Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum verbum in nobis sit ipsemet actus intelligendi an sit aliqua forma producta differans realiter ab actu intelligendi
POSTEA quaeritur de verbo. Et primo de verbo mentis nostrae. Et secundo de verbo in diuinis. Quantum ad primum quaeritur quid sit verbum in nobis, vtrum sit ipsemet actus intelligendi, an sit aliqua forma producta in qua quasi in quodam speculo cognoscatur veritas de rebus exterioribus. Et arguitur quod sit ipsemet actus intelligendi. Primo per Aug. qui dicit 9. de trinit. cap. 10. quod verbum est cum amore notitia, sed notitia dicit actum intelligendi, ergo & verbum
Item verbo intellectus correspondet amor voluntatis, vi patet ex praecedente auctoritate, sed amor dicit actum amandi, ergo verbum dicit actum intelligendi.
IN CONTRARIVM arguitur, quia sicut est in sensu ita suo modo est in intellectu, sed in sensu est dare formi in qua res cognoscitur nec est notitia rei, ergo similiter est in intellectu. Illa autem forma dicitur esse verbum, ergo &c. probatiominoris, quia secundum Philosophum in lib. de memoria & reminiscentia quandoque homo vtitur imagine existente in sensusiue tali idolo vt medio ducente in cognitionem alterius, quandoque vt re cognita, sicut quando in somnis apprehendunt homines ipsas imagines, vt quasdam res. Hoc autem non esset nis in sensu esset dare aliquod idolum quod non est notitia rei, sed est imago in qua res cognoscitur, ergo &c.
Item respectu complexorum omnis actus intelligendi videtur esse vel dubitare vel assentire vel dissentire, sed conceptus mentis accipiendo conceptum mentis pro verbo nullum est istorum, ergo &c. maio videtur esse probabilis. probatio minoris, quia illud quod stat cum quolibet istorum non est aliquod istorum, quia vnum istorum non stat cum alio, quia pure dubitans non assentit nec dissentit, nec assentiens dis sentit vel econuerso, sed similis conceptus mentis stat cum quolibet istorum, nam in formando conceptum quem ista propositio significat scilicet quod stellae sint pares, vel quod stellae sint impares conuenit dubitare: quandoque assentire, quandoque dissentire, ergo &c. Item circa idem complexum similem conceptum format ille qu dissentiendo errat, & ille qui assentiendo scit, verbi gratia, ille qui credit primam causam non esse errando, & ille qui scit primam ess. veritatem attingendo formant similem conceptum de complexo cui assentitur vel dissentitur, scilicet de natura primae causae. Sed opinio erronea & scientifica notitia non sunt similes acts intelligendi ergo conceptus non est actus intelligendi qui habetur de re concepta
Quantum ad primum sciendum est quod verbum dicitur quadrupliciter. Vno modo illud quod est exterius prolatum quod es significatiuum eius quod ab intellectu concipitur secundum homo dicitur loqui alteri. Alio modo dicitur verbum conceptus intellectus secundum quem conceptum dicimus hominem cogitantem sibiipsi loqui. Et istud dicitur verbum mentis, sicut primum dicitur verbum vocis. Sed quia volens verbum formare exterius praeconcipit illud per imaginationem. Ideo dicitur tertio modo verbum actus imaginationis quo concipimus vocem exteriorem sic vel sic formari antequam formemus. Inter haec autem verbum mentis dicitur propriissime verbum, vox enim exterior ni dicitur verbum, nisi quia significat conceptum intellectus, vel rem per intellectum conceptam, vnde & vocem non significatiuam non dicimus verbum, verbu etiam imaginationis dicitur verbum per habitudinem ad verbum exterius prolatum. Et ideo a primo ad vltimum verbum imaginationis habet attributionem ad verbum mentis. Quarto autem modo dicitur verbum figuratiue, scilicet illud quod per verbum significatur, vt in psalmo. Ignis grando &c. qu faciunt verbum eius. In diuinis autem non est verbum vocis nec verbum imaginationis, sed verbum quod est conceptus mentis. vndi Aug. 15. de trinit. dicit sic. Quisquis potest intelligere verbum no solum antequam sonet verum etiam antequam sonarum imagines cogitatione inuoluantur, iam potest videre aliquam illius verbi similitudinem, de quo dictum est. In principio erat verbum. Sed notandum quod conceptus mentis non habet rationem verbi nisi prou induit rationem manifestatiui: Verbum enim est quo quis loquitu sibi vel alteri ad manifestandum aliquid, & sic patet primum.
Quantum ad secundum scilicet quid sit verbu in nobis aduei tendum est quod de ratione verbi nostri mentalis, vt per ipsum manuducimur in cognitionem verbi diuini, prima facie videtur esse quod sit aliquid existens subiectiue in intellectu nostro. Ex hoc enim arguimus filium dei, qui dicitur verbum patris esse eundem cum patre essentialiter, quia scilicet verbum est in intellectu. Quicquid autem est in deo est deus. Ex hoc patet quod illi insufficienter dicunt qui dicunt quod verbum est ipsamet quidditas rei intellecta modo diffinitiuo, quae se solum habet ad intellectum obiectiue, nec est in intellectu subiectiue, ita scilicet quod sicut est esse vniuersale conpetit rei per hoc quod intelligitur absque conditionibus indiuiduam tibus & non per aliquid quod sit in ipsa re subiectiue, ita esse verbum conuenit rei per hoc quod intelligitur modo expresso vel diffinitiuo. Istud enim non videtur conueniens, tum quia manifeste est contra dictum Aug. 15. de trin. qui dicit quod verbum est formata cogitatio. Formata aut cogitatio non est res extra obiectiue intellecta, sed est aliquid existens subiectiue in intellectu, tum quiverbum est in dicente vel a dicente, sed res exterior non est a dicente nec in dicente, ergo ipsa non est verbum. Tenendum est ergo quod verbum pertinet ad intellectum non obiectiue tantum, sed sicut illuc cuius entitas tota est in intellectu subiectiue. Et si qua auctoritas Aug. inueniatur hoc sonare sicut est illa quod verbum exteris significat verbum interius, constat autem quod illud quod significatur pe verbum exterius est res obiectiue intellecta, & ita videtur quod ips. sit verbum, exponenda est, quia sicut dicit Aristot. I. perihermenias quod voces sunt signa passionum quae sunt in anima. Et tamen voces significant res non passiones. Sed hoc pro tanto dicitur, qua res non significatur per vocem, nisi prout apprehenditur ab anima: sic Aug. dicit quod verbum exterius significat verbum, interius, quia res exterior non significatur per verbum exterius, nisi prout declaratur apud intellectum per verbum interius.
Patet ergo quod verbum pertinet ad intellectum subiectiue vel quasi subiectiue. Cum ergo in intellectu sint secundum omnes, habitus & actus & praeter hoc sic ibi secundum quosdam duplex forma, vna quae imprimitur in intellectu, scilicet species intelligibilis quae praecedit omnem actum intelligendi. Alia quam intellectus iam factus in actu format de re intellecta, sicut formando conceptum diffinitiuum siue enunciatiuum, inquirendum est quid eorum sit verbum, & patet statim quod verbum non est habitus aut species intelligibilis impressa, quia tam habitus quam species intelligibilis secundum ponentes ipsas manent apud intellectum dum actu non considerat verbum, aut non nisi in intellectu actu considerante, ergo verbum non est habitus nec species intelligibilis impressa. Restat ergo quod sit actus intelligendi, vel forma quam intellectus in actu format de re intellecta quae deinceps vocetur forma expressa
Et secundum hoc sunt duae opiniones, vna quae ponit quod verbum est forma expressa. Ad cuius opinionis intelligentiam scien ¬ dum est, quod secundum istos duo sunt de ratione verbi. Vnum est quod i sit representatiuum rei principaliter intellectae. Aliud est quod sit 1. per actum dicendi productum. dicere autem est actus intelligentis, secundum quod intelligens propter quod verbum est aliquid productum per actum intelligentis quod est repraesentatiuum rei principaliter intellectae. Ex hoc sic arguitur. verbum est aliquid per acti intelligentis productum, quod est rei principaliter intellectae repraesentatiuum. Hoc autem non potest esse aliquis actus intelligend vt probant, ergo est aliqua forma per actum intelligentis producta Quod autem non possit esse aliquis actus intelligendi probatur sic illud quod est obiectum intellectus secundum rectam cognitionem & non reflexam non potest esse actus intellectus, sicut ipsum intelligere & hoc modo statim patet, quia intellectus non intelligit actum suum primo & directe, sed solum actu reflexo, sed verbum est obictum intellectus secundum rectam cognitionem & non reflexam, ig tur &c. minor declaratur, qa illud quod est ratio cognoscendi alterum, sicut imagovel forma specularis se habet ad intellectum sicut obiectum, licet non principale, vt in quo sistat intellectus, sed sicut aliquid cognitum ducens vlterius in cognitionem alterius principaliter intellecti, sed verbum est huiusmodi, propter hoc enim formatur in nobis verbum, vt in ipso tanquam in forma speculari vel imagine expresse rem representante intellectus intueatur rem cuius est verbum, ergo verbum est obiectum intellectus in actu recto, non est ergo actus intelligendi, sed forma pro actum intelligi tis producta in qua res principaliter intellecta expresse representatur & per quam cognoscitur. Necessitas autem ponendi talem formam quae dicitur verbum secundum istos est, vt res intelligatur perfecte & expresse modo diffinitiuo vel enunciatiuo prpter intelligere enim confusum & simplex antequam formetur de re diffinitio vel enunciatio non oportet ponere verbum quia ad hoc sufficit repraesentatio per speciem intelligibilem vel in fantasmate cum actione intellectus agentis. Sed propter intelligere & expressum & perfecti requiritur verbum, quia ad causandum tale intelligere intellect agens cum specie non sufficit sine cooperatione verbi, ita quod verbum non solum est obiecti principalis repraesentatiuum, sed est causa vel concausa intellectionis expressae, sicut species intelligibilis, ponitur a quibusdam causa vel concausa intellectionis primae cofusae.
