Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum nomen personae significet substantiam an relationem

QVALSTIO PEIN Vtrum persona significet substantiam an relationem. Thom. . g. 19 artic. 4.

IHCA distinctionem istam duo quaeruntur. (Primum est de hoc nomine persona, scilicet lvtrum significet substantiam an relationem. Secundum erit de comparatione ad alia nomina. a Ad primum arguitur sic, & videtur quod significet relationem: Primo per Boetium libro de trinitate, qui dicit quod omne nomen pertinens ad personas significat relationem, sed nullum nomen magis pertinet ad personas, quam hoc nomen persona, quare &c.

Praeterea quicquid plurificatur in diuinis pertinet ad relationes, quia secundum Boetium essentia continet vnitatem relatio vero multiplicat trinitatem, sed persona plurificatur in diuinis, dicimus enim tres esse persona, ergo &c.

SED CONTRA Augusti. 7. de Trinitate, quum dicimus persona patris, non aliud dicimus quam substantiam patris, ad se quippe dicitur persona non ad filium siue spiritum sanctum sicut ad se dicitur Deus, igitur persona significat essentiam.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, an persona sit nomen rei, an intentionis. Secundum est, quid significet in diuinis, substantiam, an relationem. Quantum ad primum est duplex modus dicendi. Primus est, quod nomen personae significat intentionem, quod probatur dupliciter. Primo sic Illud quod dicit indiuiduum in omni genere, & suppositum in genere substantiae dicit personam in genere intellectualis naturae: sed indiuiduum & suppositum sunt nomina intentionum, & non rerum, ergo & persona.

Secundo sic, Omnia nomina significantia res aliquas, sunt in praedicamento sub aliqua intentione, sicut substantia sub intentione generis, homo sub intentione speciei, sortes sub intentione indiuidui, vel suppositi, sed persona non ost res sub inten¬ tione generis, vel speciei, quia de ratione rei cui conuenit esse genus, vel species, est quod sit pluribus communicabilis, vt patet in diffinitionibus generis & speciei, quae sunt esse praedicabile de pluribus differentibus specie & numero, sed de ratione personae est quod sit incommunicabilis, vt patet in diffinitione eius quam ponit Boetius, ergo persona non est nomen rei cui conueniat esse genus, vel speciem, nec dicit rem sub intentione suppositi, quia illa vni soli conuenit vt sortes, persona autem pluribus, quare persona non est nomen rei sub aliqua intentione, sed est nomen intentionis eius cuius est suppositum non tamen in omni natura, sed in intellectuali tantum: Est enim persona rationalis naturae indiuidua substantia secundum Boetium. Accipitur autem hic intentio non pro ratione quam format intellectus circa rem, vt sunt genus, species, & huiusmodi, quia indiuiduatio vel singularitas non fiunt in rebus per intellectum, sed ex natura rei sed vocantur hic intentiones large conditiones rei ex opposito correspondentes intentionibus vniuersalibus proprie dictis vt singularitas, indiuiduatio, suppositatio, personalitas, quae contrahunt speciem sicut species, ipsum genus.

Alius modus dicendi est, quod persona significat non intentionem, sed rem subiectam intentioni dicunt enim isti, quod sicut homo significat non intentionem speciei, sed rem subiectam intentioni, & aliquis homo significat rem subiectam intentioni, quae est indiuiduum vagum in natura humana specialiter, itpersona significat naturam subiectam intentioni quae est indiuiduum vagum in natura intellectuali generaliter, & non ipsam intentionem. Quod probatur dupliciter.

Primo sic, hoc nomen persona impositum est ad significandum suppositum naturae intellectualis secundum quod quand importat dignitatem, intentiones autem non important aliquam dignitatem, sed res subiectae intentionibus, vniuersalitas enim non importat maiorem dignitatem in homine quam in equo, ergo, &c.

Secundo, nomen personae impositum est ad significandum aliquid dignum laude vel vituperio, intentiones autem non dicunt aliquid dignum laude vel vituperio, hoc enim conuenit sol rei habenti dominium sui actus, ergo &c. Et respondent ad rationem alterius positionis, dicentes quod persona non dicit rem sub intentione generis, vel speciei, vel indiuidui signati, sed dicit rem sub intentione indiuidui vagi, nec significat idem quod suppositum in genere substatiae, sed potius rem sub intentione indiuidui vagi in natura intellectuali generaliter, sicut aliquis homo dicit suppositum vagum in natura humana, quemadinodum dictum fuit prius.

