqualiter modum perueniendi ad si ae loc patet, quia in agibilibus, finis habet rationem principij, vt habetur 2. Physico. Sed ratio Saluatoris includit finem operis meritorij, scilicet salutem, & implicite modum perueniendi ad hunc finem: ergo Deus sub ratione Saluatoris maxime habet habitudinem ad opus meritorium. Et haec fuit minor. Sequitur ergi conclusio, quod Deus sub ratione Saluatoris, sit subiectum in fide articulorum, & in Theologia, quae est fidei declaratiua & defen¬ siua. Ad hoc facit, quod ille, de quo omnes articuli loquuntur, nomen Saluatoris accepit, vt dicitur Matth. I. & Luc. I. & 2. cap.
Ad rationes alterius opinionis respondendum est. Cum enim primo dicitur, quod subiectum debet continere fundamentaliter omnia de quibus determinatur in scientia: concedatur. Et ad minorem dicendum est, per interemptionem. Ad probationem re spondendum est dupliciter: Primo, quia attributio aliorum ad formalem rationem subiecti, non est secundum ordinem causalitatis in essendo, vel in inhaerendo subiecto: quia si sic esset, tunc dicta secundum substantiam, non haberent attributionem ad dicta per modum accidentis: nec dicta de Deo absolute, ad ea quae dicuntu de Deo in respectu ad creaturas. Sed non est sic: Videmus enim, quod formalis ratio subiecti in Scientia naturali, est ratio mobilis, ad quam habet attributionem ratio quanti: & ad generabile ratio compositi ex materia & forma, quae ad substantiam pertinent. Ex hoc enim quod aliquid est mobile, probamus quod sit quantum, vt patet 6. Physic. Et ex eo, quod est generabile, prooamus, quod sit compositum ex materia & forma: vt patet primo de generatione, & 2. Physico. Et constat, quod haec attributio non secundum ordinem causalitatis in essendo vel insinhaerendo. Non enim propter hoc aliquid est quantum, quia est mobile, sed econuerso: nec propter hoc aliquid est compositum ex materia & forma, quia est generabile & corruptibile, sed econuerso. Ergo attributio, quam habent ea, de quibus determinatur in scientia ad rationem formalem subiecti, non est secundum ordinem naturae & causalitatis, sed secundum ordinem cognitionis. Sic enim subiectum cum sua formali ratione est suppositum in scientia, tanquam praecognitum. Caetera autem de subiecto inquiruntur Et hoc modo nihil prohibet, dicta per modum substatiae, habere attributionem ad aliquid dictum per modum accidentis: (quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, vt dicitur primo de Anima.) & ea quae dicuntur absolute, ad ea quae dicuntur respectiue. Nam operationes diuinae, transeuntes ad creatura, natae sunt deducere nos in cognitionem aliquarum perfectionum, quae Deo absolute conueniunt. Et sic ad rationem Saluatoris, licet sit denominatiua & respectiua, possunt habere attributionem alia dicta de Deo absolute & secundum substantiam. Secundo, quia dicta de Deo secundum substantiam, & absolute, non pertinent proprie ad Theologiam, vtpote, quod Deus sit substantia intellectualis, vel aliquid tale: quia ad Theologiam, & ad fidem secundum materiam, in qua loquimur, vt Theologi, non pertinent proprie, & per se, ea quae possunt de Deo demonstrari. Et huic concordat, quod dicit August. nono de Trinitate Huic scientiae illud tantummodo attribuitur, &c. Sed talia supponuntur, ab alia scientia Metaphysica, vel Naturali, quae innitutur lumini naturali: & cum de talibus inquirit Theologus, assumit formam, Philosophi, & transgreditur limites Theologi.