Haec est opinio quae in summa ponit tria. Primum est quod ve bum est quaedam forma quae non est aliquis actus intelligendi, sed est producta per actum intelligentis qui est dicere. Secundum est quod verbum est obiectum intellectus, licet non principale, sed sicut forma specu laris vel imago principalis obiecti representatiua. Tertium es quod verbum est finaliter propter cognitionem perfectam & expressam habendam, cuius tamen verbum est causa vel concausa effectiue. Et haec bene se compatiuntur, quia causae sunt sibiinuicem causae finis efficientis & econuerso, vt patet ex 2. Physic.
Primum istorum non puto esse verum, scilicet quod per quemcunque actum intelligentis siue ille actus sit intelligere siue dicere siue aliter qualitercumque nominetur producatur aliqua forma in int& lectu quae non sit actus intelligendi, quod patet primo ex natura operationis manentis intra sic, per operationem intramanentem nihil constituitur vel producitur, sed intelligere vel dicere intelligibile sunt operationes intramanentes, ergo per eas nihil constituitur vel producitur. Maior patet, ex 9. Meta. vbi Philo. ponit hanc differentiam inter operationes intramanentes, & illas quae transeunt extra: quia per transeuntes extra semper aliquid constituitur sed per intramanentes nihil, minor de se patet: quare. &c.
Ad hoc quidem dicunt ad maiorem quod aliquid produci per alterum dupliciter potest intelligi. Vno modo si cut per actionem qua est productio ipsius sicut per calefactionem producitur calidum ve calor in calefacto. Et isto modo non producitur aliquid per oprationem manentem, quia operatio manens non est in producere, ni omne producere est operatio transiens. Alio modo potest dici al quid produci per alteru sicut per hoc quod habet principium actiui quo producens, producit, sicut calidum calefacit per hoc quod habet caliditatem vel calorem vel per calere ita quod calidum & per calefactio nem & per calere calefacit, per calefactionem sicut per illud quod dici formaliter ipsam productionem eius, sed per calere: sicut per illuc quod importat agens habere calorem qui est principium per quod agit. Et illo modo omne quod sit, fit per operationem manentem quia omne agens agit per aliquod principium formale per quod agens habet esse tale formaliter quod pertinet ad operationi manentem pertinentem ad principium formale. Et vlterius per idprincipium habet producere aliud quod pertinet ad operationem tran eunte. Ad probationem quando dicitur quod sicut operatio transiens si habet ad producere &c. Dicendum quod verum est accipiendo hoc ve bum formaliter, vt sit sensus quod sicut omnis operatio transiens est formaliter producere, ita nulla operatio manens, dicit ipsum pro ducere formaliter, licet dicat habere principium per quod producens producit, sic etiam dicunt in proposito, quod licet intelligere nidicat formaliter dicere vel producere verbum, tamen dicit haber actum per quem mens mouet se ad verbum producendum, siue verbum sit actus intelligendi siue aliquid aliud, quod quidem producere est dicere. Quod autem per intelligere conueniat alicui agere, & similiter per velle sicut per illud per quod agens agit, siue sicut per illud quod importat habere principium per quod agens agit, faciliter patet. Nam dicimus aliquas causas agere per intellectum 8 voluntatem. Tunc ergo quaero aut intellectus accipitur pro potentis vel pro habitu, vel pro actu. Si accipiatur pro potentia vel pro habitu. Contra, quia tuc non intelligens ageret ita per intellectu & ve luntatem sicut intelligens & volens, quia in non intelligente potest esse potentia & habitus. Et similiter posset agere per intellectum & ve luntatem dormiens sicut & vigilans quod est manifeste falsum. Relinquitur ergo quod per actum intelligendi & volendi, agens per intellectum & voluntatem agat, & sic per operationem manentem competit alicui agere non sicut per illud quod dicat formaliter ipsam actionem sed sicut per principium actuu siue per habere principium agendi
Haec autem responsio non videtur valere propter multa. Primum est, quia expresse contradicit Arist. 9. met. vbi dicit sic, vltimum visus est visio, & praeter hanc nullum fit alterum a visu opus, in quo assignat differentiam inter potentiam visiuam & aedificationem cuius opus est aedificatio & praeter aedificationem domus. Et concludit quod quorum non est aliquid opus praeter actionem in ipsis existiactio vt visio in vidente & speculatio in speculante, ecce quam expresse dicit quod a speculatione & a visione nihil alterum fit quocunque modo, quia negat fieri in visu vel intellectu quodcunq aliud opus praeter speculationem & visionem quas ibi vocat actio nes quamuis improprie. Secundo deficit ista responsio in hoc( dicit quod per operationem intramanentem nihil producitur tanquam per actionem quae sit productio, tamen quicquid producitur, producitur per operationem intramanente tanquam per principium quo producens producit, quia omne agens agit per formi quae dat ei tale esse formaliter qud pertinet ad operationem intramanentem, quia omne esse quod dat formam subiecto potest dici operratio immanens, vt calere & albere. Istud enim non videtur bene dictum, quia quamuis omne quod producitur producatur per aliquam formam agentis, tamen vocare omnem formam agentis, vel tale esse da quod suo forma subiecto operationem immanentem non est congruum nec rationi consonum, nec secundum mentem philosophi, nec communiter loquentium. Non enim consueuerunt vocari operationes immanentes nisi actus animae qui secundum rationem tendunt in sui obiecta sicut operationes transeuntes tendunt secundum rem in sua passa causando in eis realem effectum. Quod autem a talibus operationibus animae quae solae consueuerunt dici operatione immanentes producatur quicquid producitur est manifeste falsum. Quod etiam aliquid per eas producatur, tanquam per principia quibus agentia agunt est assumere quod quaeritur, & illud cuius oppositum manifeste dicit philo. in auctoritate prius allegata
Ratio autem per quam probant quod per intelligere aut velle aliquid producatur in nullo tangit propositum propter tria. Primum est uia nos quaerims vtrum per intelligere & velle fiat aliqua forma im intellectu & voluntate. Illa autem ratio non probat quod aliqua tali fiat, sed solum quod intelligere & velle sunt principia aliquorum actuum exteriorum qui subiacent imperio intellectus & voluntatis. Secumdum est quod respectus actuum exteriorum intelligere & velle non haben rationem principij dantis formam, sed solum per modum applicantis actiua passiuis, vnde opera artis quae dicuntur fieri per intellectum & voluntatem non fiunt nisi mediantibus organis corporis quae obediunt intellectui & voluntati ad nutum, sed intelligere & velle nullam aliam formam imprimunt. Nos autem quaerimus vtrum intellectio sit principium productiuum alicuius formae. Tertium est, quia actio intellectus & voluntatis prout distinguitur contra actionem naturae est actio libera circa obiectum praecognitum & nolitum. Sed productio verbi, si verbum sit forma exemplaris obiecti non est libera nec circa obiectum praecognitum & volitum, ergo non est actio intellectus eo modo quo isti dicunt, maior patet, minor probatur, quia si verbum esset praecognitum ab intellectu priusquam productum. Cum in verbo cognito cognoscatur res clare, seque retur quod ante formatione verbi cognosceretur res cuius est verbum clare & manifeste, & sic postea frustra formaretur verbum, non est ergo verum quod verbum sit praecognitum ante suam formatinem, & per consequens formatio eius non esset libera, quia nihil formatur libere nisi praecognitum, patet ergo quod ratio illa in nullo tangit propositum nostrum, nec ratio aliquid valet.
Secundo principaliter arguitur contra illam opinionem sic, quia istius conceptus expressi quem tu ponis aut sola species intel gibilis est causa, aut species cum actu confuso, non sola species intelligibilis, quia tunc effectus esset nobilior sua causa, nec specie, simul cum actu confuso, quia tunc essent simul duo acts intelligendi quia simul esset actus intelligendi confusus cum specie tali expressa quia simul est causa cum effectu. sed cum tali specie expressa est actu intelligendi expressus: ergo a primo ad vltimum cum actu intelligendi expresso erit actus intelligendi confusus, & sic erunt duo actus intelligendi simul & oppositi secundum rationem confusi & expressi.
