Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum proprietates relativae praecedant actus notionales an econverso

QUAESTIO PRIMA. Vtrum actus notionales sint priores relationibus. Thom. 1. 9. 40. artic. 4.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur duo. Primi est de comparatione proprietatum relatiuarum ac Tactus nationales quid corum sit prius secundum rationem intelligendi. Et videtur quod actus notionales, re quia via praeintelligitur termino, sed generatio est via ad genitum, ergo praecedit ipsum quare & proprietatem relatiuam constituentem genitum.

Item magister dicit in litera & accipit ab Augustino quod pater est pater quia genuit, quod non esset, nisi genuisse secundum rationem praecederet paternitatem, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia suppositum prae intelligitur actui ab ipso procedenti, sed generare est actus procedens a supposito patris, ergo suppositum patris praeintelligitur constitutum antequam generet, constituitur autem per paternitatem, ergo &c.

RESPONSIO. Primo ponendae sunt quaedam distinctiones necessariae ad propositum, & deinde secundum illas procedetur ad solutionem quaestionis

Quantum ad primum sciendum quod aliquid potest praeintelligi alteri dupliciter. Vno modo, quia potest intelligi altero non intellecto, sed non econuerso sicut animal potest intelligi non intellecto homine. Sed homo non potest intelligi non intellecto animali. Et hoc modo quando aliquid praeintelligitur alteri actus intelligendi cadit solum super vnum quod tamen dicitur praeIntelligi secundum illum modum quo dicitur quod illud est priua quo non conuertitur consequetia. Alio modo dicitur aliquid praeintelligi alteri quando actus intellectus cadit super vtrunque, & dicit vnum esse prius altero vel secundum rationem vel secundum rem, sicut intelligimus substantiam esse priorem na tura suo accidente vel iuuentutem esse priorem senectute, secum dum rationem vero sicut dicimus intellectum diuinum praecedere voluntatem. Et haec sit prima distinctio.

Secundum est quod proprietas relatiua potest considerari vt constitutiua, vel vt relatiua. Tertium est quod illud potest esse in generli vel in speciali. In generali sicut intelligimus diuinum suppositum constitutum per aliquam proprietatem constituentem ipsum, vel in speciali sicut intelligendo patrem esse constitutum per paternit. tem quae est eius proprietas constitutiua & nihilominus relatiua.

HIS SVPPOSITIS dico ad quaestionem cum quaeritur, vtrum actus notionales praeintelligantur proprietatibus relatiui vel econuerso, aut quaeritur de prioritate primo modo, scilice vtrum aliquid ita possit intelligi altero non intellecto & non econ uerso. Et tunc dico quod proprietas considerata vt constitutiua in generali prior est secudum intellectum actibus notionalibus & se ipsa vt est relatio. Cuius ratio est quia vt dictum fuit prius illud quod est commune & in plus potest intelligi sine eo quod est speciale & in minus. Sed esse constitutum in esse perso? ali est communius & in plus quam esse constitutum per relationem & quam essi producens vel constitutum producti, ergo aliquid in diuinis potes intelligi vt constitutum in esse suppositum absque hoc quod intelligatur producens vel productum vel relatum, hoc autem est praeintelligi secundum primum modum, ergo proprietates vt constitutiuae praecedunt secundum intellectu actus notionales & seipsavt relatae sunt. Si autem proprietas accipiatur in speciali vt paternitas sic dicendum est quod paternitas vt relatio, praecedit seipsa vt constitutiua, sed actum notionalem non praecedit. Primum patet quia paternitas non potest intelligi absque relationis ratione, potest autem intelligi absque ratione proprietatis constituentis ipsam, ergo paternitas vt relatio praecedit seipsam vt constitutiua, consequentia patet, quia hoc vocatur prius a quo non conuertitur consequentia, probatio minoris, quia nihil potest intelligi sine ec quod est de ratione sua indicante quid est, & quod conuenit ei ir primo modo dicendi per se, talia enim sunt de intellectu rei, sicut animal de intellectu hominis. Sed de ratione paternitatis est re latio, & conuenit ei in primo modo dicendi per se. Esse autem constitutiuum suppositi non est de ratione paternitatis, nec conuenit ei per se, quia non conuenit omni, ergo impossibile est intelligere paternitatem in aliquo nisi intelligendo rationem relationis. Sed bene conuenit intelligere paternitatem in aliquo non intelligendo quod constituat suppositum, quare &c. Nihilominus tamem paternitas nec praecedit secundum intellectum generationem neeconuerso, quia vnum non potest praeintelligi alio non intellecto

Si autem quaeratur de prioritate secundo modo, scilicet vtrun intellectus possit vere intelligere quod relationes praecedant seci dum rationem, actus notionales vel econuerso, sic est duplex indus dicendi. Primus est quod actus notionalis potest comparari ad in a quo egreditur, vel ad id ad quod terminatur sicut generare & generari possunt comparari ad patrem & ad filium. Si comparetu ad terminum sic praeintelligitur ipsi vniuersaliter & eius proprie tati constitutiuae, quia terminus secundum modum intelligendi sequitur illud cuius est terminus. Et ideo generatio quocunque modo accepta praesupponitur secundum intellectum filio & filiationi. Si autem operatio personalis compararetur ad personam a qua est quasi actiue, sic aliquo modo praecedit & aliquo modo sequitur. Sequitur enim inquantum relatio, praecedit autem tanquam proprietas constitutiua, quod sequatur vt relatio, patet quia relatiua sunt simul secundum modum intelligendi, sed filiatio ficut statim dictum est, sequitur secundum modum intelligendi generationem quocunque modo acceptam, ergo & paternitas quae ei correlatiu e correspondet secundum modum intelligendi generationem, sequitur quocunque modo acceptam saltem inquantum est relatio. Quod autem paternitas praecedat ipsum generare inquantum est proprietas constitutiua patet, quia vt arguebatur, operatio praesupponit suppositum a quo procedit, & per eandem rationem praesupponit proprietatem constitutiuam illius suppositi vt sic, hoc autem in patre est paternitas, quare &c.