Quicquid sit de principali conclusione, ista tamen non valent, quia non est probabile quod persona dicat solum rem subiectam intentioni, quae est indiuiduum vagum. Cuius ratio est, quia res subiecta intentioni quae est indiuiduum vagum importatur per terminum significantem naturam generis vel speciei addito signo particulari, vt aliquod animal, vel aliquis homo Res ergo subiecta intentioni indiuidui vagi in natura intellectuali bene potest designari per haec nomina quae sunt, scilice quaedam natura intellectualis, quidam angelus, quidam homo Quid autem significetur per hoc nomen persona, valde extraneum est.

Item de ratione rei subiectae intentioni indiuidui vagi ni potest esse quod sit incommunicabilis, sed de ratione persona est quod sit incommunicabilis, vt patet per eius diffinitionem siue descriptionem quae est secundum Boetium & Richardum, quod persona est rationalis naturae indiuidea siue incommunicabilis substantia, ergo persona non dicit rem subiectam intentioni indiuidui vagi, minor iam patet, sed maior probatur, quia res subiecta intentioni indiuidui vagi semper est communicabilis pluribus, & tot sicut natura subiecta intentioni speciei. De tot enim prae dicatur aliquis homo sicut homo. Et ideo de ratio ne talis rei non potest esse incommunicabilitas cum repugnet naturae rei. Ex hoc enim dicitur vagum, quia potest pluribus conuenire & non vni tantum

Et ideo si hoc nomen persona, diceret rem subiectam intentioni indiuidui vagi, impossibile esset quod de ratione eius esset incommunicabilitas. Si autem nomen personae designet non rem sed rationem suppositi in natura intellectuali; nihil prohibequod nomen personae pluribus conueniat, & tamen res cui conuenit ratio personae non conueniat pluribus, quia quamuis res aliqua sit incommunicabilis pluribus vt sortes, tamen ratio incommunicabilitatis, vt esse indiuiduum signatum, vel esse suppositum vel personam potest conuenire pluribus: quamuis enim solus sortes sit sortes, qa sortes est nomem rei subiectae rationi indiuidul signati, suppositi, vel personae, tamen non solus sortes est indiuiduum signatum suppositum vel persona, imo Plato & caeteri homines quia ista dicunt rationem quae potest pluribus conuenire, re tamen cui talis ratio conuenit non potest pluribus conuenire.

Quod autem isti arguunt pro se facile est soluerem. Dicendo ad primum quod nomen personae impositum est ad signandum intentionem suppositi non absolute, sed tantum in natura intellectuali quae super alias dignitatem importat, & ob hoc solum nomen est ad dignitatem pertinens non ratione formalis significati sed ratione naturae subiectae, ex qua sortitur speciale nomen, sicut & nomen suppositi importat quandam dignitatem supra indiuiduum non ratione formalis significati quae vtrobique est vna, scilicet intentio singularitatis, sed ratione naturae subiectae. Suppositum enim dicit indiuiduum non quodcunque sed subsistens & complerum.

Per idem patet ad secundum quod tamen includit quoddam friuolum satis scilicet, quod persona importat aliquid dignum laude. Constat enim quod laude nullus est dignus nisi virtuosus Si ergo persona signat aliquid laude dignum, sequitur quod no omne suppositum intellectualis naturae dicetur persona, sed solim virtuosus quod est absurdum dicere. Licet enim origo nominis personae fuerit a reputatione laudum cum fictione cuiusdam laruae, tractum est tamen ad significandum suppositum intellectualis naturae puto ergo quod nomen personae prout Boetius &t Richardus eo vtuntur & describunt ipsum & prout sumitur in diuinis significat ratione suppositi, & non rem subiectam rationi licet de ea praedicetur, vulgus tamen aliter vtitur nomine personae, scilicet pro re subiecta intentioni indiuidui vagi, vt cum dicimus quod iste vel ille est bona persona, id est, bonus homo, sic de ratione personae non est esse incommunicabile, & sic patet primum

QUANTVM ad secundum sciendum est quod si prima opinio de significato personae vera est, scilicet quod persona non significat rem sed intentionem, tunc patet quod persona nec ind uinis, nec in creaturis significat substantiam, nec relationem. Si vero significet rem intentioni subiectam, vt dicit secunda opinio, adhuc posset videri alicui quod nomen personae non significat substantiam, nec relationem sed abstrahit ab vtroque.

Quod patet sic, quid vnumquodque nomen significet accipere oportet ex eius diffinitione. Idem enim significant diffinitio & diffinitum, & diffinitio est ratio quam significat nomen vt habetur 4. metaph. Ex hoc sic arguitur, a quocunque intellectu abstrahit significatum diffinitionis ab eodem abstrahit intellectus & significatum diffiniti. Sed formalis intellectus & significatio diffinitionis personae abstrahit ab essentia & relatione, licet materialiter & in obliquo includat essentiam vel substantiam, ergo &c. minor patet per diffinitionem personae quam ponit Boetius, scilicet quod persona est rationalis naturae, indiuidua substatia, quod idem est ac sic diceretur, persona est suppositum, ibi enim ponitur substantia indiuidua pro supposico, vel hypostasi, vel est tanquam suppositum naturae intellectualis, extra autem significatum & intellectum huius diffinicionis est essentia & relatio vt de se patet. Si enim in diuinis non esset nisi vnum suppositum essentiale & absolutum vt gentiles imaginantur, illi naturae vere competeret ratio personae. Et si in creaturis constitueretur suppositum per relationem sicut nunc in diuinis illud vere rationem personae haberet quod non haberet si in formali significato rationis personae includeretur essentia vel relatio, vel vtrunque. Sunt ergo extra formale significatum personae & suae diffinitionis, materialiter tamen & in obliquo includitur essentia, quia persona dicit suppositum in tali natura solum scilicet, intellectiua. sed quod illud sit absolutum vel relatum totum est extra significatum personae.

Istud autem non potest esse verum, quia sicut infra patebit nullus conceptus vnus realis & essentialis potest abstrahere a substantia & relatione. Nomen enim impositum secundum illum conceptum esset vniuocum substantiae & relationi quod non es possibile, propter quod si persona significet rem subiectam intentioni cum illa dicatur essentialiter de persona absoluta in creaturis & de relata in diuinis, impossibile est quod hoc sit secundum vnum conceptum abstrahentem ab vtroquem, quia sic esset aliquid vniuocum ad vtrunque.

Ad rationem illorum dicendum quod diffinitio personae prout dictum est, non abstrahit a substantia imo expresse includit cum dicitur quod persona est rationalis naturae indiuidu: substantia & si substantia non accipitur ibi pro essentia, seu pry supposito tunc diffinitur persona prout dicit intentionem & no rem intentioni subiectam. Si autem quaeratur non de significato sed de eo de quo nomen personae dicitur. Nomem enim de multis dicitur quae tamen per nomen non significantur, sicut homo praedicatur de sorte & de Platone & tamen neutrum significat, vt sit sensus quaestionis quid est illud in diuinis de quo persona praedicatur, sic dicendum est quod illud non est relatio tantum, nec essentia tantum, sed constitutum ex essentia & relatione Quod probatur sic. Illud de cuius ratione est quod sit subsistens, distinctum, & incommutabile, includit in se illud per quod subsistie & illud per quod est distinctum, & incommunicabile, sed persona est huiusmodi, quare &c. sed in diuinis quicquid subsisdit, subsistit per essentiam vel subsistit per essentiam vel sub. stantiam: quicquid distinguitur & est incommunicabile hohabet per proprietatem relatiuam, ergo de quo persona dicitur in diuinis includit essentiam & proprietatem relatiuam, vt pater & filius & huiusmodi, quae & si imponantur ad significandum a sola relatione tamen vt accommodantur diuinis important totum constitutum ex relatione & essentia.

AD PRLMVM argumentum dicendum qued omne nomen pertinens ad personas importat relatione vel tanquam id quod formaliter significatur vt pater vel filius, vel taquam illud de quo dicitur & sic nomen personae importat relationi quia de relatiuo praedicatur, sed relationem non signat.

Ad secundum per idem quia illud quod plurificatur in diuinis pertinet ad relationes quantum ad ea in quae plurificatur & de quibus dicitur, sed non oportet quod hoc sit quantum ad formalem rationem significandi, quia sicut dictum est significatum communis nominis non includit in se rationem illorum de quibus dicitur.

Ad aliud in oppositum dicendum quod Augustinus accipit ibi substantiam pro hypostasi vel supposito, & non pro essentia solum, & bene concessum est quod nomen personae suppositum significat: vel hoc dicitur pro tanto, quia illud de quo dicitur persona non solum includit relationem, sed etiam cum relatione essentiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1