Praeambulum
Praeambulum
NVNC de proprietatibus personarum. Superiu. determinauit magister de essentia & personis Hic determinat de proprietatibus personarum quibus adinuicem personae distinguuntur. Et di qi uiditur in duas. Primo determinat de proprietatibus quae sunt proprie personarum. Secundo determinat de hiquae appropriantur personis. Secunda pars incipit in princ. 31. dist. Ibi, praeterea considerari oportet. Prima diuiditur in duas. Primo determinat de proprietatibus personalibus. Secundo de proprietatibus quae non sunt personales dist. 28. ibi, Praeterea considerari oportet. Prima in duas. Primo determinat de proprietatibus personalibus secundum se. Secundo in comparatione ad personas. Secunda in principio 27. dist. ibi, Hic quaeri potest. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in duas. Primo determinat de hypostasi quae proprietatibus subsistit sicut distinctum distinguenti. Secundo determinat de ipsis proprietatibums. quibus hypostases distinguuntur. Secunda ibi, Iam de proprietatibus. Haec secunda diuiditur in tres, primo enim proprietates enumerat. Secundo ostendit modum praedicandi earum. Tertio remouet quandam dubitationem. Secunda ibi quocirca sciendum. Tertia ibi, hic quaeritur. Et haec vltima diuiditur in quatuor. Primo mouet dubitationem circa proprietatem filij. Secundo circa proprietatem spi. san. pro significato nominis doni. Tertio pro significato nominis spiritus sancti. Quarti excludit errorem. Secunda ibi, Et dicitur spiritus sanctus. Tertia ibi, Hic quaeri potest. Quarta ibi, quidam tamen putaue¬ runt. Haec est diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI vero sic procedit, & praemittit primo quod nomine hypostasis si pro supposito subsistente accipiatur communiter in diuinis vtimur. Sed quia haeretici accipiebam: hypostasim pro essentia, catholici non libenter vtebantur hoc vo rabulo in primitiua ecclesia. Postea enumerat proprietates personales quae sunt gignere, gigni, & procedere. Et ab istis accipiuntur nomina personarum, vbi etiam dicit quod proprietas patris non est quod non sit natus, id est, innascibilitas, sed generare, proprietas etiam filij non est qu ipse non gignit, sed quod a patre generatur, & proprietas spiritus sancti non est quod non sit natus nec genuit, sed a patre & filio procedere, quibus proprietatibus personae adinuicem referuntur, quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio, & processio. Deinde ostendit modum praedicandi ipsarum proprietatum, & hoc quantum ad tria. Primo quia non praedicantur substantialiter sed relatiue. Secundo quia non praedicantu accidentaliter. Tertio quia non praedicantur temporaliter sed ab aeterno, quod probat sic, Quod accidit & ex tempore inest, amitt potest, & mutari, in Deo autem nihil amissibile vel mutabile esse potest. Postea obiicit quod homines dicuntur esse filij Dei, erge esse filium vel natum non est proprium filio Dei. Et respondet? ipse nunquam fuit non filius, sicut homines quandoque non fuerunt filij Dei, sed filij irae. Nec quicquam est in eo nisi filius quod non conuenit hominibus. Item ipse est filius naturali generatione non adoptione vt creaturae, veritate non imitatione. Natiuitate non creatione, quae omnia nobis non conueniunt, vbi etiam subdit quod homo est filius trinitatis causa creationis. Deinde subdit de proprietate spiritus sancti quae est donum quod relatiue di citur. Spiritus enim sanctus donu dicitur ex naturali proprietate, & ex modo suae processionis non sicut aliqua dona creata. Postea dicit quod nomen spiritus sancti relatiue dicitur, sed non proprie conuenit aliis personis de quibus dicitur disiunctim. Secundum est quod cum dicitur de omnibus personis non dicitur relatiue, sed secundum substantiam. Deinde excludit quandam obiectionem dicens quod non obstat quod spiritus sanctus non habet correlatiua correspondentia, quia multotiens non habentur nomina determinata vtrique relatiuorum. Haec est sententia in speciali.
On this page