Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXII. Sententia literae magistri in generali & speciali.

POST praedicta disserendum nobis videtur. Superius determinauit magister de his quae pertinent ad essentiae vnitatem & trinitatem persouarum. Hic autem determinat de nominibus quiAbus & essentiae vnitas & personarum pluralitas designatur. Et diuiditur in duas partes. Primo, determinat intentum. Secundo, inquirit quid nomina numeralia ponant in diuinis. Secunda incipit in principio 24. distinctionis ibi Haec diligenter inquiri oportet. Prima in duas, Primo poniediuisionem diuinorum nominum, & assignat quasdam regulas circa ipsa. Secundo determinat de quadam in speciali, scilicet de nomine personae quod a praedictis relatiuis excipitur. Secunda in principio 23. distinctionis ibi, praedictis, &c. Prima pars est praesentis lectionis, & diuiditur in duas, quia primo ponit quasdam diuisiones diuinorum nominum. Secuni do ponit quasdam regulas ex quibus apparet quod secundum diuersa nomina diuersus modus in diuinis inuenitur. Secunda incipit ibi, Sciendum est ergo. Prima istarum diuiditur in duas. Primo proponit principalem diuisionem nominum secundum Ambrosium & Augustinum. Secundo subiungi quosdam modos ibi, addendum his. Haec est diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI vero sic procedit: quia primo determinat de diuinis nominibus quae deo conueniunt, quorum ponit sex differentia: quia quaedam distinctae pertinent ad sin gulas personas, alia signant vnitatem essentiae, alia dicuntur translatiue, vt splendor, character: alia sunt quae relatiue dicuntur ad creaturas, vt creator, dominus & huiusmodi. Quaedam vero relatiue non dicuntur vt incarnatus, humanatus. Eorum autem quae ad creaturas relatiue dicuntur, horum quaedam omnibus personis conueniunt, vt haec omnia creator & dominus: quaedam vero non omnibus, vt hoc nomen donatus vel mistus. Est & aliud quod non secundum substantiam dicitur & in diuinis, sed pluralitatem personarum includit, v hoc nomen trinitas, & tunc excludit differentiam diuinorum nominum. Postea ponit duas regulas. Quarum prima talis est quod nomina quae proprie pertinent ad singulas personas relatiue dicuntur. Et ponit exemplum, sicut pater & filius, & vtriusque donum spiritus sanctus: nomina vero quae significant vnitatem essentiae dicuntur ad se, id est, absolute, & significant substantiam. Secunda regula talis est, quod nomin? quae dicunt ad se dicuntur substantialiter & de omnibus personis, & de qualibet persona diuisim & sigillatim in singulari numero: & non in plurali de omnibus in summa sicut illa deus potens, magnus. Non enim dicimus dij vel boni in plurali persona autem accipitur singulariter & pluraliter, illa vero quae relatiue dicuntur ad se inuicem substantialiter non dicuntur. Declarat autem quod dictum est, scilicet quod magnitu. do in diuinis dicatur substantialiter vel essentialiter per hoquod deus, si per participationem diceretur magnus, sequeretur quod malor esset illa magnitudo quam deus, hoc autem est falsum: ergo &c. In fine autem recitat determinata. Haec est sententia in speciali, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum