Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnes personae divinae distinguantur per relationes

QVALITIO PIIHA. Vtrum omnes personae diuinae distinguantur per relationes. Thom. 1. p. 9. 40. artic. 2.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum omnes personae diuinae distinguantur per relaItiones. Et videtur quod non, quia nulla forma diij stinguit nisi secundum suum genus, sed persona, Qvel hypostasis importat indiuiduum in genere subitantiae ergo quoad esse personale vel hypostaticum non fit distinctio per relationes.

Item prima distinctio debet fieri per prima entia, sed distinctio personarum diuinarum est prima distinctio, absoluta vero sunt prima entia, ergo distinctio personarum debet fieri per absoluta & non per relationes quae sunt posteriores absolutis.

IN CONTRARIVM est, quia illud quod est caus multiplicationis est causa distinctionis, sed relatio est causa multiplicationis personarum dicente Boetio lib. de trini. quod relatio multiplicat trinitatem, ergo est causa distinctionis.

RESPONSIO. Sciendum est quod non omnes personas distingui per relationes contingere posset dupliciter, vno modo si non omnes personae essent relatiuae, sed praeter personas relatiuas quas ponit fides esset in diuinis aliqua persona siue suppositum absolutum. Alio modo, si tantum essent tres personae relatiuae, & non constituerentur per relationes sed per aliquid absolutum, quia per illud distinguerentur & de vtroque est opinio. Si tamen dici debeat opinio & non error.

QUANTVM ad primum dicunt aliqui quod in diuinis praeter personas relatiuas quas ponit fides, est suppositum absolutum aliquod, nec istud est contra determinationem ecclesiae. Primum probant sic, bene sequitur deus creat, ergo personam creat. Et est locus ab inferiori ad superius affirmando quod patet mutando praedicatum. Sequitur enim deus est, ergo persona est. Sed non econuerso, persona est, ergo deus est, nisi gratia materiae. Hoc autem non esset nisi persona esset in plus. Tunc arguitur vlterius ab inferiori ad superius tenet consequentia cum exclusione. Sequitur enim vnus solus homo currit, ergo vnum solum animal currit Similiter sequitur vt videtur vnus solus deus creat, ergo vna sola persona creat. Antecedens est verum, ergo & consequens. Sed consequens non potest esse verum pro aliqua persona relata, quinon solus pater creat, nec solus filius, nec solus spiritus sanctus, ergo verificatur pro persona absoluta. Quod aut non sit contra determinationem ecclesiae declarant, quia istud suppositum absolu¬ tum non ponit in numerum cum tribus, sed est commune tribus Sicut & essentia ab aliis ponitur communis & non pones in numerum cum eis, sed decretalis tantummodo negat quaternis, tatem siue quartam rem ponentem in numerum cum tribus personis, quod patet manifeste per textum, nam respondendiad rationem Ioachim qui voluit concludere contra magistrum ex dicto proprio quod dicit quod essentia nec generat, nec generatur, nec procedit, ergo non est pater, nec filius, nec spiritu sanctus, sed quarta res. Respondet papa quod non sequitur quia ista res summa & si non generat vt pater, nec generatur, vt filius, nec spiratur vt spiri. sanct. Est tamen pater & filius, & spi. san. & eodem modo potest dici de supposito absoluto.

Istud autem deficit in vtroque, quia non est suppositum absolutum ponere, & si poneretur poneret cum aliis innumerum. Primi patet, quia suppositum proprie dictum est quid subsistens, completum completione vltima in natura illa, & est incommunicabile, sed in diuinis nullum absolutum potest esse tale, ergo nullum potest esse suppositum absolutum. ma. patet, per hoc enim suppositum differt a singulari & ab indiuiduo, quia suppositum est illud quod subsistit per se (vnde natura humana in Christo non est suppositum, quia no per se subsistit.) Singulare autem & indiuiduu dicuntur tam de per se subsistentibus qui de aliis. Item suppositum est completum vltima completione potentiali in illa natura. Importat enim quid completissimum propter quod significat vt habens non vt res habita est. Est etiam incommunicabile, quia suppositum est sic sub alio positum quod sub ipso non est aliud positum, omne autem quod est communicabile pluribus habet aliquid positum sub se, & ideo non est proprie & simpliciter suppositum, & sic patet, quod suppofitum includit illa tria, minor declaratur, quia licet de essenti: diuina possit dici aliquo modo quod sit subsistens, tamen ipsa ab solute sumpta non habet complementum vltimum possibile cum illud sit per relationem, vel relatio, nec fiat vis de nomine conplementi, sed vocetur complementum vltimum formale, & haec in diuinis est relatio & est incommunicabilis pluribus, quare &c

