Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum termini numerales ponant aliquid in divinis
CIRCa distinctionem istam quaeritur vtrum numerales termini ponant aliquid in diuinis, & videtur quod non, quia si ponerent aliquid noi ponerent nisi rem sui generis, sed istam non ponunt cum quantitas non sit in diuinis secundum suum genus, ergo &c. Ad idem est quod dicunt Hilarius & magister in litera
SED CONTRA. si termini numerales nihil ponani in diuinis, sed solum inducantur ad remouendum, vt per vnitatem remoueatur pluralitas, & per pluralitatem vnitas, tunc est remotio remotionis & quaedam circulatio quod est inconueniens, quare &c.
RESPONSIO. hic videnda sunt tria. Primum est, vtrum tales termini ponant aliquid in diuinis. Secundum est dato quod sic modo quo exponetur vtrum substantiam dicani an relationem. Tertium est, quae & qualia dictorum nominum debeant recipi in diuinis.
Quantum ad primum sciendum est quod non est intensionis quaerere vtrum tales terminis ponant aliquid in diuini quod sit realiter diuersum ab essentia diuina, quia certum est quod non alias in diuinis esset compositio, maxime si illud additum esset absolutum: nec est sensus quaestionis quaerer vtrum tales termini includant aliquid positiuum, quia certum est quod sic, saltem denominatiue, includunt enim denominatiue entitates rerum super quas fundantur. vnum enim dicit ens indiuisum, multa vero entia diuisa, vel distincta. Sed quaestio est vtrum formalis ratio illorum nominum sit positiua, an priuatiua. Et quantum ad hoc aliquid est dicendum de vno, & aliquid de multo.
De vno enim, prout recipitur in diuinis dicendum est quod i. ratio eius est priuatiua. Non enim recipitur in diuinis vnum quod est principium numeri in quantitate, quia sicut in Dec non est quantitas, prout dicit speciale praedicamentum, sic nec vnum in quantitate quod est principiu numeri, sed est ibi tantum vnum quod conuerti potest cum ente, cuius ratio est priuatiua, quia consistit in indiuisione, vt patet I0. Metaphysic. vbi dicitur quod vnum quod conuertitur cum ente & multitudo ei correspondens opponuntur priuatiue sicut indiuisibile diuisibili, vel indiuisum diuiso.
Ad cuius declarationem sciendum est quod vnum quod conuertitur cum ente nullam naturam potest addere super ens, qua sit alia realiter ab ente, quia ens omnia includit. Et ideo quicquid est praeter ens est non ens, vel nihil. Item nec potest dicere aliquam specialem naturam sub ente, quia vel esset substantia, vel quantitas, vel qualitas, & sic de aliis praedicamentis. Hoc autem non est verum, quia vnitas conuenit omnibus his & non per aliquid eis additum quod non esset si diceret alterum solum, qua re &c. Nec potest dicere solum idipsum quod ens & sub eade ratione, quia esset negatio dicendo ens vnum quod non est verum. Necesse est ergo, quod dicat aliquam rationem circa ens. Ei illa est ratio indiuisionis quae est ratio priuatiua, vnde vnun idem est quod indiuisum. Quod autem dicitur quod vnum non addit super ens nisi rationem, hoc non est intelligendum de ratione quam format intellectus solus, vt sunt secundae intentio nes. Sed de ratione quae est conditio per se concomitans quanlibet naturam entis, vel rei. Talis enim ratio est indiuisio importata per vnum, quia ab eodem res habet esse & esse vnum siuindiuisum. Et hoc modo vnum proprie competit Deo, quia sicut dictum est sicut vnumquodque se habet ad esse ita ad essi vnum. Sed Deo maxime esse competit, ergo & esse vnum.
De multo autem & aliis nominibus, sicut sunt tres, quatuor & huiusmodi, Est notandum quod sicut est duplex vnitas, vna qua est principium numeri, quae non reperitur in diuinis, alia quae consequitur ens quam in diuinis reperimus, sic etiam est duplex multitudo. vna materialis quae fit secundum diuisionem continui, haec est numerus qui est de genere quantitatis, sicut & vnum quod est principium eius, nec reperitur in duunis propter duo. Primo est, quia omnis talis multitudo maior est qualibet sua parte etiam imperfectionibus essentialibus sicut & continuum ex cuius diuisione causatur. Secundo, quia vnitates talis multitudinis differunt essentialiter sicut partes continui.
Alia est multitudo quae est de transeuntibus, & reperitur in diuinis sicut & esse vnum quod conuertitur cum ente, & de hac dicunt quidam quod eius formalis ratio est priuatiua. Dicunt enim quod sicut formalis ratio vnius completur per indiuisionem circa rem quae dicitur vna ita ratio multitudinis completur per rationem indiuisionis circa vnamquamque naturam rerum quae dicuntur multae, & per rationem negationis per quam vna dicitur non esse altera, ita quod ratio indiuisionis circvnamquanque partem multitudinis, & ratio negationis (vt vna non sit alia) compleant rationem multitudinis.
Istud autem non videtur bene dictum propter duo. Primum est, quia quaecunque opponuntur adinuicem oppositione priuatiua necesse est rationem vnius esse positiuam, & alterius priuatiuam, sed vnum quod conuertitur cum ente, & multitudo ei correspondens opponuntur priuatiue, vt patet ex 4. Metaphy. ergo cum ratio vnius sit priuatiua oportet quod ratio multitudinis sit4 positiua. Alioquin non opponerentur, sicut habitus & priuatio.
Secundo, quia non est verum quod assumitur, scilicet quod ratio multitudinis consistat in ratione indiuisionis circa ea quae dicuntur multa, imo consistit in ratione diuisionis vel distinctionis eorum quae dicuntur multa. Oppositorum enim oppositae sunt rationes. Si ergo ratio vnius est ratio indiuisibilis & indistincti oportet quod ratio multi sibi oppositi sit ratio diuisibilis vel distincti, vnde non per hoc sunt aliqua multa formaliter q quodlibet eorum est vnum vel indiuisum, sed per hoc quod habent distinctionem adinuicem ad quod sequitur quaedam negatio, scilicet quod vnum non est aliud, quae non est formaliter ratio multitudinis, sed quoddam concomitans, & sic patet primum.
QVANTVM ad secundum sciendum est quod vel quaeritur de significato, vel de his quibus significatum conuenit & de quibus dicitur. si de significato, sic patet quod nomina haec non significant, nec significare videntur, essentiam nec relationes, sed solum important distinctionem, vel indistinctionem, circa totam naturam entis, substantiae, & accidentis vt statim dictum est. Si vero quaeratur de his de quibus nomina praedicantur, dicendum sic, quod in diuinis vnum praedicatur tam de substantia quam de relationibus, multum autem, & omne nomen ad multitudinem pertinens non dicitur realiter nisi de relationibus & de iis quae relationem includunt.
De vno patet sic, quia cuicunque conuenit esse indiuisum eidem conuenit esse vnum, sed tam essentiae quam relationi conuenit esse indiuisum. Sicut enim essentia diuina est indiuisa in se, ita paterniras, ergo tam essentiae quam relationibus conuenit esse vnam. De multo autem & de aliis nominibus ad multitudinem pertinentibus, sicut tres, quatuor, & huiusmodi quod solum dicantur de relationibus & relationem importantibus, similiter patet, quia omnia talia distinctionem important. Sed in diuinis ni est distinctio quo ad essentiam, sed solum quo ad relationes vel ea quae relationem important, quare &c. & sic patet secundum
QVANTVM ad tertium sciendum quod cum in diuinis sit vnitas essentiae & pluralitas personarum, ideo illa nomina cauenda sunt in diuinis quae distinguunt essentiam, vel confundunt personarum distinctionem, illa autem nomina quae important diuersitatem, vel pluralitatem consequuntur ens, ens autem dicitu de omnibus entibus per attributionem ad primum ens quod est substantia. Et ideo vel de virtute vocabuli vt quidam dicunt, vel saltem ex accomodatione vsus (vt verius credo) ens per se sumptum dicitur de substantia solum. De aliis autem dicitur cum determinatione ad hoc pertinente. Eodem modo dicendum est de illis quae consequuntur ens sicut multum, & nomina ad multitudinem pertinentia, siue in speciali, vt tres, quatuor, siue in generali vt diuisum & distinctum, & similia. Haec enim per se sumpta dicunt ex accommodatione vsus multitudinem in substantia sub tamen determinatione dicunt multitudinem pertinentem ad illud genus ad quod determinatioerit; propter quod haec nomi na per se sumpta non debent recipi in diuinis cum dicant multitudinem in substantia, cum determinatione autem possunt recipi vt dicendo multa supposita, vel tres personae, aliud suppositum, vel alia persona, & sic de aliis.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod termini in numerales pertinentes ad genus quantitatis non recipiuntur in diuinis, quia nulla res est ibi de genere quantitatis, sed termini importantes multitudinem quae est de transcendentibus quae not addit aliquam rem super ens bene recipiuntur in diuinis, nec ponunt aliquid super diuinam essentiam, & diuinas personas & relationes nisi rationem distinctionis talis, vel talis quae est ratic positiua, licet non sit alia res. Per idem patet ad auctoritatem Hilarij & magistri in litera, propter hoc enim dicuntur negatiue, quia non ponunt rem aliquam super id de quo dicuntur ratio tamen significandi ipsorum est posita.
On this page