Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum relationes distinguentes divinas sint reales

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum relationes constituentes personas sint reales Tho. 1. 9. 28. ar. 1.

DEINDE quaeritur, de relationibus constituentibus personas, vtrum sint reales. Et videtur quod non, quia sicut Deus pater est pater filij per generationem, ita est pater noster per creationem. Deuter. gl 32. nunquid non ipse est pater tuus &c. Sed paternitas in Deo respectu nostri non ponitur esse relatio realis, ergo nec paternitas in deo respectu filij geniti erit relatio realis.

Item relationes quae sequuntur operationem animae sunt tantum relationes rationis, sed omnes relationes diuinae sequuntur operationem animae intellectus & voluntatis, quia omnes processiones diuinae sunt per modum intellectus vel per modum voluntatis, ergo &c.

Item Boetius dicit in libro suo de Trin. quod relatio patris ad filium & vtriusque ad spiritum sanctum est sicut relatio eiusdem ad seipsum, sed haec est relatio relationis tantum, ergo & illa.

IN CONTRARIVM est, quia distinctio in diuinis non est nisi per relationes. Si ergo in diuinis non essent relationes reales sequeretur quod non esset ibi realis distinctio, quod est haeresis sabelliana.

RESPONSIO. videnda sunt duo. Primum est de realitate relationum diuinarum. Secundum est de numero, & sufficientia notionum, relationum, proprietatum personae, & proprietatu personalium

QUANTVM ad primum patet quod relationes diuina sunt reales, & hoc sic, vbicunque ex natura fundamenti est mutua & necessaria habitudo coexigentiae inter extrema relata, ibi est relatio realis ex vtraque parte (hoc supponatur nunc, quia probabitur infra dist. 30.) sed in diuinis ex natura fundamenti scilicet essentiae diuinae secundae est mutua & necessario habitudo coexigentiae inter extrema relata, & hanc tenemus fide ergo in diuinis sunt relationes reales ex vtraque parte. Sed de hoc nunc satis, quia infra plene declarabitur vnde habet relatio q sit realis, & tunc plenius patebit quod nunc dicitur.

QUANTVM ad secundum sciendum quod idem secundum rem, vt paternitas, potest dici notio, relatio, proprietas personae & personalis proprietas diuersis tamen rationibus. Dicitur enin notio inquantum est principium deueniendi in notitiam patris. Relatio autem dicitur inquantum per eam pater dicitur respectiue ad filium, proprietas vero personae inquantum vni personae tantum conuenit, proprietas autem personalis dicitur inquantum est constitutiua personae patris.

His suppositis sciendum quod quinque sunt notiones & quatuor re lationes, quatuor proprietates personae, & tres proprietates personales. Notiones sunt hae ingenitum vel innascibilitas, paternitas filiatio, communis spiratio, & processio. Quarum sufficientia potest haberi hoc modo. Ad hoc enim quod aliquid sit notio tria requiruntur, vnum est quod dicat aliquid speciale tantum vni personae conueniens, vel duabus, ita quod non tribus, quia per ea quae omnibus personis conueniunt nulla persona potest quantum ad personalia sufficienter notificari. Secundum est quod pertineat ad originem, quia personae distinguntur relationibus originis. Tertium est quod pertineat ad dignitate, quia persona est hypostasis, distincta proprietate ad dignitatem pertinento. Notio ergo cum pertineat ad originem potest significari affirmatiue vel negatiue. Si affirmatiue vel dicitur secundum rationem principij vt a quo aliud, vel secundum rationem eius quod est a principio vt quod ab alio, & vtrumque horum dicitur secundum quod sunt duae origines in diuinis scilicet per modum naturae & per modum voluntatis. Notio ergo quae dicitur secundum rationem principij in origine per modum naturae est paternitas, quae autem dicitur secundum rationem eius quod est a principio est filiatio. Similiter in origine quae est per modum voluntatis notio quae dicitur secundum rationem principij vocatur communis spiratio, quae dicitur autem secundum rationem eius, quod est a principio vocatur processio. Si autem significetur negatiue, vel negatur ratio principij vel ratio eius quod est a principio. Si negatur ratio principij non pertinet ad dignitatem. Non enim est alicuius dignitatis non esse principium alterius. Et ideo non potest essa notio, propter quod spiri. san. non habet aliquam notionem qua dicatur non esse principium alterius personae. Si autem negatur ratio eius quod est a principio sic est notio patris quam dicimus ingenitum vel innascibilitatem, & sic habems quinque notiones prius enumeratas

Addunt autem quidam sextam notionem, scilicet inspiratum quod est notio filij. Quod probant sic, Dignitatis est in omni persona non produci illa productione per quam aliam producit, sed filius per spirationem producit spiritum sanctum, ergo esse inspiratum in filio pertinet ad dignitatem. & sic est eius notio. minor patet. sed maio probatur, quia ingenitum ideo est dignitatis in patre & eius notio, quia negat eum produci quacunque productione, eo quod pater producit omni productione. Ingenitum enim prout est notio patris, est idem quod non esse ab alio, vt patet per Aug. 15. de Tri. Et ad Oros. c. 2. Et habetur di. 13. c. 5. Nec est inconueniens, vt dicunt addere sextam notionem, qa ab initio non assignabantur quinque. Ingenitum enim non fuit inuentum tempore Ambr. vt patet. d. 28. c. 4. Nec spi ratio communis tempore magistri sententia. vt patet di. 29. ca. vlt. Et pari ratione posset nunc sexta addi propter causam quae dicta est.

