Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum haec nomina substantia, subsistentia, essentia, et persona sint idem an differant in divinis
QYAIITIO SECYNDA. Vtrum haec nomina substantia, subsistentia, essentia, & persona sint in diuinis. Thom. 1. 4. 29. ar. 2.
SECVNDO quaeritur vtrum haec nomina subsistentia, substantia, essentia, persona sint idem an differant Et videtur quod idem significent, quia illa quae vni simplicissimo conueniunt penitus idem significant. Sed haec omnia nomina vni & eidem simplicissimo conueniunt, scilicet Deo, ergo &c.
CONTRA. Illa quae sic se habent quod vno plurificato aliud non plurificatur non signant penitus idem, sed personplurificatur in diuinis. Similiter subsistentia, non autem substantia, vel essentia, ergo non signant penitus idem.
RESPONSIO. Hic sunt tria videnda. Primum est quid haec nomina significent, & a quo imponantur. Secundum eri de conuenientia eorum ad inuicem, & de eorum differentia. Tertium erit quo modo conueniunt diuinis. Quantum ad primum sciendum quod haec nomina essentia, substantia, & sub sistentia imponuntur ab his actibus quae sunt esse, substare, & subsistere, esse autem est quoddam commune & non determinat sibi aliquem modum essendi. Subsistere autem dicit determinatum modum essendi prout, scilicet aliquid est ens per se & non in alio. Substare autem idem est quod sub alio stare, & inde est quod esse dicit illud quod est commune omnibus generibus. Subsistere autem & substare dicunt id quod est proprium primo praedicamento secundum duo quae sibi conueniunt, scilicet quod sit ens in se completum & per hoc conuenit ei subsistere, & quod substet aliis, scilicet accidentibus, quae in substantia habent esse, & per hoc conuenit ei substare Essentia ergo signat id cuius actus est esse. Subsistentia id cuius actus est subsistere. Et substantia id cuius actus est substare, vnde Boetius in lib. de duabus acturis & vna persona Christi dicit sic, dicimus hominis essentiam quia est, subsistentiam quinullo indiget, substantiam quia substat, & haec de primo.
QUANTVM ad secundum. Sciendum est quod ad hos actu qui sunt substare, & subsistere comparatur aliquid duplicite vel sicut subiectum, vel sicut principium. Et propter hoc aliqua horum nominum inueniuntur diuersimode accepta a BoetioAliquando enim substantiam nominat illud quod est principium substandi, & haec est materia quae est primum subiectum.
Et ideo in commento super librum praedicamentorum dicit q hypostasis quae valet in graeco quantum substantia in latino dicitur materia. Quia etiam principale principium subsistendi in se, & non per aliud videtur esse forma, vnde inueniuntur quaedam formae per se subsistentes vt anima, & intelligentia largo modo accipiendo formam, nunquam autem materia ideo secundum Boetium ibidem vsiosis, id est, subsistentia est forma accipiendo ibi subsistentiam pro eo quo aliquid subsistit.
Quandoque autem accipitur substatia pro eo quod substa & subsistentia pro eo quod subsistit & hoc est solum suppositum in genere substantiae, genera enim & species nec in se subsistut. nec substant accidentibus nisi ratione indiuiduorum, de essentiautem non sic est, quia semper nomine essentiae importatur tota rei natura vel quidditas, vnde Boetius semper sumit vsiam, i est essentiam pro tota rei quidditate & non pro parte, vnde dici super praedicamenta, quod vsia in compositis dicit aggregatam ex materia & forma. Si ergo vnumquodque horum nominum acc piatur vt quo, sic essentia significat totam quidditate rei, subsistentia formam patris, substantia materiam. Et tunc haec differunt realiter ab inuicem sicut totum differt realiter a suis partibus, & sicut vna pars differt ab alia, & hoc in compositis, quia in simplicibus non habet hoc locum. Si autem haec tria sumantur pro eo cui praedicti actus conueniunt, vt subiecto, sic vnum & ide secundum rem dicitur essentia inquantum habet esse, subsistentia inquantum habet esse tale (scilicet aliud non requirens) substantia inquantum substat accidentibus, & sic solum differunt ratione in eodem. Nomen autem personae dicit suppositum, intellectualis naturae cui omnia praedicta conueniunt, scilice esse essentiam, substantiam, & subsistentiam, ratione rei subiectae intentioni suppositi, & sic apparet quo modo haec nomina inter se conueniunt aut differunt, quod fuit secundum.
DE TERTIO sciendum est, quod inter haec nomina, nomen essentiae propriissime Deo conuenit quantum ad id quod signat, & quantum ad id a quo ad significandum impositum est, quantum ad id quod significat, quia illud de se non contrahitu ad certum genus, sed omne genus excedit, sicut ens. Et ideo proprie Deo conuenit qui ad nullum genus limitatur: Item quantum ad id a quo imponitur: Imponitur enim ab esse quod propriissime Deo conuenit, vt ostensum fuit prius 8. dist. ideo dicit Boe qu tius lib. de duabus naturis, quod Deus maxime est essentia. Et Aug 7. de Trinita. dicit quod Deus vere ac proprie dicitur essentia, ita vt forte oporteat solum Deum esse essentiam. Nomen etiam subsistentiae proprie soli Deo conuenit. Subsistit enim aliquid quod vt possit esse alio non indiget. Istud etiam maxime Deo conuenit. Et ideo Deus proprie est subsistentia. Substantia autem quantum ad id a quo imponitur Deo non conuenit, quia Deus nulli accidenti subiectiue substat, licet omnibus subiectis praebeat effectiue quod substent accidentibus suis: Sed quia id ad quod significandum imponitur est natura per se stans, ideo nomen substantiae in diuinis sumitur pro eo quod signat, & non pro eo a quo imponitur ad significandum: nomen autem personae quantum ad id quod significat reperitur in diuinis. Significat enim suppositum naturae intellectualis, hoc autem est in diuinis, quare &c.
Ad primum argumentum patet responsio, haec enim omnia nomina, licet differant in compositis secundum vnam eorum acceptionem, tamen in Deo & substantiis simplicibus sola ratione differunt. In compositis autem non differunt nisi ratione tantum secundum quod sumuntur pro eo quod est substat, & subsistit.
Ad argumentum quod est in oppositum dicendum quod concludit verum in hoc quod persona quae multiplicatur in d uinis includit in eo de quo dicitur aliquid quod non est omnino idem secundum rem vel ex natura rei cum essentia, vel sub stantia, scilicet relationem ratione cuius plurificatur persona in diuinis, & non essentia vt infra apparebit, sicut pluries dictum fuit supra. Et quantum ad hoc nomen personae in diuinis differt a nomine essentiae & substantiae.
On this page