Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum aliquod nomen conveniat Deo proprie
CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, vtrum aliquod nomen conueniat proprie deo. Et videtur quod non, quia secundum Diony. i sium quaecunque dicuntur de deo, verius negantur, quam affirmentur, sed talia non dicuntur proprie, sed potius vt videtur cranslatiue, ergo &c.
Item secundum eundem non est nisi duplex theologia, sci licet, mystica & symbologica, sed secundum vtramque deutranslatiue nominatur, quia secundum mysticam a nominibus creaturarum spiritualium, secundum vero symbologicam, nominibus creaturarum corporalium: eigo omnis Dei nominatio est translatiua
IN CONTRARIVM est, quia quae prius sunt in aliquo transferuntur ab illo in alia, & non econuerso, sed sapientia, bonitas, & huiusmodi, per prius sunt in deo quam in creaturis, ergo haec nomina transferuntur ab ipso ad creaturas, & non econuerso, quod etiam videtur dicere Apost. Ephes. 4. a quo omnis paternitatis in coelo & in terra nominatur.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est quo deus potest ex creaturis multipliciter nominari: Socundum es quod illorum nominum quaedam conueniunt Deo proprie. Primum patet sic, nominamus vnumquodque sicut intelligimus, intellectus enim est, qui imponit nomina rebus quas intelligit & sicut intelligit, sed Deum intelligimus ex creaturis multi modis, & quantum ad multas conditiones: ergo possumus ipsum nominare multis nominibus: minor patet, cognoscimus enim Deum ex creaturis tripliciter secundum Dionysium, scilicet per causalitatem, remotionem & eminentiam, & quolibet istorum modorum potest. Deus nominari pluribus nominibus. Si enim nominetur per causalitatem multa sunt nomina, quia multi sunt eius actus, & effectus scilicet creare, ô gubernare, iustificare, glorificare, & sic de aliis, ex quibus omnibus nominatur. Si vero nominetur per remotionem multa sunt nomina, quia multa remouentur a Deo, omne scilicet imperfectiones, & secundum hoc sic nominatur Deunominibus pluribus, vt increatus, infinitus, immensus, incommutabilis, & sic de caeteris. Si autem nominatur per eminentiam multa sunt nomina, quia multae sunt perfectiones in creaturis, quae eminentius sunt in Deo: sicut sunt illae quasimpliciter melius est habere, quam non habere; vt esse bonum, cognoscentem, potentem, a quibus omnibus & consimilibus nominatur, & sic pater primum.
Quantum ad secundum sciendum est quod proprium diuiditur contra commune & contra metaphoricum, & transsatum, vt dictum fuit supra, distinct. octaua: nomen autem non ¬ conuenit rei nisi sicut signum signato. Et ideo nomen aliquod conuenire Deo proprie potest intelligi dupliciter. Vno modo, quia significat diuinam essentiam, secundum propriam & perfectam eius naturam, quasi diffinitiue sicut animal rationale significat hominem, & sic dicendum est quod nullum nomer Deo proprie conuenit: cuius ratio est, quia Deum nominamd sicut eum intelligimus, sed pro statu viae non intelligimu Deum secundum eius propriam (vt ita dicam) specificam rationem: ergo nullum nomen Deo a nobis impositum, significat ipsam eius propriam & omnino determinatam rationem ad hunc sensum loquitur beatus Dionysius, capite primo, de diuinis nominibus dicens sic, omnibus autem incomprehensibilis est, & neque sensus vllus eius est, neque fantasia, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia quo modo scribemus & de diuinis nominibus aggrediemur sexta propositione de causis dicitur quod causa prima superior est omni narratione quia nullum nomen est quod perfecte diuinam naturam exprimat.
Alio modo potest dici nomen proprie deo conuenire quia non conuenit ei metaphorice vel transsumptiue & sic quaeritu nunc. Circa quod notandum est quid est significare proprie, & qui significare metaphorice, vel transsumptiue. Et ex hoc apparebi illud quod principaliter quaeritur. Sciendum est ergo quod nomen proprie dicitur alicui conuenire quando in eo est res ad quam significandam nomen est proprie & directe impositum, sicut ridere est proprie & directe impositum ad significandum determinatum actum oris qui in solo homine inuenitur nomen autem dicitur metaphorice vel transsumptiue alicui conuenire quando non est res in illo adquam significandam est directe & primo impositum, sed solum aliqua similitudo eius vel proportio sicut in prato non est actus ad quem significandum est ridere primo & directe impositum sed est in eo tantum quaedam similitudo vel proportio, quia floritio prati praetendit quasi quandam iocunditatem sicut risus in homine signum est iocunditatis. Ex quo patet quod nomen non dicitur conuenire alicui rei metaphorice vel transsumptiue ex hoc quod res signata per nomen prius: nota est nobis in alio quam in isto; quia hoc non facit nisi ac ordinem cognitionis & impositionis nominis ad significandum sed ex hoc quod statim dictum est.
