Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum dictio exclusiva possit vere addi termino essentiali respectu praedicati personalis
QVAESTIO SICVKDA. Vtrum dictio exclusiua possit addi termino essentiali in ordine ad terminum personalem. Tiat. u. 3. art 3. & 4.
SECVNDO quaeritur vtrum dictio exclusiua possit vere addi termino essentiali respectu praedicati personalis, vt dicendo solus deus est pater. Et videtur quod non, quia si ista esset vera solus deus est & pater, ergo a simplici conuersa ista esset vera solus pater est deus, consequens est falsum, quia sequeretur quod filius non esset deus, eo quod dictio exclusiua addita vni correlatiuorum excludit alterum, vt prius dictum est. Probatioconsequentiae haec solus deus est pater valet has duas, deus est pater & nullus alius a deo est pater, sed vtraque habet conuerti simpliciter, ergo & prima. Item quod reperitur in alio non potest soli deo conuenire, sed esse patrem conuenit creaturis, ergo non conuenit soli deo, ergo haec est falsa solus deus est pater.
IN CONTRARIVM arguitur, quia de quocunque sumpto cum praecisione praedicatur commune de eodem praedicatur & proprium. Sequitur enim solum corpus est coloratum, ergo solum corpus est album, sed in diuinis praedicata essentialia se habent ad personalia sicut communia ad propria, ergo cum verificentur propositiones quibus additur dictio exclusiua termino essentiali respectu praedicati essentialis, vt dicendo solus deus est deus, necesse est & alias verificari in quibus exclusio additur subiecto respectu praedicati notionalis, vt dicendo solus deus est pater.
RESPONSIO. Consueuit sic dici quod haec dictio solus potest teneri cathegorematice, & tunc importat solitudinem in illo cui additur, & sic omnes propositiones vbi in diuinis ponitur solus sunt falsae, vel potest teneri syncathegorematice, & tunc dicenda sunt duo. Primum est de veritate propositionum in quibus dictio exclusiua ponitur ex parte subiecti. Et secundo videbitur de veritate illarum in quibus ponitur ex parte praedicati.
Quantum ad primum sciendum est quod vel loquimur de veritate talium propositionum quantum est ex virtute sermonis, vel quantum est de benigna interpraetatione dictorum scriptura & sanctorum. Si primo modo, sic est regula generalis quod cum propositio in qua ponitur dictio exclusiua ex parte subiecti habeat duas exponentes ipsam, scilicet vnam affirmatiuam & aliam negatiuam vt prius dictum est, Si exponentes sunt verae & ipsa vera est. Si exponentes sunt falsae, vel altera earum & ipsa est falsa, quod potest videri inducendo in omnibus, potest enim dictio exclusiua addi termino essentiali respectu praedicati essentialivel personalis, vt dicendo solus deus est deus. Vel solus deus est pater. Et de qualibet earum statim patet an sit vera per regulam supradictam. Prima enim habet duas exponentes, deus est deus, & nullus alius a deo est deus, quarum quaelibet est vera, quare & illa solus deus est deus. Secunda vero habet duas exponentes has deus est pater & nullus alius a deo est pater, quarum prima est vera & secunda similiter dummodo pater stet pro persona diuina, & sic procedit argumentum pro parte ista. Si autem stet pro forma paternitatis quae communicabilis est etiam creaturis. Tunc g est falsa, & sic procedit secundum argumentum prius adductum. . Et similiter patet idem quando dictio exclusiua additur termino personali respectu praedicati essentialis vel personalis, vt dicendo solus pater est deus, vel solus pater est pater. Prima enim habet duas exponentes, pater est deus & nullus alius a patre est deus, quarum secunda est falsa quia tunc filius qui est alius a patre non esset deus, ergo & ipsa esset falsa. Secunda vero habet duas exponentes pater est pater & nullus alius a patre est pater, quarum vtraque est vera, ergo & illa, & simili modo potest iudicari de omnibus consimilibus propositionibus an sint vervel falsae de virtute sermonis. Quantum autem est de benigna expositione dictorum scripturae & sanctorum aliud est dicendum, quia ad verificandum dicta scripturae & sanctorum oportet quod exclusio quandoque non fiat respectu principalis praedicati, sed respectu formae subiecti ratione subintellectae implicationis quod est, vel qui est, & sic ista posset verificari solus pater est deus, vel solus pater est tantus, quantae sunt tres personae simul sub hoc sensu solus pater ille, id est, qui pater, & praeter quem nullus alius in diuinis est pater est deus vel tantus &c. Et sic loquitur Augustinus in principio distinctionis, & pe hunc modum dictio exclusiua non excludit correlatiuum a participatione principalis praedicati, sed a participatione formae subiecti ratione subintellectae implicationis, & multa alia similia occurrunt in dictis scripturae & sanctorum in quibus semper videtur esse aliqua improprietas: & sic patet, quomodo verificentur propositiones quando dictio exclusiua ponitur ex parte subiecti.
