Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXV. Sententia huius distinctionis primo generali.

RABTFRIA considerandum est, &c. Superius magisser determinauit de terminis numeralibus secundum se. In parte ista determinat de eisdem vt adduntur in diuinis huic nomini quod est persona. Et diuiditur in tres partes. Primo enim mouet quaestionem. Secundo obiicit ad alteram partem. Tertio soluit. Secunda ibi, persona enim. Tertia ibi, Quibusdam videtur. Et vltima diuiditur in duas. Primo ponit quorundam solutionem & eam improbat. Secundo ponit suam solutionem. Secunda ibi, Sciendum est ergo. Et haec vltima diuiditur in quatuor. Primo enim soluit quaestionem de terminis numeralibus. Secundo respondet ad obiectionem in contrarium factam. Tertio soluit quaestionem in terminis particularibus. Quarto ex dictis concludit quandam solutionem. Secunda ibi, & hic sensus adiuuatur. Tertia ibi, nunc inspiciamus. Quarta ibi, ex praedictis colligitur, haec est diuisio in generali.

IN SPECIALI vero sic procedit magister & quaerit primo cum dicitur pluraliter pater & filius & spiri. san. qui sunt tres personae vel cum dicitur alia est persona patris, alia filij alia spiritus sancti quid significet ibi nomen personae. Si enim significet essentiam, ergo in essentia est aliqua diuersitas vel pluralitas Si vero non significet essentiam, ergo variatur significatio person in singulari & in plurali. Deinde obiicit ad aliam partem, scilicet tam in singulari quam in plurali essentiam significet, quod enim significet essentiâ in singulari probat ex his quae iam dixerat, quod autem in plurali significet essentiam probat duabus rationibus, & es prima Aug. quae talis est. Cum dicimus tres personas significamus illud quod est commune patri, filio & spiritui san. sed nihil est communc eis nisi essentia, ergo nomine personae pluraliter sumptae significatur essentia. Secunda ratio talis est, quid de essentia interrogat, sed nomen personae respondetur interrogationibus factis per quid est, quaerentibus enim quid tres respondemus quod tres personae, ergo nomen personae in plurali significat essentiam, Postea soluit secundum aliorum opinionem. Solutio autem istorum erat quod hoc nomen persona in plurali significat essentiam propte multas auctoritates Aug. quae dicunt quod persona significat essentiam non tamen sequitur quod tres sint essentiae, sed quod pater & filius & spiritus sanctus sint tres habentes illud commune quod est essentia. Et similiter cum dicitur alia est persona filij &c. id est alius est pater a filio quorum vterque est persona. Sed magister hoc improbat inducendo alium modum loquendi quem non possunt sic exponere. Dicit enim Aug. quod pater est alius a filio in persona vel personaliter. Deinde soluit secundum opinic nem propriam dicens quod hoc nomen persona designat essentiam, tamen transfertur aliquando propter penuriam vocabulorum ad signandum suppositum, vel hypostasim, vnde sensus est patre, & filius, & spiritus sanctus sunt tres personae, id est, tres hypostases, vel tres subsistentes in natura diuina. Ad illud quod opponebatur quod essentia respondetur ad quaestionem factam per quid respondetur quod per quid inquiritur de essentia, non tamen essentia sola, sed suppositum in essentia subsistens, & di cit quod tres personae in diuinis possunt dici tres res, & possunt dici vna res. Deinde exponit significationem personae quando additur termino particulari, vt est alius. Hoc autem ostendit sic, quia vel ista distinctio importatur circa personas, vt cum dicitur alia est persona patris, &c. Et tunc dicit quod hypostasim significat. Vel dicit quod persona designat rationem distinctionis, vt cum dicitur pater est alius in persona vel personaliter, & tunc dicit quod designat proprietatem, quamuis in vtroque vtrumque possit significari. Vitimo concludit quod persona aliquando significat essentiam, aliquando suppositum, aliquando proprietatem: & quod hoc sit verum confirmat pe auctoritates quae patent in litera.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum