Praeambulum
Praeambulum
DISTINCTIO XXI. Sententia huius distinctionis in generali & speciali. Ic oritur quaestio. Superius ostendit magister aequalitatem diuinarum personarum. Et quia visus fuit quibusdam locutionibus, in quibus dictiolines exclusiuae terminis personalibus adduntur, al vt cum arguitur solus pater habet tantum de potentia, quantum omnes tres personae simul, & similia. Hic inquirit de veritate huius locutionis, qualiter, scilicet huiusmodi dictiones exclusiuae nominibus diuinis possunt adiungi. Et diuiditur in tres partes, secundum tres quas mouet. Secunda ibi, Post haec autem quaeritur. Tertia ibi, sed iterum arguitur. Cuilibet quaestioni adiungit suam solutionem. Haec est diuisio & sententia in generali.
In speciali vero sic procedit. Et quaerit primo cum fuerit dictum quod tantum est solus pater vel filius solus, vel spiritussanctus, quantum sunt illae tres personae, pater, filius, spiritussanctus, quomodo est intelligendum cum dicitur solus pater & solus filius, cum nunquam sit pater sine filio, nec filius sine patre, & respondet dicens quod per hoc non excluditur vna persona ab alia, sed quia proprie relationes ita conueniunt vni quod non alteri: vnde sensus est, solus pater qui ita est pater quod nullus alius est pater in diuinis. Similiter solus filius qui ita est filius quod nulli alij conuenit filiatio diuina. Postea quaerit vtrum ista sit vera solus pater vel solus filius est deus. Et dicit quod non sunt concedendae propter hoc quod aliae personae sunt exclusae a diuinitate, nec ista est concedenda, pater & filius est solus deus, quia esse solum deum trinitati conuenit, & non vni tantum personae. Postea quaerit quomodo dicatur solus deus est trinitas ipsa cum habeat consortia Angelorum & sanctarum animarum. Et respondet quod ideo potest dici solus deus, quod nulli conuenit alij esse deum: addit etiam quod tanta est cohaerentia diuinarum personarum, quod vna sola nominata non excluduntur reliquae. Haec est sententia lectionis in speciali.
On this page