Ad hoc respondetur instando quod ista difficultas aequaliter currit contra ponentes verbum esse actum intelligendi expressum, sicut contra ponentes verbum esse formam productam per actum intelligendi confusum, quia omnes concedunt quod ad actum intelligendi expressum attingitur mediante actu intelligendi confuso: & per consequens actus intelligendi confusus est causa eius qualitercumque. Ex quo sequitur hic sicut ibi: quod simul erunt sicut causa & effectus: dicunt ergo soluendo ad hanc difficultate quod intelligere confusum dicitur causare vel verbum vel intellectionem expressam inquantum obiectum mediante tali actu causa amorem talis intellectionis expressae. Et amor talis est caus. motionis fantasinatis, qua quidem motione facta quae non fit in instanti mouetur vlterius intellectus ad verbum vel expressam notitiam, quando ergo dicitur quod intelligero confusum stat cuverbo, siue cum notitia expressa cum sit causa eius. Dicendum quod non oportet de eo quod est causa alterius mediante aliquo alio moto. Nunc autem ita est quod notitia confusa est causa verbi siue notitiae expressae mediante motione successiue facta in fantasmate
Instantia autem illa non valet, quia non semper peruenitur ad cognitionem expressam mediante confusa, quia habens habitum scientiae proposita conclusione cuius habitum habet statim intelligit eam expressam & clare nullo actu confuso praecedente, dato etiam quod actus confusus semper praecederet, non propter hoc sequitur quod sit causa eius efficiens, quia multae sunt dispositiones subiecti quarum vna necessario supponit aliam, & tamen prima non est causa effectiua secundae, sicut in generatione animalis semen est primo molle, postea durum, vt dicitur secundo physicorum, & tamen mollicies non est causa effectiua duriciei & eodem modo est de actu intelligendi confuso & expresso in acquirendo scientiam, & in omni eo quod procedit de imperfecto ad perfectum, quia dispositiones imperfectiores praecedunt perfectiores quas ni efficiunt. Per idem patet quod resposio per quam credunt se tollere difficultatem non valet, quid causa per se mediata vel immediata non potest habere incompossibilitatem cum effectu, sed actus intelligendi confusus habet incompossibilitatem cum verbe & cum actu intelligendi expresso, ergo impossibile est quod sit causa per se verbi vel actus intelligendi expressi quamuis possit esse dispositio praeuia ad aliquod illorum, sed non manens cum eo sicut dictum est de molli & duro in semine.
Tertia ratio principalis talis est, sicut se habet intellectus ad intelligere, ita sensus ad sentire, sed per sentire nulla forma constituitur in sensu tanquam per productionem, nec tanquam per principium productionis, ergo nec per intelligere in intellectu. Et confirmatur, quia vtraque est operatio immanens, quamuis vna sit perfectior altera, sed magis & minus perfectum non facit quod vna sit productiua & non alia, imo si vna esset alia, quamuis productum esset per vnam productiuam & perfectius quam prductum per aliam
Quarto patet idem sic, verbum secundum omnes non est sine actuali cognitione expressa. Ex hoc sic arguitur. Omnis intellectus indigens noua forma ad hoc vt exeat in actum intelligendi est in potentia essentiali ad intelligere, sed si verbum est forma producta differens ab actu intelligendi & necessaria ad actum intelligendi expressum vt isti dicunt, tunc omnis intellectus dum non intelligit in actu quantuncunque fit perfectus habitibus scientiarum, indigebit noua forma ad hoc vt actu intelligat illa quorum habet habitum, quia indigebit nouo verbo: ergo omnis intellectus quantumcunque perfectus habitibus scientiarum dum non intelligit actu est in potentia non solum in accidentali, sed essentiali ad intelligere, quod est manifeste falsum & contra philosophum in pluribus locis: ergo impossibile est quod verbum, sit aliqua forma differens realiter ab actu intelligendi.
