Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum nomina dicta de Deo dicantur de eo secundum substantiam
YATITIS 11ev1. Vrum nomina de deo dicta dicantur de eo secundum substantiam. Thom. 1. q. 13. art. 2.
SECVNDO quaeritur, Vtrum nomina de deo dicta dicantur de eo secundum substantiam. Videtur quod non. Dicit enim Damas. oportet singulum eorum quae de deo dicuntur, non quid est secundum substantiam significare, sed quid non est ostendere, aut habitudinem quandam, aut aliquid eorum quae assequuntur naturam vel operationem.
Item Augustinus dicit quinto de trinitate quod quae dicuntur ad aliquid non dicuntur substantialiter de deo, sed secundum relationem, sed multa sunt talia in diuinis, vt nomina personarum & proprietatum: ergo non omnia dicuntur de deo secundum substantiam.
IN CONTRARIVM est, que nomina dicta de deo, aut sunt absoluta, aut relatiua, sed tam absoluta quam relatiua dicuntur de deo secundum substantiam, ergo omnia. Probatio minoris. Primo, quantum ad nomina absoluta. Dicit enim Augustinus quinto de trinitate: illud praecipue teneamus quicquid ad se dicitur praestantissima illa & diuina substantialitas substantialiter dicitur. De relatiuis etiam patet idem sic: quicquid conuenienter respondetur ad quaestionem factam per quid, dicitur secundum substantiam, sed nomina talia conuenienter respondentur ad interrogationem factam per quid. Dicit enim Augustinus de doctrina Christi, Si quaeratur quid est deus, conuenienter respondetur, pater & filius & spiritus sanctus: quare &c.
RESPONSIO. Nominum quaedam dicuntur de deo pure negatiue, vt increatus, immutabilis & huiusmodi. Quaedam vero positiue. De pure negatiuis clarum est quod non dicuntur de deo secundum substantiam, sed important remotionem alicuius imperfectionis ab ipso. Quod enim secundum substantiam dicitur, positiue dicitur. Eorum autem quae positiue dicuntur quaedam conueniunt deo solum in habitudine ad creaturas, vt domi nus, creator, quaedam vero absque habitudine ad creaturas. No mina dicta de deo in habitudine ad creaturas non dicunt substantiam, sed solum habitudinem rationis. Quod patet, quia sem per importatur idem per abstractum & concretum, licet sub alic modo significandi, sed abstracta talium nominum & negatiuorum, de quibus statim dictum est, important solam habitudinem relatiuam, vel solam negationem, quare & concreta
Illorum autem quae dicuntur de deo absque habitudine ad creaturas, quaedam dicuntur ad se & absolute, vt bonus, sapiens Quaedam vero ad aliud & relatiue. De absolutis dicunt quidam quod licet affirmatiue dicantur de deo quantum ad vocem, magis tamen inuenta sunt ad remouendum aliquid a deo, quam ad ponendum. Vnde dicunt quod quum dicimus deum esse viuentem, significamus quod deus non hoc modo est sicut res inanimata, & hoc modo in aliis. Hoc autem non est verum, primo, quia omnis propositio negatiua vera, habet aliquam affirmatiuam priorem se: Et ideo non potest negatiua probari nisi as sumpta aliqua affirmatiua. Ex puris enim negatiuis nihil sequitur, ergo si verificatur de deo aliquid negatiue & proprie, necesse est quod verificetur aliquid de eo affirmatiue & proprie. Secundo, quia si affirmatiua praedicata dicuntur de deo solum per negationem eppositorum, quum omnis res includat in se oppositionem ad aliquid quod deo non conuenit, puta lapis in cludit non hominem, & leo non asinum, quae vere negantur de deo, sequitur quod vere poterimus dicere de deo quod sit lapis vel leo, sicut dicimus eum esse sapientem vel bonum, quod est absurdum.