Alius modus dicendi est quod persona nullo modo potest vero intellectu intelligi prius constituta quam producens & quam relata, ita quod actus intelligendi cadat super vtrunque, dicendo vni esso prius secundum rationem & reliquum posterius, quia intellectu apprehendens personam prius esse constitutam quam producentem vel relatam apprehendit eam constitutam per rationem absolutam, sed haec apprehensio est falsa, ergo &c. probatio maioris, quia intellectus apprehendens rem prius esse constitutam quam relatam excludit a constitutione personae rationem relatam, quia dicit eam esse posteriorem ratione constituente & rationem constituentem esse priorem. Ratio autem prioris excludit formaliter rationem posterioris & non econuerso, sed qui excludit rationem relatam ponit rationem absolutam, ergo per exclusionem rationis relatae ponitur formaliter intellectus rationis absolutae. Quod autem excludens rationem relatam ponat intellectum rationis absolutae patet, quia sicut dictum fuit supra di. 9. licet aliquid possit intelligi sub ratione communi non intellecta ratione particulari sub ipso contenta: sicut aliquid potest intelligi esse animal non intelligendo quod sit rationale vel irrationale, tamen ex quo sub communi vnum diuidentium excluditur formaliter & expresse, aliud includitur formaliter & expresse, qui enim intelligit aliquid esse animal & non irrationale formaliter intelligit illud esse animal rationale. Cum igitur ratio proprietatis constituentis sit in plus quam ratio absoluta vel relata, ac per hoc vt quibusdam videtur possit aliquid intelligi constitutum non intellecto qui sit absolutum vel relatum, tamen ex quo intelligitur constitutum & non per relationem, ita quod actus intelligendi cadat super relationem excludendo eam a constitutione suppositi necessario intelligitur suppositum constitutum per rationem absolutam. Patet ergo consequentia, s. quod qui intelligit personam diuinam prius constitutam qui relatam, intelligit eam esse constitutam per proprietatem absolutam qui intellectus est falsus, propter quod dicunt isti quod nullo modo, vero intellectu possunt praeintelligi personae constitutae, deinde relatae, actu intelligendi cadente super vtrumque & dicente vnum esse prius secundum rationem quam alterum.

Ex quo patet quod nunquam possunt praeintelligi relationes emanationibus, patet quia neque vt relationes, vt de se patet, neque vt constitutiuae personarum, quia vt iam probatum est persona non potest intelligi prius constituta quam relata, ergo si relatio vt relatio non praecedit emanationes, consequens est quod ipsa non praecedat vt constituens, ergo relationes nullo modo praecedunt emanationes.

Item nec emanationes possunt praeintelligi relationibus, & hoc clarum est comparando emanationem ad personam a qua est, vt generare est a patre, quia generare non potest praeintelligi constitutioni personae generantis, quia generare non potest esse nisi entis in actu ergo generare non potest praeintelligi proprietati constituti, sed proprietas constitues non potest praeintelligi relationi vt re latio sicut fuit probatum, ergo generare non praecedit proprietate patris neque vt est constituens neque vt est relatio. Si autem comparetur emanatio ad personam ad quam terminatur, vt generari ad filium sipatet idem, quia generari non potest praeintelligi ei quod est generare, sed simul sunt secundum intellectum, generare autem simul est cum paternitate vt probatum est, paternitas autem simul est cum filiatione cum sint relationes oppositae, ergo a primo ad vltimum generari simul est cum filiatione vt relatio est, nec potest ei praeintelligi vt re latio, & a fortiori non potest ei praeintelligi, vt est proprietas constitutiua, quia persona non potest prius intelligi relata quam constituta. Et ideo quod non praeintelligitur relationi non praeintelligitur constitutioni: igitur secundum istos nec emanationes possunt praeir telligi relationibus, nec relationes emanationibus. Nec potest perse na vero intellectu intelligi prius constituta quam producens & relata, sed simul intelligenda est persona constituta cum sua origine & relatione.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod in diuinis generare & generari cum non sint per motum medium non debent intelligi vt via quaedam inter generantem & genitum, sed vt relationes habentium eandem naturam quae sunt a quo aliud & quod ab alio, & haec non possunt praeintelligi personis habentibus eas

Ad aliud dicendum quod non fuit intentio Augu. quod genuisse sit prior ratione quam esse patrem. Sed potius voluit identitatem ostendere inter ista, quia consimili modo dicit quod filius ideo est filius, quia genitus, sicut pater est pater quia genuit, dicendo autem quod filius, quia genitus: non intendit dare causalitatem, sed conuertibilitatem eo quod econuerso dicit quod filius vtique genitus, ergo eodem modo inter esse patrem & genuisse non intendit dare causalitatem vel originem, sed conuertibilitatem.

AD ALIVD quod erat in oppositum cum dicitur quod suppositum praeintelligitur actu ab ipso procedenti, dicendum quod verum est de supposito absoluto non autem de supposito quod constituitur relatione originis, vt est suppositum diuinum, tale enim debet simul intelligi constitutum & originans vel originatum vel relatum, & non vnum prius quam alterum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1