Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum persona sit aliquid commune in divinis
SECVNDO quaeritur, vtrum persona sit aliquid commune in diuinis. Et videtur quod non, quia illud quod de ratione sua est incommunicabile non potest esse commune, sed de ratione personae est esse incommunicabile, vt patet ex eius diffinitione, ergo &c.
RESPONSIO. Aliquid dicitur commune dupliciter, vno modo secundum rem quando eadem res secundum esse reale est in pluribus, & hoc modo sola essentia diuina est in diuinis communis tribus personis, & spiratio actiua est communis patri & filio. Et hoc modo persona non est aliquid commune, aut quia non dicit rem sed intensionem, vt quidam ponunt, aut quia si dica rem, non dicit tamen vnam rem secundum numerum tantum, sec sicut indiuiduum vagum vt alij dicunt. Alio modo dicitur aliquid commune secundum rationem eo modo quo vniuersale est com mune ad singularia sub ipso contenta, & hoc modo persona est aliquid commune in diuinis, & non solum persona, sed relatio, vtrumque enim dicitur de pluribus non secundum aliquid vnum nu mero repertum in ipsis, sed sicut vniuersale de sub ipso contentis
Ad argumentum dicendum qued res incommunicabilis non potest esse communis, sed intentio incommunicabilitatis bene potest esse communis, sicut dato quod sortes non fit communicabilis, tamen intentio indiuidui vel suppositi est pluribus communis, persona autem non significat rem incommunicabilem, sed intentionem incommunicabilitatis. Et ideo pluribus potest esse communis.
Vtrum autem tres personae possint dici tres res. Notandum quod ens & res idem penitus important & de quibuscunque vnum praedicatur & alterum, conuertuntur enim in suppositis. & idec quot modis dicitur vnum & alterum. Ens autem dicitur de sub. stantia & reliquis praedicamentis, per attributionem tamen ad substantiam quae est primum & per se ens. Et eodem modo dicitur res. Ens etiam per se sumptu sine determinatione (quantum est de communi vsu loquentium) sumitur tantum pro ente per se, id est pro substantia, licet forte de virtute sermonis esset sem per distinguendum. Pro aliis autem stat secundum conditioni determinationis adiunctae. Et idem est de nomine rei. Cum igitur quaeritur, vtrum tres personae possint dici tres res, dicendi quod secundum communem modum loquendi non debet di ci quod sunt tres res, ne intelligantur esse tres substantiae De virtute autem sermonis esset distinguenda propositio, quia si accipiatur res pro substantia, falsa esset. Si pro relatione vel habente relatione, vera. Cum additione tamen semper concedendum tres personas esse tres res relatiuas.
On this page