Alij dixerunt quod huiusmodi nomina inuenta sunt ad denotandum habitudinem dei ad creaturas, vt deus dicatur bonu vel sapiens, quia est causa bonitatis vel sapientiae in creaturis Quod non potest esse verum, primo quia hoc modo possemus dicere deum esse corpus, quia est causa corporum, & deum esse quodlibet ens, quia est cuiuslibet entis. Secundo quia iste sensus est contra intentionem communiter loquentium. Aliud enim intendunt quum dicunt deum esse viuentem, quam quod sit causa vitae nostrae, & similiter de aliis. Propter quod aliter dicendum quod quaestio potest intelligi dupliciter. Vno modo vtrum talia nomina dicta de Deo praedicent eius substantiam, & dicendum quod sic, omne enim perfectiones quae sunt in creaturis sunt etiam in Deo sed eminentius, quia quae sunt in creaturis diuisim & particulariter, & per modum compositionis accidentis cum subiecto sunt in Deo sumnatim, & vniuersaliter, & per modum summae vnitatis, ita quod non est res alia Deus & diuina perfectio, sed sunt vna substantia, propter quod talia nomina licet in creaturis dicant aliquid additum essentiae, tamen in diuinis dicunt ipsam essentiam vel substantiam. Alio modo potes intelligi quod dato quod talia nomina dicant diuinam essentiam ve substantia, vtrum dicant eam substantialiter, vt sit quaestio nor de re, sed de modo. Et hic dicendum quod quaedam sic, quaedam non: quia licet in diuinis omnia praedicata essentialia sint vnum & idem realiter, differunt tamen ratione.
Et haec ratio variatur secundum omnia genera praedicamentorum: nam quaedam significant & praedicant per modum substantiae, vt Deus, quaedam per modum quantitatis vt magnus, quaedam vero per modum qualitatis, vt bonus, & hoc est quia illa summa & simplicissima essentia comprehendit in se perfectiones omnium generum: quodlibet ergo talium nominum significat diuinam substantiam, sed non quodlibet significat eam per modum substantiae.
Eorum vero quae dicuntur de Deo relatiue absque habitudine ad creaturas quaedam dicunt solam relationem vt paternitas, & quaelibet alia relatio: quaedam vero cum relatione dicunt essentiam, vt patet quod est nomen personae, quae in sua ratione includit substantiam cum relatione, licet enim de vi vocis idem importetur per nomen patris & paternitatis, cum se habeant sicut concretum & abstractum, tamen vt nomen patris accommodatur diuinis plus importat pater, quam paternitas, scilicet essentiam cum relatione. Illa ergo quae dicunt solam relationem non praedicant substantiam, nec per modum substantiae, relatio enim in diuinis non transit in substantiam sicut praedicamenta caetera, quamuis enim Deus sit sine quantitate magnus, & sine qualitate bonus: non tamen est sine relatione pater. Relatio autem licet non faciat conpositionem cum essentia, differt tamen aliquo modo realiter ab ea vel ex natura rei, vt infra patebit. Illa vero quae includunt substantiam cum relatione, vt pater & filius praedicant vtrumque, sed per modum relationis quae est formalis in significato talium.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod nomina negatiua non dicunt quid est Deus: sed quid non est, relatiua vero dicunt eius habitudinem ad creaturas, absoluta vero dicuntur non significare quid est, quia nullum eorum exprimit totam perfectionem diuinam.
ARGVMENTVM in oppositum concedatur pro quanto dicit, quod nomina absoluta in diuinis dicunt diuinam substantiam, licet non omnia dicant eam per modum substantiae. Quod autem subditur de relatiuis quod conuenienter respondentur ad interrogationem factam per quid potest dici quod verum est de illis quae non solum includuni relationem, sed etiam essentiam, vt sunt nomina personarum, licet sit ibi quaedam improprietas quae non significat substantiam solam, nec per modum substantiae. De aliis autem non est verum.
On this page