Ex hoc ad propositum sciendum quod nomina possunt considerari quantum ad rem significatam, vel quantum ad modum significandi. Si quantum ad significatum, sic ad praesens sunt qui tuor genera nominum. Primum est eorum quae solam imperfectionem important in suo formali significato sicut esse creatum esse finitum, esse corruptibile, & similia & haec nullo modo conueniunt deo, nec proprie, nec metaphorice. Secundum genus nominum est, quia significant exclusionem imperfectionum creaturarum, sicut infinitus excludit limitationem potentia immutabilis dependentiam naturae, vel quae important perfectionem in tali gradu quae nullo modo conuenit creaturae sicut omnipotens & aeternus & haec soli deo conueniunt proprie, & non metaphorice vel transsumptiue, quod patet dupliciter, primo quia quod conuenit alicui metaphorice vel transsumptiu? conuenit alij proprie a quo transsumitur, sed nomina nulli ali nisi deo conueniunt, ergo non conueniunt deo metaphorice vel transsumptiue sed proprie
Secundo quia ilud nomen conuenit deo proprie quod es impositum ad significandum illud quod est in deo, sed talia nomina directe & primo sunt imposita ad significandum illud quod est in deo siue sit remotio impertectionis hue conseruatio perfectionis, ergo &c.
Tertium genus nominum est eorum quae imponuntur ac significandum perfectionem absolute & non secundum aliquie determinatum modum qui est in deo tantum, vel in creatura tantum sicut esse vel cognoscere & talia proprie deo conuenius vt patet per rationem iam factam quia res significatae per tali: nomina inueniuntur in deo. Oportet enim ponere in deo omne illud quod dicit perfectionem absolute quam melius est habere quam non habere, sed talia sunt huiusmodi nomina simpliciter enim melius est esse quam non esse, & esse cognoscentem quam non esse cognoscentem, quare talia nomina proprie deo conueniunt.
Est praeterea quartum genus nominum eorum scilicet quae important aliquam perfectionem tamen secundum modum creaturis conuenientem, vt sentire, leo & agnus &c. talia non conueniunt deo proprie sed transsumptiue, quia res proprie significatae per alia nomina non sunt in deo, sed aliqua eorum similitudo, scilicet agnitio singularium, fortitudo, masuetudo, propte quae huiusmodi nomina transferuntur in deo a creaturis. Si vernomina quae conueniunt deo proprie quantum ad rem significatam considerentur quantum ad modum significandi non ita proprie attribuuntur deo, quia talia nomina sunt abstracta vel concreta. abstracta autem significant vt quo aliquid est vel simplici ter vel aliquid tale sicut humanitas, iustitia, bonitas, & non vi quod est. Concretum autem significat vt quod est habens sicut homo habens humanitatem, iustus habens iustitiam, & haec sem per differunt secundum modum intelligendi, quandoque autem secundum rem. In deo autem non differunt quod habet, & quod fabetur realiter, ideo talia nomina quo ad modum significand non ita proprie deo conueniunt, improprietas tamen non falsificat propositionem, quia veritas non consistit in hoc quod res sit conformis ipsi modo significandi sed ei quod de ipsa dicitu vel significatur.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod nomina dicta de deo verius negantur quam affirmantur, si conside retur modus significandi, quia quam plurima signi ficantur per modum accidentis abstracti, vel alteri inhaerentis quae non competunt deo, res tamen significatae proprie inueniuntur in deo
Ad secundum dicendum, quod mystica theologia, quam uis nominet deum per creaturas spirituales, tamen hoc non facit solum propter rerum similitudinem, sicut fit in metaphoricis locutionibus, sed quia ex creaturis spiritualibus deuenit ir cognitionem eorum quae deo proprie conueniunt, quibus etiam nomen imponit quod proprie deo conuenit, sicut res per nomen significata.
On this page