Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Filius sit omnipotens sicut Pater

QVAESTIO PRIMA. Vtrum filius sit omnipotens sicut pater. Thom. i. q. 25. artic. 3. & q. 42.artic. 6.

LACA distinctionem istam primo quaeritur vtrum filius sit omnipotens sicut pater. Et videtur quod non, quia illud quod est omnipotens, potest in omnem actum, potentia enim dicitur respectu Dactus, sed filius non potest in omnem actum sicut pater, quia non potest generare, ergo non est omnipotens. Si dicatur quod posse generare non est posse aliquid, sec ad aliquid. Et ita dato quod filius non possit generare, potess tamen quicquid est possibile. Contra, qui omne dicit, nihil excipit, sed omnia includit. Et quae dicunt quid & quae dicunt ad aliquid, sed omnipotentia dicit potentiam ad omnia, ergo ac ea quae dicunt quid vel ad aliquid.

Item secundum August. libro contra maximum, & habetur in litera, si pater non potuit generare filium sibi aequalem non fuit omnipotens, ergo secundum ipsum omnipotentia se extendit ad generationem filij, sed hanc non habet filius, eigo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit Athanasius in symbolo. Omnipotens pater, omnipotens filius, &c.

RESPONSIO. Cum omnipotentia dicatur per com parationem ad actum, vt assumptum est in argumento, actuum autem diuinorum quidam sunt essentiales, & transeunt in creaturam vt creare. Quidam vero notionales, & non transeunt in creaturam, vt generare & spirare. De potentia quae est respectu primorum actuum nulla est dubitatio, quin secundum illam aeque sit potens vna persona sicut alia, & ad hanc solam forti respicientes sancti dixerunt q aeque omnipotens est filius sicut pater, & spiritussanctus, sicut pater & filius.

De potentia vero quae est respectu actuum notionalium et tota dubitatio, vtrum secundum eam filius possit dici omnipotens aeque sicut pater cum non possit m actum in quem possi pater. Et sunt hic plures modi dicendi. Vnus est satis superficialis, scilicet quod omnipotentia dicitur solum respectu possibilium, quae autem implicant contradictionem omnino non sunt possibilia, propter quod si aliquis non potest ea quae implicani contradictionem, non propter hoc sequitur quod non sit omnipotens: filium autem generare implicat contradictionem, scilicet quiesset & non esset filius, quia cum in diuinis non possunt esse plure patres nec plures filij, si filius generaret iam esset pater & non filius nisi ponerentur plures filij, scilicet ipse & alis qui esset ab eo genitus quod est impossibile, ergo esset filius per passiuam & non esset filius sed pater propter actiuam generatione quod implicat contradictionem, sed patrem generare non implicat contradictionem. Et ideo si filius non gonerat non est dicendus minus potens, sed pater si non posset generare non esset omnipotens.

Istud autem friuolum est, quia licet non posse ea quae simpliciter implicant contradictionem non deroget omnipotentiae, quitalia nullo modo habent rationem possibilis, tamen non possi ea quae non implicant contradictionem simpliciter, sed quo ad istum derogat omnipotentiae, quia talia cadunt sub ratione possibilis simpliciter. Alioquin omne agens posset dici omnipotens quia potest in omnia quae non implicant contradictionem quo ad ipsum, quodlibet enim agens potest in omnia praeterquam in illa quorum non habet potentiam. Posse autem illa quorum quis non habet potentiam implicat contradictionem quo ad ipsum. Ex hoc enim dicitur aliquis posse aliquid, quia habet potentiam, & tu dicis quod non habet potentiam, ergo habet potentiam & non habet potentiam quod est contradictio, ergo non posse illa quae non implicant contradictionem simpliciter, sed quo ad istum derogat omnipotentiae, generare autem filium in diuinis non implicat contradictionem simpliciter, alioquin esset impossibile patri, ergo qui non potest generare filium non est simpliciter omnipotens

