Praeambulum
Praeambulum
IC DILIGENTER inquiri oportet. Superius determinauit magister de diuisione & multiplicitate diuinorum nominum. Hic vero intendit quaerere de nominibus significantibus, Vvnitatem, & pluralitatem in Deo qualiter acciS piantur. Et diuiditur in duas. Primo determinat de istis nominibus secundum se. Secundo determinat de his in comparatione ad hoc nomen persona. Secunda incipit ibi in princ. 25. distin. praeterea considerandum est. Prima pars est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres. Primo mouet suam dubitationem. Secundo soluit & solutionem suam declarat ir omnibus huiusmodi nominibus. Tertio excludit quandam obiectionem circa determinata. Secunda ibi, hic diligenter. Tertia ibi, sed non est praetermittendum. Haec est sententia lectionis in generali.
IN SPECIALI vero sic procedit magister & quaeriprimo cum in diuinis nulla sit diuersitas vel multiplicitas, vel singularitas quid nomina importantia multitudinem & pluralitatem vel distinctionem in diuinis significent. Si enim vere de Deo dicuntur, videntur sua significata in diuinis ponere. Postea responde & dicit quod significata istorum nominum in diuinis non sunt ad ponendum aliquid. Sed potius ad remouendum aliquid sunt introducta & hoc declarat. Cum enim dicitur vnus Deus, vel vnus pater, nulla quantitas vel numerus in Deo ponitur, sed pluralitas, vel multitudo excluditur. Similiter cum dicitur pluralitas personarum non multitudo ponitur, sed singularitas & solitudo tollitur. Item cum dicimus tres personas negamus vnam solam vel duas ibi simpliciter in nomine trinitatis & distinctionis non diuersitatem in Deo ponimus, sed commixtio & confusio remouetur. Vitimo opponit per Isid. quod trinitas potest dici multipliciter. Et soluit dicens quod Isidorus nomine multiplicitatis non diuersitatem. sed numerum personarum vult intelligi. Et in hoc terminatur sententia in speciali.
On this page