Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum dictio exclusiva addita uni correlativorum excludat

QVAESTIO PRIMA. Vtrum dictio exclusiua addita vni correlatiuorum excludat reliquum. Thom. 1. q. 31. artic. 3.

CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, svtrum dictio exclusiua addita vni correlatiuorum excludat reliquum. Et videtur, quod non, quia dictio exclusiua non excludit illud quod est Ade intellectu rei cui additur, sicut addita toti non excludit partem, vel addita homini non excludit animal; sedvnum correlatiuorum est de intellectu alterius, ergo dictio exclusiua addita vni non excludit reliquuin.

IN CONTRARIVM est quod dicitur primo Physicorum, quod dictio exclusiua addita principio excludit principiatum, sed principium & principiatum dicuntur relatiue, ergo &c.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, quisignificet dictio exclusiua, & quid significet circa terminum cui adiungitur. Secundum erit quid habet excludi per dictionem exclusiuam & quid non, & ex his apparebit quod quaeritur.

Quantum ad primum sciendum, quod secundum Philosophum lib. Elenchorum solus idem est quod non cum alio. Aliud importat diuersitatem, cum simultate, vel associationem, non negationem, ergo solus importat negationem associationis cuiuslibet diuersi ab incluso, vel absolute vel respectu tertij. Et si quidem significet priuationem associationis absolute, sic importat solitudinem, nec recipitur in diuinis, quia nihil est ibi solitarium, & sic consueuit dici quod est dictio cathegorematica. Si autem dicat priuationem associationis non absolute, sed respectu tertij sic accipitur syncathegorematice, & tunc denotat excludi omne diuersum ab incluso respectu praedicati, propter quod in omni propositione in qua ponitur dictio exclusiua praedicatum diuersimode comparatur ad inclusum & exclusum, vnde omnis propositio talis habet duas alias exponentes, vnam affirmatiuam, & aliam negatiuam, vt solus sortes currit, habet istas duas sortes currit, & nullus alius a sorte currit. Et haec tantum de primo.

Circa secundum notandum quod cum solus dicat negationem associationis cuiuslibet diuersi ab incluso, omne illud excluditur quod non est vnum cum incluso per essentiam, vel saltem subiecto. tale enim simpliciter est diuersum. Illud vero quod pertinet ad essentiam inclusi, vel econuerso, vel cum quo inclusum est vnum subiecto, quum non sit simpliciter diuersum, non excluditur, hoc autem apparet ex inductione, includitur enim diffinitio in diffinitio, & omnia superiora in inferioribus, tanquam pertinentia ad eorum essentiam. In toto etiam integrali pars includitur, tanquam, aliquid de essentia totius. Et ideo dictio exclusiua addita diffinito non excludit diffinitionem, nec addita inferiori excludit superius, nec addita toti integrali excludit partem, imo potius haec omnia includuntur & inferuntur, sequitur enim solus homo currit, ergo animal currit ergo rationalcurrit. Et similiter sequitur sola domus est, ergo paries est. E ratio est, quia quum superiora praedicentur essentialiter de inferioribus, quicquid realiter conuenit inferiori, conuenit etiam cuilibet eius superiori: Similiter quum pars integralis sit realiter de constitutione totius, ad esse totius requiritur esse partis Et ideo respectu huius praedicati quod esse totum sumptum cum dictione exclusiua infert partem, non autem respectu alteriu praedicati. Non enim sequitur, sola domus est alba, ergo paries est albus, quia tale praedicatum conuenire potest toti non petalem partem, nunquam tamen respectu cuiuscunque praedicati dictio exclusiua addita inferiori excludit superius, nec addit: toti integrali excludit partem nisi praedicatum pertineret ad eorum differentiam. Tunc enim fieret exclusio, sicut dicendi solus homo est specialissima species, sequitur non ergo anima aut substantia. Similiter sola domus est totum constitutum ex pariete, tecto, & fundamento, sequitur non ergo paries, quia respectu talium non sunt idem, sed diuersa. Simili modo dictiexclusiua addita superiori non excludit inferius nisi respectu praedicati quod pertinet ad eorum differentiam, non sequitur enim, solus homo currit, ergo sortes non currit, nec tamen infert ergo sortes currit. Et ratio est, quia dictio exclusiua addit. termino communi vel singulari non mutat eius naturam. Et ideo sicut sub termino communi indefinite, sumpto non fit descensus, sed est, fallacia consequentis, sic sub ipso sumpto indefinite cum dictione exclusiua, non licet descendere nec affirmatiue nec negatiue. Quae autem faciunt vnum subiecto cum incluso non excluduntur: sicut patet in accidentibus concretis Exclusio enim addita tali accidenti non excludit subiectum, nec econuerso. Non enim sequitur solus aedificator aedificat, ergisortes non aedificat, nec econuerso, solus sortes aedificat, ergiaedificator non aedificat, vel ergo albus non aedificat, vnde primo physicorum dicitur quod si accipiantur sola alba albo significante vnum, multa sunt, quia aderit albo esse & susceptiuum. Dico autem hoc quando subiectum & accidens significantu in concreto, quia sic significantur vt vnum in subiecto secus es si vtrumque significetur in abstracto, tunc enim fit exclusio, vi si dicatur tantum albedo est, sequitur ergo substantia non est Et causa est, quia abstracta significant essentias rerum vt distinctas, & non vt aliquo modo sunt vnum, vnde primo physicorum dicitur quod si illud quod ponitur tantum vnum sit accidens, sequitur quod accidens sit separabile a subiecto: ergo dictio exclusiua addita accidenti excludit subiectum, quod intelligitur de accidente in abstracto. Ex his patet quod dictio exclu siua addita vni correlatiuorum excludit aliud, quia illud quod non facit cum inclusio vnum per essentiam vel per inhaerentiam cadit sub exclusione, sed vnum correlatiuorum non facit cum alio vnum per essentiam, nec vnum per inhaerentiam, sed sunt distincta supposita maxime in diuinis de quibus nunc agitur, ergo &c. Vtraque praemissarum patet ex praecedentibus. Hoc etiam patet ex primo physicorum, vbi dicit Aristoteles contra Permenidem & Melissum, quod si sit tantum vnum, & illud sit principium, principiatum non erit, principium tamen & principiatum dicuntur relatiue, verum quia relatiua sunt simul natura si principiatum non est, principium non erit, excluditur ergo relatiuum, quia aliud, & tamen ponitur, quia est de intellectu alterius, & ideo omnis talis propositio includit contradictoria tantum pater est & huiusmodi quia idem includitur & excluditur propter aliam & aliam rationem.

AD ARGVMENTVM dicendum quod per dictio nem eaclusiuam excluditur illud quod est de intellectu rei, quando non facit cum re vnum per essentiâ vel per inhaerentiam, sicut est in relatiuis. Haec autem quae dicta sunt, vera sunt de virtute sermonis. In vsu tamen sacrae scripturae, & sanctorum quandoque aliter inuenitur, & tunc tales auctoritates pie exponendae sunt in sensu in quo fiunt, & non in sensu quem dvirtute sermonis faciunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1