Secundum quod ponit haec opinio est quod verbum est obiectum intellect? non quidem principale: sed sicut forma specularis vel imago repraesentatiua principalis obiecti. Et istud non videtur verum. Primo, quia obiectum quod est cognitum & ratio cognoscendi alterum non potest latere cognoscentem quin possit certitudinaliter discernere se cognoscere duo, quorum vnum est ratio cognoscendi alterum: sed nullus cognoscens aliquam rem expressa cognitione diffinitiua vel enunciatiua potest certitudinaliter discernere se cognoscere talia duo quorum vnum fit forma exemplaris siue imago representatiua alteu? (vt isti dicunt de verbo) ergo verbum non est talis forma obiectiue cognita. maior de se patet: quia quilibet cognoscens plura & vt plura, sicut fit quo vnum accipitur vt imago vel forma exemplaris alterius, potest discernere inter ea. minoi patet per id quod quilibet experitur a seipso. Qui enim cognoscit diffinitiue hominem vel demonstratiue ipsum esse corruptibilem non discernit se cognoscere haec in aliqua imagine siue forma speculari, quamuis in cognitione demonstratiua percipiat homo se cognoscere conclusionem per principia quae non sunt talis formae specularis qualiponitur esse verbum, & dicere quod imo percipimus talem formam reprsetante principale obiectum est fingere illud quod nullus experitur. quare &c
Secundo sic: est ad idem, illud quod cognoscitur intuitiue clarius cognoscitur quam illud quod cognoscitur abstractiue: quia sicui patuit in principio huius libri cognitio intuitiua est clarior & mi nifestior quam abstractiua: sed verbum si sit talis forma qualis ab isti ponitur cognoscitur intuitiue, res autem cuius est verbum, cognosc tur solum abstractiue: ergoverbum clarius cognoscitur quam re cuius est verbum. quod est manifeste falsum. maior iam patet: sed minor probatr, quia verbum si sit forma intellectu producta & obiectiue cognita (vt ab istis ponitur) obiicitur immediate intellectui secundum suam praesentiam actualem, & sic in eam fere intellects, & in hoc consistit ratio cognitionis intuitiue, vt prius patuit: quare &c
Tertio sic: intellectus nec se, nec habitus suos, nec actus intelligit actu recto: sed verbum est aliquis actus intellectus, erg non estverum quod fit primum cognitum obiectiue & actu recto. Et confi matur: quia qui intuitiue videt picturam tabulae, videt & tabulam Sed si verum sit ralis forma in intellectu qualis ab istis ponitur Tunc verbum se habet ad intellectum, sicut quaedam pictura vel imagi ad tabulam: ergo si intellectus videret intuitiue verbum suum (sicut necesse est) & si fit primo obiectiue cognitum, necesse est vel salte possibile quod eodem actu videat seipsum, & sic intellectus poterit seipsum cognoscere actu recto, quod est falsum.
Quarto: quia in voluntate non est aliqua forma quae sit primo obiectiue dilecta & ratio diligendi alterum: ergo in intellectu non est aliqua forma quae sit primo obiectiue cognita, & ratio ci gnoscendi alterum. Ad hoc dantur aliquae responsiones quas omitto, quia friuolae sunt, & de se nullae apparent cuilibet intelligenti
Tertium quod haec opinio ponit: est quod verbum est finaliter propter habendam perfectam & expressam cognitionem de re, quia propter confusam non oportet ponere verbum, vt dicunt. Et illud non v detur verum. Primo, quoa verbum vocis supponit verbum mentis, vt dictum fuit ab initio, sed rei quantumcunque confuse intellectae competi verbum vocis ipsam exteri? manifestantis ergo eidem comperit verbi mentis quo manifestatur interius: sed illud non est cognitio expressa, nec aliquid quod necessario coexigat cognitionem expressam, vt probatur. Non ergo propter solam cognitionem expressam oportet ponere verbum: probatio assumptae: qa nos imponimu: nomina rebus secundum quod eas intelligimus: ergo intellectus confusus rei sufficit ad imponendum nomen quod confuse repraesentat res vnde dicere quod ad imponendum rei quodcunque nomen ipsam significans, oportet de re habere expressum conceptum est clare falsum.
Item cognitio enunciatiua expressa propter quam habendam dicitur formari verbum, aut est omnis cognitio clare vera, aut ill. solum quam praecedit cognitio confusa. primum non potest dici: qua aliquae enumciationes statim apparent clarae vere cognitis terminis vt de quolibet esse vel non esse. Et omne totum est maius sua parte Et idem est de istis calor calefacit, & album disgregat: apud illos ( hoc experti sunt, nec oportet ad clara cognitionem talium haber aliud repraesentatiuum quam cognitionem terminorum: & per consequens non oportet propter eas formari tale verbum quale illi ponunt,
Si vero dicatur quod verbum requiritur solum propter claram to gnitionem quam praecedit confusa cognitio. Contra, quia secundum isto ad cognitionem expressam non peruenimus ex confusa nisi quia obiectum mediante cognitione conlusa causat amorem cognitionis expressae qui amor mouet fantasiam, qua motione facta sequitur cognitio expressa. Et hoc sic arguitur: ex noua motione fatasiae non sequitur cognitio expressa, nisi quia de no ao apparet aliquod fantasma repraesentams aliquid intellectui, per quod apparet euidens & expressa veritas enunciationis quae non apparebat prius: & sicut haec necessario requiritur, ita & sufficit sine quocunque alio, sed illud representatiuum per fantasma est causa vel effectus, simile vel oppositum. antecedens vel consequens. Ex omnibus enim his apparet euidens & expressa veritas quae prius non apparebat, aut confuse apparebat: ergo propter hoc non oportet fingere quandam formam productam vel intellectam, sicut isti dicunt de verbo, & nurum est de hac fictione, quia cum haec materia sit mere physica, nullus physicorum vnquam posuit in intellectu nostro aliquam talem fomam ad habendam quamcunque cognitionem quantuncunque expressam
Propter hoc dicendum est aliter quod verbum in nobis est ipsemet actus intelligendi, quod potest concludi ex praedictis sic Verbum est aliquid ad intellectum pertinens & in intellectu existens: sed non est species nec habitus nec forma per actum intellectus producta vt probatum est. Relinquitur ergo per locum a sufficienti diuisione quod sit actus intelligendi, & hoc videtur rationabile. Cum enim nihil habeat rationem verbi, nisi prout induit rationem manifestatiui, nec sit processus in infinitum: oportet quod primum verbum non sit manifestatiuum, vt signum sicutverbum vocis: nec vt species vel imago vt alij ponunt, sed per essentiam, ita scilicet ( ipsa manifestatio rei apud intellectum est verbum: manifestatio autem rei est eius cognitio, neque enim est manifesta nisi quia cognita, ideo &c. Ad illud sunt plures auctoritates Aug. qui dici 9. de Trin. c. 7. conceptam veram rerum notitiam tanquam verbum apud nos habemus. Item 10. c. dicit sic: Recte quaeritur vtrum omnis notitia verbum sit, an tantum amata notitia. Et circa medium illius capi tuli subiungit. Veruntamen illa quae odimus recte displicent recteque improbantur. Et comprobatur eorum improbatio, & placet & verbum est. Item in eodem lib. 2. c. dicit verbum est, ergo quod nunc discernere & insinuare volumus est cum amore notitia. Item I1. cap. dicit sic notitia placita digneque amata verbum est. Et postea in eodem cap. dicit cum se mens ipsa nouit atque approbat! est: est eadem notitia verbum eius. Et in fine 22. cap. dicit sic est quaedam imago Trinitatis ipsa mens & notitia eius quod est proles eius ac de seipsa verbum eius & amor tertius.
Et confirmatur: quia omne quod dicitur tale denominatio ne extrinseca vt signum, vel causa reducitur ad aliquod quod est tal per essentiam: sicut sanum dictum de vrina, vt signum, & de medicina, vt de causa, reducitur ad sanum dictum de animali, quod sanum ess per essentiam, ita quod sanitas animalis est sanitas per essentiam & no signum vel causa sanitatis. Similiter in proposito manifestatiuum dicto de verbo vocis, vt signo. & de specie vel imagine, vt caus vel qualitercumque aliter reducitur ad manifestatiuu per essenti. quod est ipsa cognitio rei: quae ob hoc habet rationem primi verbi. Est tamen hic notandum quod licet omnis actus intelligendi tam confusus quam expressus, tam directus qui reflexus possit dici verbum, tamen expressus magis quam confusus, quia magis est rei manifestatiuus: vnde Aug. 15. de trin. dicit quod formata cognitio est ve bum, vocans formatam cognitionem non formam aliquam per actum intelligendi vel cogitandi productam, sicut quidam extorte exponunt, sed ipsum actum cognoscendi expressum. Et rursus act? reflexus dicitur magis verbum quam rectus, quia intellectus per actum reflexum magis loquitur sibiipsi de re qui per rectum actum. Per actum enin rectum solum intelligit rem (quod est quoddam loqui mentale.) Sed per actum reflexum loquens manifestius sibipsi dicit se intelligere &c. Sic ergo patet quid sit verbum in nobis, quia ipsemet actus intelligendi confusus vel expressus rectus vel reflexus, quamuis secundum magis & minus: quod vt prius dictum fuit actus intelligendi non habet rationem verbi, nisi put induit rationem manifestatiui. Et quia haec ratio magis & perfectius conuenit vni actui intelligendi alteri, ideo & ratio verbi, propter quod quamuis vns actus intelligendi non sit magis intelligere quam alius, quia genus vel species non praedicantur secundum magis & minus de suis inferioribus, tamen est magis verbum: quia magis manifestat rem, sicut vna albedo quamuis non sit magis albedo quam alia, tamen magis disgregat.
Ad rationem aliorum respondendum est. Cum enim accipiunt quod duo sunt de ratione verbi mentalis, videlicet quod sit repraesen tatiuum rei principaliter intellectae, & quod sit per actum dicendi productum dicendum est de prima conditione quod cum verbum sit id quod loquimur de ratione verbi non est representare rem nisi per modum competentem locutioni. Et quia loquimur alteri verbo vocis inquantum vox siguificat rem aliquam quam alteri manifestare volumus: ideo repraesentare rem per modum signi competit verbo vocis, loquimur autem nobis verbo mentis, quod nihil aliud est quam cogitare vel cognoscere rem aliquam: quia sic est nobis manifestata: ideo verbo mentis competit repraesentare rem eodem nmodo quo cognitio est repraesentatiua rei cognitae: repraesentare autem per modum imaginis, vel per modum formae exemplaris obiectiue se habentis non conuenit verbo vocis nec verbo mentis, quauis cogitatio vocetur quandoque imago rei cogitate. sed non habet se obiectiue ad intellectum actu recto.