Secundum patet, scilicet quod si esse tale suppositum poneret cum aliis innumerum, quia quando de aliquibus verum est dicere de quolibet quod est suppositum, & vnum alio formaliter est suppositum, & alio aliud, verum est dicere quod ibi sunt plura supposita quorum vnum non est aliud, sed de patre & de Deo veru est secundum ipsos dicere de quolibet, quod est suppositum. & alio est pater suppositum, alio autem Deus. Dicit enim Augu. quod patei non est eo pater, quo Deus, ergo verum est dicere quod Deus & pater sunt plura supposita, quorum vnum non est aliud suppositum, & sic suppositum absolutum ponit innumerum cum relatiuis

Ad rationem eorum dicendum quod ab inferiori ad superius licet in creaturis teneat argumentum cum exclusione, etiam cum termino numerali (vt vnus solus homo currit, ergo vnum solum animal currit) tamen non tenet in diuinis. Et causa diuersitatis est, quia in creaturis nunquam aliquid vnum numero est in distinctis suppositis. Et ideo plurificatis suppositis plurificantur e: quae sunt in eis, propter quod quicquid excludit vnum suppositum excludit quicquid est in supposito cum sit aliud natura & suposito, sed in diuinis inuenitur aliquid vnum & idem numero puta essentia diuina communis pluribus suppositis. Et illi potest imponi nomen quod importat indiuiduum vagum, quod sub se continet plura supposita sicut est hoc nomen Deus, propter quod potest aliquid dici de eo cum additione termin partitiui vt est vnum & exclusiui vt est solus dicendo vnus solus Deus creat, quod non potest dici de contentis sub ipso cum simili additione dicendo vna sola persona creat, ergo non est aliquod suppositum absolutum in diuinis ratione cuius oporteat ponere quod non omnes personae diuinae constituantur relationibus

Alia causa propter quam posset poni quod personae diuinae no distinguerentur relationibus posse esse si personae diuinae quantumcunque relatae constituerentur per modos absolutos qui praesupponerentur relationibus vt quidam dicunt, nec probant di recte conclusionem istam, sed solum indirecte dicentes quod eadem inconuenientia quae sequuntur ad positionem istâ sequuntur ad illam quae ponit personas distingui per relationes & consimiliter euaduntur. Nos enim ponimus personas diuinas distingui relationibus ad euadendum compositionem in diuinis qua esset absoluri cum absoluto & ad euadendum distinctionem essentiae diuinae propter hoc quod oppositae relationes possunt esse in diuina essentia tanquam in fundamento propter eius infiniti foecunditatem. Omnino autem simile potest dici de modi absolutis quia cum sint modi rerum, & non quidditates non facium compositionem cum essentia. Rursus plures tales modi possunt fundari in essentia vna sicut plures relationes, quare per tales modos personae diuinae, possunt distingui & constitui.

Istud autem esset expresse contra intentionem sanctorum & contra determinationem ecclesiae. Contra intentionem sanctorum, quia dicit Angust. 5. de Trinit. quod illa quae sunt propria personi dicuntur relatiue. Sed nihil est proprium personis magis quam illa per quae constituuntur & per quae distinguuntur, distinguentia ig tur illa sunt relatiua non modi absoluti. Item Aug. ibidem dicit quicquid est ad se secundum substantiam dicitur & de omnibus per sonis praedicatur singulariter & non pluraliter, sed modus absolutus ad se dicitur ex quo absolutus est: ergo si quis talis est in diuinis dicitur secundum substantiam. & praedicatur de omnibus personis simul sumptis singulariter, & non pluraliter, per nihil autem tale possunt distingui personae, quare &c. Item dicit Damas. lib. 1. ca. 11. quod in diuinis omnia sunt vnum praeter ingenerationem, generationem, & processionem, ergo per modos absi lutos non est distinctio, determinatio etiam ecclesiae idem habe quae dicit expresse personas distingui solum relationibus. Item haec positio est contra rationem, primo, quia isti qui ponunt pe tales modos personas distingui deberent istos modos in special nominare vt sciremus qui sunt, qualiter vocantur, sicut nos qu ponimus eas distingui per relationes expresse dicimu? persona diuinas distingui per paternitatem & filiationem & per processionem quod tamen non faciunt, vnde videtur esse puru figmen tum ponere tales modos. Item si per tales modos absolutos personae constituerentur, aut isti modi differrent secundum speciem aut secundum numerum solum, non secundum speciem quiomnis talis differentia si sit incompossibilis in eodem supposito includit oppositionem nulla autem oppositio potest esse in diuinis nisi oppositio relationis, ergo si isti modi differrent specisic. necesse est quod differrent solum respectiue & non absolute.