Ad secundum argumentum dicendum, quod in Theologia supponitur Deum esse Saluatorem: quo supposito, inquiritur modus, scilicet quod per meritum suae incarnationis, passionis, & huiusmodi. Et si quis inquirit, an Deus sit saluator, simile est, ac si Naturalis inquirat, an aliquid sit mobile. Vnde argumentum falsum supponit. Sic patet secundus articulus, scilicet, quid sit subiectum in Theologia, quae est habitus defensiuus fidei, & declaratiuus
NVN C videndum est de tertio, scilicet, quid sit subiecti in Theologia, prout dicit habitum eorum, quae deducuntur ex articulis fidei. Et sicut dictum fuit supra, non video quod ex articulis aliquid proprie speculatiuum deducatur: sed potius ad artici lum declarandum adducitur. Si tamen aliquid deducatur, idem est subiectum in tali habitu, & in fide articulorum. Cuius ratio est quia in demonstratione, & in omni ratione syllogistica concludente directe, subiectum conclusionis sumitur idem, & sub eadem ratione, qua in minori propositione. Minor enim extremitas subiicitur in conclusione, & praeaccipitur semper in propositione minori. Sed in omni eo, quod speculatiue deducitur ex articulo, articulus tenet locum minoris propositionis. Et maior sumitur, tanquam nota in lumine naturali: vt si arguatur sic Vbicunque est vnitas essentiae in pluribus suppositis, impossibile est distinctionem esse secundum absoluta: sed in Deo est sic, cun Deus sit trinus vnus: ergo &c. Patet, quod hic articulus sumitur pro minore propositione: similiter in aliis: ergo subiectum talis conclusionis, & per consequens talis habitus continetur idem, 8 sub eadem ratione in articulo, uon vt praedicatum est, sed vt subiectum si arguatur in prima figura, in cuius virtute aliae concludunt propterea quod ad primam reducuntur. Ergo idem est subiectum conclusionis deductae ex articulo, & articuli: & per consequens, Theologiae sic acceptae, & articulorum, fidei. Quid autem sit illud dictum est in secundo articulo quaestionis. Magis tamen sto ir hoc, quod nullius scientiae est deducere aliquid speculatiuum ex articulo, quia talis deductio, in nullo, aut modicum perficere intelloctum. Practiue autem multa deducuntur ex articulis, vt pote, quod humiliter est viuendum exemplo Christi, qui soipsum exinaniuit, formam serui accipiens, vt dicitur Philip. 2. multa, imo quantumcumque grauia, sustinenda sunt pro salute, exemplo Christi, qui passus est pro nobis, & salute nostrae sicut arguit Beatus Petrs, 1. Can. c. 2. vt dictum est supra, Christu? passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, &c. Et simili modo ex aliis articulis multa deducuntur, quae etsi modicum & quasi in nullo, perficiant intellectum, quo ad cognitionem: mirabiliter tamon promouent affectum, & bonam operationem. Et cum complures, & consimiles deductiones per sacram scripturam fiant, patet quod Theologia accepta pro habitu eorum, quae ex articulis deducuntur, coincidit cum sacra scriptura: propter quod de subiecto eius, & ratione subiecti, idem est dicendum, quod de subiecto sacrae scripturae dictum est supra, scilicet quod opus meritorium est in ea subiectum.
Ad primum argumentum dicendum, quod dictum Philosophi 1. Posteriorum intelligitur de scientia potissima, scu propter quid, in qua demonstratur passio de subiecto per causam passionis, sed scientia quia, quae procedit ex effectu ad causam, non concludit semper passionem de causa, sed concludit quadoque solum de causa quia est. Et ideo subiectum in tali scientia non oportet habere aliquas passiones realiter differentes ab ipso. Et si in rali scientia condudatur de causa quia est, non solum accipiendo esse secundo adiacens, sed & tertio adiacens, vt quia est intelligens, vel volens, vel aliquid huiusmodi, sufficit quod ista differant a subiecto ratione. Et per hunc modum potest haberi scientia de Deo tam acquisita, quam infusa.