Sed istud non videtur verum, quia cu nihil producat scipsum, vt habetur 1. de Trin. in hoc quod est producere vel esse productem includitur non esse productum illa productione, nec est alteri dignitatis non esse productum tali vel tam productione, quam esse producentem secundum illam vbi haec concurrunt. Et ideo non est alia notio. Et quod dicitur de ingenito quod est notio patris, verum est: sed ingenitum non dicit patrem non esse productum illis productionibus, quibuproducit, quia tunc ingenitum idem esset, quod non esse a seipso. Sed dicit patrem non esse productum ab aliqua priore persona & priori productione, & sic dicitur pater ingenitus quia non est ab alio.

Quod etiam patet ex alio, qa de ratione primi sunt duo, sci licet post quod alia, & ante quod nihil. Patet ergo secundum quod est prima persona potest notificari his duobus modis (scilicet) positiue, qa ab ipso sunt alia & sic quasi post ipsum, quia in diuini non est prius & posterius proprie, & sic notificatur per paternitate & spirationem actiuam. Alio modo negatiue quia non est ab alia persona, & sic notificatur per ingenitum quasi per hoc quod nihil est ante ipsum, ergo nulla notio est personae producentis quod non sit producta illa productione qua producit. Quod etiam probatur aliter, quia pe idem est aliquid quod est, & non est suum oppositu, (sicut per idem es aliquod album, & non est nigrum) sed producens & productum secundum vnam & eandem productionem opponuntur relatiue, ergo per idem notificatur, vt producens & vt non productum & non per aliud vel alia notione

Quod autem dicitur quod ingenitum non fuit notio patris tempori Ambrosij, dicendum quod falsum est, sed Amb. noluit vti propter calumniam haereticorum. Vel dato quod non esset inuentum, res tamen nominis erat sufficiens ratio distinctae notionis, non sic autem est de inspi rato. Per idem autem respondendum est ad id de communi spiratione quia res nominis erat sufficiens ratio notionis quam etiam magiste circum loquitur. Per hoc quod dicit patrem & filium esse vnum principii spiritussancti. Sunt ergo quinque notiones solum. Harum ergo quatuor sunt relationes, s. paternitas, filiatio, communis spiratio, & pro cessio. Innascibilitas enim non est relatio nisi per eductionem 8 modo quo negatio ad affirmationem reducitur. Sufficientia auti istarum relationum iam patet ex dictis, quoa cum non sint in diuinis nisi duae origines, & secundum qualibet sunt tantum duae relationes,s principij & eius quod est a principio: consequens est quod non sint nis quatuor relationes, s. illae quae dictae sunt & quatuor proprietate personarum, s. innascibilitas, paternitas, filiatio: & processio. Communis enim spiratio non dicitur proprietas personae, quia conuenit pli ribus personis, s. patri & filio. sed propnetates pesonales sunt tam tum tres,s. paternitas, filiatio & processio. Innascibilitas enim vt infra patebit, licet conueniat soli psonae patris, tamen non est eius constitutiua, propter quod non dicitur proprietas personalis

Ad primum arg. dicendum que non est simile de paternitat, per creationem & de paternitate per generationem, quia essenti: diuina est fundamentum paternitatis per creationem, vel aliud quodcunque sit illud non ponit in deo necessariam habitudinem coexi gendi creaturam. Et ideo non est realis relatio ex parte dei, sed es sentia diuina ex natura suae foecunditatis ponit in patre natural& necessariam habitudinem coexigendi filium, propter quod est realis relatio paternitatis respectu filij & non respectu creaturarum.

Ad secundum dicendum quod argumentum procedit ex falsa imaginatione, s. quod filius procedat per actum intellectus & spiritussan ctus per actum voluntatis quod non est verum, vt probatum fuit supra di. 6. Sed esto quod sic esset, adhuc non valet argumentum, quia licet relatio. nes quae sequuntur operationem animae circa res intellectas auvolitas sint relationes rationis, tamen quia eas ratio adinuenit tamen relationes quae sequuntur operationem animae, non inter reintellectas & volitas, sed inter res in intellectu & voluntate exi llentes, sicut inter verbum & illud a quo procedit & inter amorem & id a quo procedit aeque reales sunt sicut quaecunque aliae quae funditur in natura producentis & producti & tales essent relationes diuinae.

Ad ternum dicendum quod dictum Boetij quantum ad hoc veritate habet quod sicut in relatione eiusdem ad seipsum non plurificatur fun damentum, sic nec in relationibus diuinis quantumcumque oppositis vel disparatis. Sed dissimilitudo est, quia extrema relationum diuinarum sunt diuersa realiter & necessariam habitudinem coexigen tiae habent inter se propter quod sunt reales, in relatione autem eiusdem ad seipsum non est primum, nec per consequens secundum, quia idem non coexigit proprie seipsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2