Quod autem nulla oppositio possit esse in diuinis praete relatiuam patet, quia in omni alia oppositione vnum extremum, est imperfectius altero vt in contradictione negatio est imperfctior affirmatione & priuatio imperfectior habitu, & in contrarietate vnum contrariorum est imperfectius altero. In sola autem relatiua oppositione extrema possunt esse aequaliter perfecta. Cum ergo in diuinis non sit dare aliquid imperfectius alio, sequitur quod in eis non potest esse oppositio nisi relatiua, ergo si illi modi differunt secundum speciem, necesse est quod differant se lum relatiue. Si autem dicatur quod differunt secundum numerum. Contra illud quod de se est plurificatum, non est vnum secundum speciem. In hoc enim differt species a genere, quia licet forma specifica possit per aliud plurificari, tamen in ipsa de se non est plurificata, forma autem generis de se est plure nec tota potest in vno inueniri, sicut forma speciei, quicquid autem est plurificatum in diuinis de se est plurificatum & non pe aliud, & maxime prima distinguentia vt sunt illa quae constituunt personas & distinguunt, ergo tales modi si sint cum sini plures, non sunt vnius speciei differentes solum secundum numi rum. Nullo ergo modo possunt personae diuinae distingui ve constitui per modos absolutos, quod concedendum est, quia secundum Augu. & omnes sanctos qui vsque nunc fuerunt in diuinis non sunt nisi duo, scilicet essentia & relatio. Sed distinctio personarum non potest esse per essentiam quae est vna numero in omnibus suppositis, ergo necesse est quod stat per relationes

Sed vlterius cum relatio possit dupliciter nominari, vno modo per modum proprietatis vt paternitas & filiatio. Alio modo per modum actionis vt generare & generari, spirare & spirari, ideo videndum est sub qua ratione distinguant, vtrum sub ratione originis, an sub ratione proprietatis. Et quicquid horum detur non est differentia in re cum sint omnino idem realiter paternitas & generare, filiatio & generari. Sed in proprietate locutionis differentia.

Quantum autem ad hoc est duplex modus dicendi. Quidam dicunt quod distinctio personarum est per origines non per relationes sub relatione relationis. Quorum ratio talis est, relationes secundum modum intelligendi sequuntur suum fundamentum, sed paternitas & filiatio fundantur super origines, ex eo enim aliquid est pater quia genuit & filius quia generatus est ergo distinctio relationum sequetur distinctionem originum. Per prius ergo intelliguntur personae distinctae per origines quam per relationes vel proprietates. Huic sententiae videtur concordare August. de fide ad Petrum circa principium, vbi dicit, quod quia aliud est genuisse quam natum esse, & aliud est natum esse quam processisse, manifestum est quoniam alius est pater, alius filius, & alius spiritus sanctus. Et Damas. lib. I. ca. 2. dicit quod in diuinis omnia sunt communia praete in generationem, generationem & processionem.

Alij dicunt quod magis proprie debet dici quod personae diuinae distinguuntur & constituuntur per proprietates & relatione quam per origines. Et hoc dicitur probabilius. Cuius ratio est quia constitutio rei in se, & eius distinctio ab alia re debet fieri per id quod rei intrinsecum (sicut in creaturis fit per formam) sed origines non significantur, vt formae intrinsecae personis, sed potius vt actus progrediens a persona in personam, quasi via media, sicut generatio significatur vt via, vel actus procedens a gene. rante in genitum, ergo per origines non debent dici persona constitui vel distingui, sed per illa quae sunt in personis tanqui formae intrinsecae & immanentes. Et hae sunt relationes vel proprietates quae se habent ad personas aliquo modo sicut formae ad totum constitutum, quare &c. Aug. autem & Damas. in praeallegatis auctoritatibus dicunt personas distingui per origine attendentes ad rem & non ad proprietatem locutionis.

Sed adhuc restat dubium cum paternitas vel filiatio possi considerari vt proprietas, vel vt relatio, sub qua ratione habent constituere & distinguere, vtrum sub ratione relationis, an sub ratione proprietatis. Et videtur quibusdam quod sub ratione proprietatis. Et nullo modo sub ratione relationis: Tum quia relatio vt relatio supponit fundamentum vt prius arguebatur. Et sic relationes diuinae supponunt origines & per consequens personas distinctas. Tum quia relatio vt relatio non habet nisi referri ad illud cuius est relatio & non constituere. Sed hoc fit inquantum est proprietas & sic praeintelligitur emanationibus.

