Praeambulum
Praeambulum
HIc potest quaeri &c. Superius determinauit magister de proprietatibus personalibus secundum se. Hic determinat de eis in comparatione ad personas. Et diuiditur in tres. Primo enim ostendit quid nomina personalia praedicta designant. Secundo ostendit quod inueniuntur alia nomina praedictas proprietates designantiam. Tertio subiungit regulam generalem ad cognoscendum nomina personalia.
Secunda ibi, hic enim praetermittendum. Tertia ibi, Et hic est aduertendum. Prima diuiditur in tres. Primo mouet dubitationem suam circa principale intentum. Secundo opponit ad alteram partem. Tertio soluit. Secuda ibi, videtur quod non sint eaedem. Tertia ibi, Ad quod sine praeiudicio. Tertia vero pars principia. in qua ponit regulam diuiditur in tres. Primo proponit regulam quam intendit. Secundo circa illam mouet dubitationem suam & soluit. Tertio ex solutione dubitationis elicit quandam aliam conclusionem. Secunda ibi, hic quaeriur cum dicitur. Tertia ibi, Et sciendum est quod haec est diuisio communis in generali.
In speciali vero sic procedit magister. Et primo quaerit vtrum eadem sit proprietas quae importatur nomine filij & filiationis & generationis quod ipse pioponit sub his verbis vtrum idem sit patrem esse & genuisse filium, & vtrum sit idem filium esse & natum esse a patre. Postea opponit quod non, quia essentia diuina est pater & tamen non genuit filium: ergo non idem est esse patrem & genuisse filium. Dein de respondet & dicit quod eadem proprietas omnibus nominibus designatur sub diuersis tamen rationibus, nominibus vero proprietatum designantur vel ipsae proprietates secundum se, vt nomine paternitatis & filiationis, vel actus ipsarum proprietatum, vt nomine generationis propter quam diuersitatem nominis potest pater de essentia diuina praedicari, non tamen generare. Subdit etiam quod proprietates singulis personis conueniunt, & per easdem personae determinantur & diffiniuntur manente tamen omnino vnitate naturae sine confusione personarum, quia proprietates modum quendam essentiae dicunt. Postea dicit quod quaedam sunt alia nomina a praedictis quae ad proprietates pertinent personarum, vt genitor genit verbum & filius quae omnia relatiue dicuntur. Et poste a ponit re gulam dicens quod nomina quae ad substantiam pertinent in diuinis non comueniunt vni soli. Deinde ex hoc mouet quandam dubitationem dicens. Cum enim nomen deitatis ad substantiam pertineat, quare esse deum de deo non praedicatur de omnibus personis. Et respondet qui locutio est falsa, quia ibi nomen substantiâ significans stat pro relatiuo, s. persona filij. Vitimo dicit quod licet nomen substantiale stet pro persona, tamen talis modus praedicandi non recipitur nisi in nominibus ab substantiam pertinentibus, vnde non dicitur verbum de verbo, sed deus de deo. Et in hoc terminatur sententia in speciali.
On this page