Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in divinis sit ordo naturae
SECUNDO quaeritur vtrum in diuinis sit ordo naturae. Et videtur quod non, quia ordo in cludit prius & posterius, sed in diuinis non es prius & posterius, ergo nullus ordo. Item cuAiuscunque est ordo ipsum ordinatur, sed in diuinis natura non ordinatur, ergo in diuinis non est ordo saltem naturae.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus. contra Maximum, quum dicitur filium esse a patre, non significatur inaequalitas substantiae, sed ordo naturae.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est, quod in diuinis est ordo. Secundum est, quod ibi est ord. naturae. Primum patet sic, vbicunque est pluralitas sine ordine, ibi est confusio, sed in diuinis est pluralitas sine confusione, ergo illa pluralitas non est sine ordine. Iuxta quod intelligendum, quod ordo vnum supponit, & in alio eius ratio formalis consistit, illud quod praesupponit ordo est distinctio ordinabilium, vbi enim est aliquid tantum vnum & indistinctum ibi impossibile est esse ordinem realem. Illud autem in quo formaliter ratio ordinis consistit est habitudo eorum inter se & ad aliquid primum. Quod autem haec habitudo sit secundum prius & posterius duratione vt in tempore, siue secundum superius & inferius positione, vt in loco vel dignitate, siue secundum propinquius & remotius, mediatius & immediatius, vel aliter qualitercunque totum est extra rationem ordinis absolute accepti. Ex quibus potest formari talis ratio, vbicunque sunt plura realiter distincta habentia certam & de terminatam habitudinem ad se inuicem & ad aliquid primum ibi est realis ordo, sed in diuinis sunt plura supposita distincta realiter habentia inter se determinatam habitudinem, & ad aliquid primum, ergo &c
Secundum patet, scilicet quod in diuinis est ordo naturae, nisi quod distinguendum est de natura. Vno enim modo accipitur natura pro essentia rei completa, vel pro parte essentiae. Alio modo pro generatione vel productione viuentium, quae proprie dicuntur nasci, vt apparet ex 5. Metaphys. Primo modo non est ordo naturae in diuinis, sed secundo. Primum patet sic: realis ordo requirit distinctionem realem, sed in diuinis non est realis distinctio naturae, accipiendo naturam pro essentia vel pro parte essentiae, ergo &c. Secundum patet, & quia vbicunque in viuentibus inuenitur principium, ex quo aliud & quod est ex principio naturaliter, ibi est ordo naturae hoc est, naturalis originis, sed in diuinis est principium ex quo aliud est naturaliter, ex patre enim est filius naturaliter tanquam principiatum ex principio, & ab vtroque est spiritur sanctus eodem modo, ergo in diuinis est ordo naturae, hoc est, naturalis originis.
Ad primum argumentum patet solutio ex iam dictis. De ratione enim ordinis absolute accepti non sunt prius & posterius, sed habitudo distinctorum ad se inuicem, & ad primum, & hoc bene est in diuinis. Est enim prima persona, secunda & tertia licet ibi non sit prior persona & posterior. Primum enim, si cundum, & tertium, dicunt solum ordinem, sed prius & posterius excessum & defectum qui non est in diuinis.
Ad secundum dicendum quod ordo dicitur alicuius dupliciter, vel vt subiecti quod ordinatur, vel vt rationis secundum quam ordo attenditur, primo modo est in diuinis ordo personarum, tanquam eorum quae ordinantur, sed secundo modo est ibi ordo naturae accipiendo naturam non pro essentia, sed pro naturali origine.
On this page