Sed istud non videtur bene dictum, quia ratio relationis, 8 ratio proprietatis vel distinguntur ex supposito, vel se habent sicut superius & inferius. Si distinguntur ex supposito, tunc est falsum dicere quod persona diuina constituatur per aliquid sub ratione proprietatis, quia si ratio proprietatis opponitur rationi relationis ratio proprietatis est ratio absoluta, sed impossibile est intelligere vere quod suppositum diuinum sit constitutum per aliquid sub ratione absoluta, ergo &c. Si vero se habent sicut superius & inferius, ita scilicet quod proprietas dicat aliquid commune ad formam absolutam & relatam, sic iterum falsum est dicere qued ratio proprietatis sit ratio constitutiua & non ratio relationis, quia superius licet non includit actu suum inferius, tamen non excludit ipsum nisi ponendo oppositum. Sicut esse animal licet non includat rationale, tamen non excludit nisi ponendo irrationale. Si ergo ratio proprietatis sit aliquid comune ad rationem relationis & formae absolutae, ponendo quod ratio proprietatis sit ratio constitutiua non excluditur per hoc quod ratio relationis non sit constitutiua, nisi ponendo quod aliquid sub ratione absoluta sit consttutiuum quod non potest esse verum in diuinis. Excluditur autem per hoc quod dicitur quod relatio sub ratione proprietatis est constitutiua personae & non sub ratione relationis, ergo male. Item in creaturis non fit haec distinctio quod rationale vel quaecunque forma absoluta sit constitutiua alicuius rei vt proprietas, & non vt forma absoluta, & si fieret falsa esset: ergo in diuinis non debet dici de paternitate vel quacunque relatione quod sit constitutiua personae inquantum proprietas & non inquantum relatio. Et si fiat falsa est, probatui consequentia, qa proprietas est aliquid commune ad relationem & ad formam absoluta, propter quod aeque dicitur fieri descensus sub ipsa ad vtrumque siue affirmando, siue negando. Item secundum philosophum 2. Physi. sicut effectus communis requirit causam communem sic effectus particularis causam particularem. Et hoc secundum omne genus causae. In diuinis autem cum non sit proprie causa & effectus. Est tamen ibi principium, & quod est ex principio constituens formale & constitutum.

Igitur sicut se habet proprietas in communi in constituendo suppositum in communi, sic talis proprietas ad constituendum suppositum. Si ergo ratio proprietatis est ratio constitutiua suppositi, oportet quod ratio proprietatis absolutae vt absoluta est sit constitutiua suppositi absoluti, & quod ratio proprietatis relatiuae, vt relatiua est sit constitutiua suppositi relati. Et ita relatio sub ratione relationis habet aliquod suppositum constituere & per consequens distinguere ab alio supposito.

Ad rationes alterius opinionis quae ponit quod ratio relationis non potest esse constitutiua, respondendum est. Cum enim primo dicitur quod relatio supponit suum fundamentum concedatur, & cum dicitur quod origines sunt fundamentum relationum diuinarum: dicendum quod falsum est, & qui intelligit sic, falsum intelligit. Origines enim non sunt nisi ipsaemet relationes a quo aliud & quod ab alio & non fundamentum earum. Illud enim est essentia secunda: vnde qui praeintelligit personas originibus aut origines relationibus male intelligit. Sed simul intelligenda est persona constituta cum sua relatione & origine

Ad aliud cum dicitur quod relatio inquantum relatio nihil habet nisi referre, conceditur. Et cum dicitur ergo non habet constituere in esse, verum est nisi illud esse sit referri, sed si tale esse sit referri, qua ratione habet referre, eadem ratione habet dare tale esse, scilicet relatum, esse autem personale in diuinis est relatum. Et ideo relatio sub ratione relationis pogest constituere personam diuinam in esse personali.

AD PRINCIPALES rationes respondendum est: ac primam cum dicitur quod nulla forma distinguit nisi secundum suum genus, dicendum quod res vnius generis bene potest esse distinctiua rei alterius generis, vnde quantitas & qualitas distingunt substantiam, sed nunquam distingunt nisi secundum suum genus, quantitas quidem quantitatiue, qualitas vero qualitatiue: & eodem modo relatio distinguit supposita substantiae, sed non distinguit ea substantialiter sed tantum relatiue. Ad secundum dicendum quod prima distinctio fit per prima entia, sed in diuinis absoluta ilon sunt secundum rem priora relationibus, nec econuerso vt probatu fuit prius. Et ideo distinctio personarum fit per prima entia dato c fiat per relationes. Vbi aduertendum est quod cum omnis pluralitas reducatur ad vnitatem prima pluralitas debet esse minima quia minus distat ab vnitate. Et ideo distinctio personarum quae est prima, fit per relationes compossibiles in eadem essentia. Et ob hoc est minor quacunque distinctione quae fit per absoluta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1