Quantum ad secundam conditionem quam ponunt, scilicet quod verbum est productum per actum dicendi qui est actu: intelligentis secundum quod intelligens: dicendum quod verbum vocis est productum per actum vocalem dicentis, & dicere voca le est producere vel formare verbum vocis. Sed verbum mentis non est productum per actum dicendi, nec dicere est producere verbum mentale, imo dicere est habere verbum, quia cumverbum, mentale non sit aliud quam notitia rei apud intellectum per qui homo cogitans sibiipsi loquitur, dicere vel loqui non est aliud quam habere in se notitiam rei quae est verbum eius propte quod illae duae conditiones verbi quas alij assumunt, & ex quibus volunt probare suum intentum non sunt verae de verbo mentali¬
AD RATIONES principales respondendum est ad primam per interemptionem minoris, quia neque in sensu exteriore neque in potentia sensitiua interiori est aliqua forma qua sit primo obiectiue cognita, & in qua vel per quam res alia cogne scatur, quia vel nulla potentia sensitiua est reflexiua super actum suum vel super se vel super aliquid quod sit in ipsa, vel si est reflexiua tamen actu recto nulla potentia sensitiua, imo nec intellectiua potest tendere in talia, vt prius probatum fuit. Et quod dicitur in libro de memoria & reminiscentia non est contra hoc quia impressiones sensibilium quae manent in nobis abeuntibus sensibilibus & nobis sentientibu, non manent in organis sensuum, quia semper sentirentur vel nunquam, sed manent in spiritibus aliarum partium, & quando mouentur quaque ex causa hofiat & obiiciuntur organo fantasiae siue in somno siue in vigilia fiunt illae apparitiones de quibus philosophus loquitur ibi, & i libro de somno & vigilia: vbi expresse ponit hoc quod dictum est: vnde tales imagines non sunt in sensu subiectiue sicut isti assumunt
Ad secundum dicendum quod illud de quo principaliter dubitatur quandoque, & cui quandoque assentitur & quandoque dissentitur non est aliud quam conuenientia vel disconuenientia rerum importatarum per subiectum & praedicatum de quibus dubitatur vtri insint sibi an non insint, sicut cum dubitatur an stellae sint pare an impares, dubitatur solum an paritas conueniat stellis vt passic vel qualiscunque proprietas suo subiecto. Secundario autem potes dubitari de veritate intellect? qui huic assentiret, & de veritate propositionis quae hoc significaret. Fingere autem quod in nobis siquaedam forma de qua dubitamus est irrationabilis fictio. verum est quod intellectus siue dubitans, siue assentiens siue dissentiens habet notitiam quid significetur per terminos, vt quid sit stella S quid sit paritas, sed haec notitia in dubitante non est actus distir ctus ab actu dubitandi, nec in assentiente ab actu essentiendi, nec in dissentiente ab actus dissentiendi, & ita non sunt duo actus intelligendi simul: sed in quolibet istorum actuum manet notitia terminorum indistincta, quia impossibile est compositionem vel diuisionem intelligere sine terminis compositionis & diuisionis, nec d ea dubitare, nec obstat quod actus componens distinctus est a diuidente, & vterque ab actu dubitandi, & sunt dissimiles & incompos sibiles, quia notitia terminorum in quolibet istorum inclusa non est vna numero, nec similes formaliter, quia quamuis sit de eisdem obiectis materialiter, tamen formaliter est de diuersis & incompossibilibus, scilicet de compositione quantum ad assentientem, & de diuisione quantum ad dissentientem, & de vtroque simul quantum ab dubitantem qui neutri parti assentit vel dissentit, sed de vtraque dubitat. Item conceptus de quo contingit dubitare non stat cum certa & expressa notitia, sed verbum secundum istos semper est cim expressa &t certa notitia: ergo talis conceptus non est verbum,
Per idem patet ad tertium, quia sciens quod causa prima est, e errans & credens non esse causam primam, quamuis de eisdem rebus formet conceptus suos, scilicet de causa prima & eius entitate tamen conceptus non sunt similes, sed valde dissimiles & oppositi, quia vnus est actus intelligendi componens, & alius diuidens nec per eos est ibi alius conceptus existens in anima subiunctiue
On this page