Ad secundum dicendum est quoe Deus est subiectum in Theolog. quae est fidei defensiua & declaratiua. Ratio autem formalis subiecti, est ratio saluatoris, ad quam habent attributionem omnia, de quibus determinatur in Theolog. vt dictum fuit prius. Non nego tamen, quod Deus sub ratione absoluta, non sit subiectum in Theolo. propterea quod illa ratio est infinita, vt tangebatur in arguendo. Istud enim non valet, quia siue accipiatur infinitum pro eo, quod formaliter importatur per nomen infiniti, quod est priuatio finis: siue accipiatur pro re subiecta infinitati: semper de infinito potest haberi scientia finita. Quod patet, quantum ad primum modum. Eiusdem enim scientiae est, considerare habitum & priuationem: quia rectus est iudex sui & obliqui. Ergo scientia, quae considerat rationem finiti in quacunque materia, siue in quantitate, molis, siue virtutis, habet considerare rationem infiniti, quae ei opponitur priuatiue. Primum potest scientia finita: ergo & secundum Vnde & Philos. 3. Phys. tradit scientiam de infinito. Sed ratio infiniti non potest esse primum subiectum. Quantum ad secundum, patet idem: quia si repugnaret scientiae finitae, esse d re infinita, tota ratio repugnantiae esset non propter rem, sed propter rei infinitatem: quia quantum ad hoc solum, apparet ib oppositio secundum finitum & infinitum. Si ergo scientiae finitae non repugnat tractaro de ratione infinitatis, vt statim ostensum est, multo minus repugnat ei considerare rem subiectam infinitati. Et mirum est hoc negare, cum Deus secundum illud quod est, & non secundum aliquam specialem rationem, sit obiectum scientiae Beatorum, quae finita est. Et si dicatur, qo scientia sortitur rationem ab obiecto: verum est, sed non vniuocam cum obiecto: alioquin scientia de motu esset mobilis: & scientia, quam habemus de lapide, esset lapidea: quod est absurdum. Quare similiter non oportet scientiam de infinito esse infinitam.
Ad tertium dicendum, quod scientia stricte & proprie accepta non potest hic haberi de Deo, quod sit trinus, neque per causam, neque per effectum, sicut probat argumentum: sed accipiendo scientiam large, pro quacunque notitia declaratiua articulorum, siue per autoritatem, siue pro quacunque apparentia probabili, quibus posset persuaderi eorum veritas, sic de articulis potest esse talis scientia, & talem dicimus esse Theologiam.
Ad argumenta alterius partis respondendum est: ad primum, qui scientia viatoris, per quam declarantur articuli: & aliqualiter defenduntur, & scientia Beatorum, non differunt solum ex parte lumini& modi cognoscendi, sed etiam ex parte obiecti. Scientia enim Beatorum, est praemium nostrum: propter quod eius obiectu est Deus, sub ratione qua potest capacitatem intellectus replere, quod non posset facere aliqua determinata ratio attributalis. Sed scientia quam habemus de Deo in via, dirigit nos ad opus meritorium: & ideo subiectum in ea est Deus, secundum rationem illi, quae maxime respicit meritum. Et haec est ratio Saluatoris, vt declaratum fuit. Veruntamen quia ratio absoluta latior est, quam ratio saluatoris, & eam includit: ideo visio patriae clara est omnibus, de quibus nunc est fides aenigmatica, & non econuerso. Propter quod, qucquid nunc videmus aenigmatice, tunc videbimus facie ad facie: & sic fidei succedet visio de eodem, & non adaequata, imo superexcedens.
Ad secundum dicendum, quod in Theologia, qualitercunque accepta non consideratur de Deo secundum ea, quae ipsi absolute conueniunt, sed solum in habitudine ad creaturas: vnde ratio Saluatoris, secundum quam consideratur de Deo, est respectiua.
Ad terdum dicendum, quod habitus non semper denomina¬ tur a formali ratione subiecti, sed sic quandoque denominatio a digniori. Et quia in opere nostrae salutis dignius est illud, quod est ibi ex parte Dei quam illud, quod est ibi ex parte nostra: ideo Theologia, quae est scientia nostrae salutis, denominatur a Deo.
On this page