Si autem sumatur ex parte praedicati & sumatur cathegorematice sic est falsa omnis propositio in diuinis, quia secundum Hilarium non est confitendum in diuinis aliquid esse solitarium. Si autem sumatur syncathegorematice, sic potest addi termino substantiali vel personali in praedicato posito dupliciter, scilicet per se vel cum alio termino numerali, vel partitiuo vel expressiuo, ficut cum hoc termino vnus vel verus. Si addatur termino substantiali per se posito in praedicato, vt dicendo pater vel trinitas est solus deus: sic talis propositio el omnino impropria, & indiget expositione, imo frequenter magna extortione in qua varij varia dicunt: omnes tamen improprie dicunt, sicut apparet intuentibus dicta eorum. Et causa est quia haec dictio solus syncathegorematice accepta semper faci exclusionem aliorum ab eo cui additur respectu alicuius terti accepti in ratione praedicati explicite vel implicite, vt priudictum est. Quando autem solus ponitur a parte praedicati cum vnico termino, tunc non directe & explicite facit exclusionem aliorum a subjecto respectu praedicati principalis, sed additur praedicato, nec proprie potest subintelligi aliqua implicatio circa vnicum terminum in praedicato positum: propter quod omnis talis propositio impropria est. Quando vero additur termino substantiali posito in praedicato cum termino numerali vel expressiuo dicendo trinitas est vnus solus verus deus, sic adhuc est impropria, quia non fertur exclusio ac principalem compositionem praedicati cum subiecto, tamer minus quam prius, quia implicatio cum minori extortione fit circa plures terminos, quam circa vnicum ex quacunque parte fiat, siue a parte praedicati, siue a parte subiecti: & tunc in prae dicta propositione trinitas est vnus solus verus deus, fit exclusio aliorum a deo ab vnitate & veritate diuinitatis sub hoc sensi trinitas est deus, qui deus est vnus & verus, & nullus alius aleo est verus & vnus deus, & hoc modo vtitur ea scriptura, & Augustinus contra Maximum. Sic enim habet veritatem, lice cum quadam improprietate, sicut apparet consideranti.
AD ARGVMENTA patet solutio ex iam dictis. praeterquam ad primum, ad quod dicendum quod haec, solus pater est deus est falsa de virtute sermonis, nec est conuersa huius, solus deus est pater, quia ista solus deus est pater habet intellectum affirmatiuum, scilicet deus est pater. Et haec conuertitur simpliciter, pater est deus: habet etiam intellectum negatiuum, scilicet quod nullus alius a deo est pater, sed haec non conuertitur in hanc simpliciter nullus alius a patre est deus, quia tunc bene inferretur solus pater est deus, sed conuertitur in hanc nihil quod est pater est aliud a deo. Ex qua propositione cum prima quae dicit pater est deus, nunquam inferretur ista, solus pater est deus.
On this page