Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXIII. Sententia literae magistri in generali & speciali.

PRARDICTIS adiciendum, &c. Superius posuit magister diuisionem diuinorum nominum & assignauit quasdam regulas circa ipsa: In ist. parte determinat de quodam speciali, scilicet de nomine personae quod a praedictis regulis excipitur & diuiditur in tres. Primo enim excipit hoc nomen persona ab aliis nominibus quae substantiam dicunt: Et quia nihil potest excipi ab aliquibus, nisi in illis contineatur: Ideo secundo ostendit hoc nomen persona substantiam significare. Tertio inquirit huius exceptionis rationem. Secunda ibi quod autem persona. Tertia ibi. Ideo oritur quaestio. Et haec vltima diuiditur in tres. Primo enim causam exceptionis dubitando inquirit. Secundo dubitationem soluit siue rationem reddit, tam secundum Latinam quam secundum Graecam lo cutionem. Tertio mouet alias quaestiones incidentes. Secunda ibi: quia nolumus. Tertia ibi: sed quaeritur. Haec vltima diuiditur in duas, secundum duas dubitationes, quas mouei & soluit. Secunda ibi: verum est hoc, &c. Et haec in duas Primo mouet quaestionem. Secundo declarat quoddam quod in ratione posuerat, scilicet quod in Deo non sit diuersitas, propter quod essentia pluraliter non praedicatur. Secunda ibi: Nam sufficienter vt puto. Haec est sententia lectionis in generali.

In speciali vero sic procedit & proponit primo, cum alia nomina substantialia in singulari praedicentur de pluribus per sonis, hoc tamen nomen quod est persona a praedicta regula nominum quae secundum substantiam dicuntur de Deo excipiendum est, quia secundum substantiam dicitur, & tamen non in singulari, sed in plurali de pluribus personis praedicatur. Deinde ostendit per Augustinum quod persona substantialiter dicatur, qui dicit quod persona in diuinis dicit substantiam, & absolute dicitur, & non est aliud Deum esse quam personam. Postea inquirit causam quare persona quae substantialiter dicitur in plurali praedicatur. Deinde respondet dicens quod hoc fecit penuria vocabulorum, res enim sunt tres in diuinis, & quando quaeritur quid est, non possumus respondere per nomina essentialia in quibus non est distinctio, nec per relatiua, quia non conueniunt pluribus: Et ideo ex necessitate dicti tantum dicimus quod sola relatio in diuinis habet personas distinguere.

Vnde dicit quod verborum penuria apparet tam in Graecsermone, quam in Latino. tamen Graeci tres substantias in diuinis dicunt, nos autem vnam, quia substantia apud nos idem significat quod essentia. Deinde quaerit, si propter communitatem nominis personae dicimus tres personas; quare non dicimus tres deos, quum nomen diuinitatis sit comune? Et respondet quod hoc ideo est, quia scriptura contradicit, sed non contradicit trinitati personarum. Postea quaerit, quare non dicimus tres essentias cum scriptura non contrarium dicat: Et dicit o hoc ideo est, ne intelligatur diuersitas in diuinis. Concludit etiam quod sola penuria vocabulorum facit distinctionem in tribus personis, vnde etiam subdit quod loco huius nominis persona Graeci vtuntur hoc nomine substantia licet possint di cere tres hypostases, sicut nos dicimus tres personas. Vitime declarat quod in diuinis nulla est diuersitas, & nulla multiplicitas, propter essentiae vnitatem. Et ideo licet dicatur Deus trinus, non tamen est multiplex, & nulla est ibi simplicitas siue solitudo propter personarum pluralitatem. Et in hoc terminatur sententia lectionis speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum