Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum nomen personae dicatur univoce de Deo et creaturis
CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, v. trum nomen personae dicatur vniuoce de Deo & de creatura, & videtur quod sic, quia si non diceretur vniuoce, aut diceretur aequiuoce, aut anaaa logice, non aequiuoce, quia nec definitio, nec partes diffinitionis personae videntur aequiuoce dici de Deo 8 creaturis siue sint res, siue intentiones, nec analogice, quia vbi est analogia inter Deum & creaturam nomen illud per priu: conuenit Deo quam creaturis, vt patet, de substantia, ente, & huius modi. Sed nomen personae per prius conuenit creaturis quam Deo, quia creaturis primo fuit impositum & translatum a creaturis in Deum: ergo &c. Relinquitur ergo quod dicatur vniuoce
IN CONTRARIVM est, quia quae non conueniunm in vno genere generalissimo non habent aliquid commune vniuocum (quia suprema vniuocatio est in genere generalissimo, quia nihil est communis, nisi ens quod non est vniuocum) sed Deus & creatura non conueniunt in genere generalissimo eo quod Deus extra omne genus est, ergo &c.
RESPONSIO. Quidam dicunt quod nomen personae conuenit vniuoce Deo & creaturis ratione negationis 8 priuationis, quae importatur per nomen personae: ratio enim personae consistit in incommunicabilitate, negatio autem dicitur vniuoce de omnibus in quibus reperitur, vt homo & asinus dicuntur vniuoce non lapis, ergo nomen personae dicitur vniuoce de omnibus in quibus reperitur
Sed istud non valet propter duo. Primum est, quia negatio non includitur in formali significato personae, licet enim rationi personae circumloquamur per esse indiuiduum vel incommunicabile, tamen neutrum significat, sed formaliter significat, hoc aliquid subsistens in intellectuali natura, ad quod bene sequitur q sit indiuiduum & incommunicabile, quia vniuersalia quae suncommunicabilia secundum se non subsistunt. De nomine autem videndum est secundum illud quod per nomen formalite importatur, & non secundum illud quod sequitur ad significatum
Secundo, quia non verum est quod negatio dicatur vniuoce de omnibus, de quibus dicitur, nisi illud quod negatur vniuoce diceretur, quia ratio negationis sumitur ex affirmatione sicut ratio priuationis, ab habitu. Et ideo si praedicata positiums & praedicata affirmatiua non dicantur vniuoce de omnibus de quibus dicuntur, sequitur quod nec priuatiua, nec negatiua. Si enim vnum oppositorum dicatur multipliciter & reliquum, vt esse non canem dicitur aequiuoce sicut esse canem. Et Philosophus quinto Metaphysicae distinguit multa nomina priuatiua tanquam multiplicia & non vniuoce dicta.
Ideo dicendum est aliter quod nomem personae vel est nomen rei, vel intentionis. Si sit nomen rei, sic dicendum est quod nomen personae non dicitur de Deo & de creaturis vniuoce, quod patet sic, absoluto & respectiuo nihil potest esse commune vniuocum dictum de eis essentialiter, sed si persona est nomen rei ipsa conuenit essentialiter absoluto, & respectui, in creaturis, & in diuinis, ergo hoc non potest esse vniuoce. Minor patet, quia in creaturis id quod est persona est absolutum, in diuinis vero est formaliter respectus, & si persona dicit rem, dicit eam sicut indiuiduum vagum quod praedicatur essentialiter de indiuiduis signatis, vt aliqui homo de sorte & platone, & sic erit de persona tam in diuinis quam in creaturis quod praedicabitur per se & essentialiter de ab soluto & respectu, & sic patet minor. Maior probatur, quia e quod est secundum se formaliter & essentialiter res, & ei quod non est res nisi est quia rei, nullum reale potest conuenire vniuoce quia esse & hoc esse huius, non est vnus conceptus, sed absolutum est secundum se & formaliter res aliqua, & talis est conceptus cuiuslibet absoluti. Respectus autem non est res nisi quia est rei, & hoc est conceptus eius, ergo nullum nomen reale potest vtrique conuenire vniuoce. Adhuc minor huius rationis probatur, quod enim conceptus absoluti sit esse hoc formaliter de se clarum est. Sed quod respectus non dicatur res vel hoc, nisi quia est huius, vel rei, probatur sic. Illud cuius tota entitas & quidditas est formaliter esse ad aliud, non est res nisi quia rei, quia purum esse ad aliud, non est nisi modus essendi vnius ad alterum, & in tantum deficit ab entitate quod quidam ponunt quod esse ad aliud non differt realiter a suo fundamento, nisi quia connotat extremum. Sed tota entitas & quidditas respectus, est esse ad aliud formaliter: ergo respectus non est res, nisi quia rei, & sic patet minor, & amplius patebit inferius. sequitur ergo conclusio quod nullum nomen reale dicitur vniuoce de absoluto & respectu, nec per consequens nomen personae si sit nomen rei.
Si autem nomen personae sit nome intentionis, sic videtur quod nomen personae dicatur vniuoce in Deo & in creaturis. Ad cuius intellectum sciendum est quod intentio fundatur super rem iuxta proprietatem in ea repertam, sicut supra hominem fundatur intentio speciei secundum quod consideramus quod homo potest praedicari de pluribus numero differentibus, & intentionem suppositi vel personae fundamus super sortem vel Platonem, quia est hoc aliquid subsistens in genere intellectualis naturae, necesse est ergo intentionem diuersificari secundum formalem diuersitatem rationis vel proprietatis iuxta quam in re fundatur: sicut si dicamus Deum esse speciem quia natura diuina nata est conuenire pluribus suppositis scilicet patri & filio & spiritui sancto: & hominem esse speciem: quia natura humana nata est conuenire pluribus suppositis, scilicet sorti, platoni &c. non est hoc vniuoce, quia alia est vnitas naturae diuinae in pluribus suppositis de quibus dicitur, & alia est vnitas naturae humanae in suis suppositis. Prima enim vnitas est vnitas secundum rem. Sed secunda est vnitas solum secundum rationem. propter quod vnitas speciei in Deo respectu diuinarum personarum, & in nomine respectu suppositorum non est vnius rationis, nec per consequens ratio speciei, cum species sit vnum in multis & de multis dictum. Sed cum dicimus quod homo est species & albedo est species, nomen speciei videtur vtrobique acceptum vniuoce, quia esse vnum in multis & de multis aequaliter vtrique conuenit. Proprietas autem super quam fundatur intentio personae est esse hoc aliquid subsistens in intellectuali natura. Haec autem proprietas vt est fundamentum intentionis personae videtur consimiliter competere creaturis & diuinis suppositis. quia extra formalem rationem huius proprietatis vt est funda mentum intentionis est quod talis subsistentia sit creata, vel increata, absoluta vel relatiua, propter quod variatio secundum ista non variat illam proprietatem secundum id quod dicit formaliter, nec per consequens vt videtur variat intentionem fundatam super talem proprietatem quin reperiatur vniuoci hic & ibi. Vnde quamuis pater & filius & spiritus sanctus nor habeant vniuoce rationem suppositi respectu huius termini qui est Deus cum suppositis humanis respectu huius termini homo, quia alia communitas hic & ibi, vt supra dictum fuit, tamen respectu huius termini quae est res diuina relata subsistem: idem est iudicium hinc & inde.
AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum o nomen personae si sit nomen rei dicitur analogice in Deo & in creaturis. Et conuenit Deo per prius quam creaturis quantum ad rem significatam, licet quantum ad impositionem factam a nobis prius sit nomen personae impositum creaturis quam Deo, & sic est in omnibus quae conueniunt proprie Deo & creaturis, quia quo ad ilud quod significant prius Deo conueniunt, sed impositio facta est primo ex his quae videms in creaturis. Si autem nomem personae sit nomen intentionis dicitur vniuoce, cum dicitur sortes est persona vel suppositum vt statim dictum est.
ARGVMENTVM alterius partis posset concedi raitione conclusionis quantum ad hoc quod nomen personae proui dicit rem non esse vniuocum in diuinis & in creaturis, assumit tamen quod nihil est commune vniuocum in his quae differunt. secundum genus generalissimum quod est verum de rebus sed non de intentionibus, quia inter illa quae sunt in vno praedicamento inuenitur similis habitudo ad fundandum secundaintentiones, sicut inter illa quae sunt in alio praedicamento vi dictum fuit de albedine respectu huius & illius albedinis, & de homine respectu huius & illius hominis, propter quod talibus conueniunt intentiones vnius rationis, scilicet esse speciem, & idem est de aliis intentionibus. Quaelibet etiam res dicitur vniuoce intellecta, quia esse intellectum non dicit circa obiectum rem, sed intentionem.
On this page