Alius modus dicendi est que filius habet omnipotentiam & omne posse, & est omnipotens dato quod non possit generare Dicunt enim isti quod potentia generandi non est relatio nec relationem includit intrinsece, licet coexigat eam, sed est essentia diuina quae potest in omne illud quod habet rationem possibilis vel producibilis, & ideo cum eadem essentia diuina sit in patre & filio & spiritu sancto, in eis est eadem omnipotentia, licet in eis non sit eadem relatio. Et propter hanc omnipotentiam quaelibet persona dicitur omnipotens, licet non possit generare, quiex hoc non dicitur aliquid omnipotens in diuinis, quia habet essentiam diuinam sub omni respectu nato fundari in ea quia pater non esset omnipotens cum non habeat essentiam diuinam cum relatione filiationis, sed ex hoc solo dicitur aliquis omnipotens quia habet essentiam diuinam quae sola est omnipotentia Hanc autem habet quaelibet persona diuina. Et ideo quaelibet est simpliciter omnipotens, & tamen non quaelibet potest generare sed solum pater, quia potentia generandi ad explendum actum generationis coexigit relationem paternitatis constituentem personam primam, licet eam intrinsece non includat sicut declatatum fuit supra dist. 7. Hanc autem non habet nisi in supposito patris ideo solus pater potest generare & non aliae personae, licet habeant eandem potentiam quam & pater.

Hic autem modus licet sit probabilis, habet tame quaedam dubia. primum est quia assumit quod potentia generandi nihi dicit intrinsece nisi essentiam diuinam quod non omnes concedunt, vt patuit supra distinct. 7.

Secundum est, quia videtur inconueniens quod aliquis dicatur habere aliquod posse, alias si quod nullo modo potest in ess poni. Sed potentia & posse quam habet pater ad generare nullo modo potest poni in esse in filio, ergo nullo modo illa potentia & illud posse quod est in patre est in filio, non habet ergo omnipotentiam quam habet pater.

AD HOC dicunt aliqui quod potentia generandi & posse possunt poni in esse in filio hoc modo, scilicet quod filius generetur, vel sit generatus & non quod generet, quia eadem potentia & idem posse est quo filius potest generari, & patei potest generare.

Sed contra, potentia pertinens ad omnipotentiam est actiua, ergo debet poni in esse per modum potentiae actiuae, sed cum potentia generandi ponitur sic in esse quod aliquid generetur. vel sit genitum, non ponitur in esse per modum potentiae actiuae, sed potius per modum potentiae passiuae, ergo male.

Tertio, quia si idem lumen vel simile quod est in sole ad illuminandum & calefaciendum esset in alio ad illuminandum & non ad calefaciendum, vel econuerso illud non diceretur aequipotens sicut sol, eigo a simili licet in filio sit eadem essentia quae sola est potentia sicut in patre, tamen quia in patre est ad plures actus quam in filio, filius non potest dici aeque potens sicut pater.

Quarto, quia potentia nunquam dicit essentiam absolute, sed vt est principium actus, ergo vbi eadem essentia est in pluribus sic quod in vno eorum potest aliquem actum principiare, in alio autem non potest non propter aliquod impedimentum, sed quia talis est natura essentiae, in illis potest dici eadem, sed non eadem potentia, quia potentia dicit principium actus. Dico au¬ tem quando non est ex impedimento, sed ex natura talis essentiae, quia si non posset principiare actum propter aliquod impedimentum, nihilominus diceretur potentia quamuis impedita, sed quando est ex natura rei, quod non possit talem actum principiare, tunc nullo modo habet rationem potentiae: nunc est ita quod essentia diuina in filio non potest in actum in quem potest in patre non propter aliquod impedimentum. (Absit enim aliquid tale aestimari in diuinis) sed hoc habet natura essentiae diuinae in filio ex hoc quod non est in eo, nisi expleta sua prima foecunditate quae est ad actum generandi, vt supra patuit, distinc. 7. ergo licet in filio sit omnis essentia quae est in patre, tamen in eo non est omnis potentia quae est in patre, nec per consequens debet dici omnipotens sicut pater.

Tertius modus dicendi est, quod potentia quae est ad actus notionales, vt sunt generare & spirare non cadit sub omnipotentia Et ideo potentiam habere ad tales actus, vel carere ea non auger vel minuit omnipotentiam. Cuius ratio est duplex. Prima est, quis deus non dicitur potens a potentia passiua, sed ab actiua, & omnipotens ab omnipotentia actiua. Potentia autem actiua non est actiua per comparationem ad esse eius, cuius est potentia actiua quia ipsa est iam entis in actu, sed dicitur actiua, qa potest aliud agere, vt sic dicatur aliquid potens per potentiam actiuam, non quia potest esse, sed quia potest agere. Et omnipotens, non quia possit omnia esse, sed quia potest omnia agere, ergo si sit aliquod agere quod sit realiter ipsum esse agentis tale agere non respicitur a potentia vere actiua, nec cadit sub omnipotentia. Tale autem est generare in diuinis respectu patris, quia omnino idem est realiter generare & esse patrem. Et ideo sicut non posse esse patrem non arguit in filio impotentiam, sic non posse generare non arguit impotentiam, vel diminutionem potentiae in eo.

Sed contra istam rationem obiicitur sic: Spirare non est aliquod agere quod sit realiter ipsum esse agentis. Per spirare enim nullum suppositum constituitur diuinum in esse suppositi, ergo ad posse spirare directe ordinatur potentia vere actiua cuius defectus arguit diminutionem omnipotentiae: sed spiritus sanctus non potest spirare, ergo non est omnipotens, quod est aeque inconueniens sicut de filio.

Et dicendum quod spirare est aliquod agere quod est ipsum esse agentis scilicet patris & filij, sicut enim dictum fuit suprâ, dist. 11. suppositum habens plures proprietates, relatiuas, vt pater & filius per vnam earum non distinguitur ab omnibus aliis, sed per omnes, nec per vnam tantum constituitur in esse suppositi incommunicabili & distincto, sed per omnes licet per vnam primo & illa dicitur personalis. Caeterae tamen cocurrunt quasi secundario ad perfectam constitutionem suppositi: & istud plenius fuit declaratum prius, vnde ratio falsum assumit quia per spirare constituuntur in esse suppositi tam pater quam filius vt distinguuntur secundum suppositum a spiritu sancto, licet neuter eorum primo constituatur in esse suppositi per spirare.

Ratio secunda talis est, potentia quae est vere & proprie actiua est transmutatiua vel productiua eius quod est vere & proprie aliud vel alterum. Hoc patet ex propria ratione potentiae actinae quae ponitur quinto metaphysicae, sed potentia generandi vel spirandi non est transmutatiua vel productiua alicuius, quod sit vere & proprie alterum seu aliud, ergo non est vere & proprie actiua, maior patet, minor probatur, quia sola relatio non facit aliud proprie, sed essentia vel substantia nec alterum, sed qualitas. Cum ergo supposita diuina differant sola relatione, patet quod inter ipsa non est proprie aliud nec alterum nisi secundum quid, & cum determinatione, scilicet aliud suppositum. Relatum ergo in vno non est vere & proprie potentia actiua respectu alterius, & sic potentia generandi & spirandi non continentur proprie sub potentia actiua, nec per consequens sub omnipotentia. Carere ergo tali potentia non derogat omnipotentiae.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod potentia actiua est proprie respectu actus per quem producitur id quod vere & proprie est alterum vel aliud, & non est ipsum esse agentis, generare autem est idipsum quod patrem esse, nec est actus quo producatur id quod est vere & proprie aliud sine alterum, propter quod respectu talis actus non est proprie potentia actiua vnde bene dicunt illi qui dicunt quod posse generare non est posse quid, sed ad aliquid, quia obiectum talis potentiae non cadit proprie sub obiecto potentiae actiuae.

Ad aliud quod contra hoc obiicitur. Qui ómne dicit nihi excipit, verum est eorum quae continentur sub termino distributo, modo omnipotentia dicit potentiam ad omnia non simpliciter, sed quae sunt alia vel altera, talia autem non sunt ea quae differunt sola relatione, propter quod non cadunt sub distributione

Ad aliud quod dicit Aug. quod pater non esset omnipotens nisi posset generare filium sibi aequalem, dicendum quod secundum veritatem Aug. dicit hoc non determi nando, sed disputando contra Maximum haereticum, vt apparet in litera. In disputando autem frequenter assumit concessa ab aliis, vel ea quae apparent in creaturis ad probandum quod intendit, quamuis omnine non sint secundum mentem suam quae assumit, & sic forte facit in auctoritate allegata, vel dicendum quod beatus Augustinus non dicit quod potentia generandi cadat sub omnipotentia, nec dicit quod pater non sit omnipotens, si non pos set filium generare, sed supposito quod caderet, & pater filium generaret, pater non esset omnipotens, nisi posset generare filium sibi aequalem, quia haec videntur ex imperfectione putentiae generatiuae, quod concedendum est, quia nor est contra propositum nostrum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1