Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum verbum in diuinis dicatur essentialiter an personaliter

QUAESTIO TERTIA. Vtrum verbum in diuinis dicatur essentialiter an personaliter. Thom. 1. q. 34. art. 1.

SECVNDO quaeritur vtrum verbum in diuinis dicatur essentialiter an personaliter. Et arguitur quod personaliter, quia relatiua in diuinis dicuntur personaliter, sed nomen verbi est relatiuum, Tergo dicitur personaliter. maior patet, quia relatiuum distinguitur a correlatiuo. Omnis autem distinctio in di uinis pertinet ad personalia, quia essentia & essentialia non distinguuntur. minor probatur per August. 5. de tri. capi. 13. vb dicit relatiue dicitur filius, & relatiue dicitur verbum & imago

Item lib. 6. cap. 5. dicit sic: verbum solus filius accipitur, no simul pater & filius. Et in fine eiusdem cap. dicit sic, quod verbum de verbo dici non potest, quia non simul ambo verbum, sed solus filius. Sed illud quod conuenit vni soli personae & non omni¬ bus est personale & non essentiale, ergo &c. Ad idem est quod dicit 3. de tri, ca. 1. vbi loquens de patre dicit sic. "Non enim est ipse verbum sicut nec filius nec imago", & cap. 2. dicit quod sicut filius ad patrem refertur & non ad seipsum, ita verbum ad eum, cuius est verbum refertur, verbum eo quippe filius quo verbum, & eo verbum quo filius, & multa consimilia inueniuntur dicta ab Aug ex quibus videtur quod verbum dicatur personaliter & non essentialiter

IN CONTRARIVM arguitur, quia sicut in diuinis est verbum sic & amor & sibiinuicem correspondent, sed amor dicitur essentialiter & non personaliter, ergo & verbum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est quid sit verbum in diuinis, & ex hoc apparebit secundum quod principaliter quaeritur, videlicet vtrum dicatur personaliter an essentialiter. Quantum ad primum sciendum quod in diuinis verbum est ipsemet actus intelligendi quo deo manifesta sunt omnia, quod patet primo auctoritate Ansel. in monolog. vbi dicit quod di cere summo spiritui nihil aliud est quam cogitando intueri, intueri autem in deo dicit suum actum intelligendi. Istud autem necessarium est dicere quantum ad illos qui ponunt verbum in nobis esse actum intelligendi, quia illa quae reperiuntur in deo, & in creaturis se habent proportionabiliter hinc & inde exclusis imperfectionibus a deo. sed verbum mentale reperitur communiter in deo & creaturis ergo cum in creaturis sit ipsemet actus intelligendi, relinquitur quod idem sit in deo, praecipue quia actus intelligendi dicit summi & vltimam perfectionem in omni natura intellectuali. Item verbum est aliquid pertinens ad intellectum, vt intelligens est intellectione qua cumque, vel saltem intellectione expressa & perfecta, sed in diuinis non est intellectio nisi expressa & perfecta, cuius sufficientissima ratio est essentia diuina ita quod in cognitione diuina non sunt nisi haec tria quae sunt vnum re, licet differant ratione, scilicet intellectus diuinus: & essentia eius quae est primum obiectum eius sufficientissime repraesentatiuum sui & omnium aliorum, & ipsum intelligere perfectissimum. Quicquid autem aliud ponitur non pertinet ad intellectum vt est intelligens, quia dato quod nulla emanatio esset in diuinis adhuc deus ita perfecte intelligeret se tunc sicut nunc, propter quod oportet quod verbum sit alterum tertium praedictorum. Constat autem quod non est intellectus nec objectum vt sub hac ratione, ergo est ipse actus intelligendi &c Quod etiam potest haberi ex dictis aliorum, dicunt enim quod emanatio verbi (quod ponunt quiddam productum) non est propter aliquam necessitatem intelligendi, sed solum propter naturalem quandam consequentiam, ex quo possumus arguere contra ea dupliciter

Primo sic, haec naturalis consequentia verbi producti, aut est in omni intellectione perfecta & expressa, aut solum in diuina. Non in omni intellectione perfecta & expressa, quia si prima cognitio quam habet intellectus noster de re sibi repraesentata per speciem vel in fantasmate esset adeo perfecta quod nec perfectiorem nec alium habere posset proculdubio in nostro intellectu nihil vltra prduceretur, & si fieret, frustra fieret: propter hoc enim at tribuitur intellectui formare verbum secundum istos vt habeat aliquam cognitionem vel considerationem quam a principio non habuit. S vero haec naturalis consequentia sit solum in cognitione diuina qua a principio fuit perfectissima nec aliam habere potest, mirum est vnde hoc habetur cum in nobis videamus oppositum vt dictum est. Concluditur enim hic idem ex oppositis & opposita ex eodem, idem ex oppositis, quia concluditur formatio verbi in nobis ex imperfectione nostrae primae cognitionis, & idem concluditur in deo ex perfectione cognitioni. Similiter concluduntur opposita ex eodem quia si non possumus habere aliquam cognitionem de re nisi illam quam habemus a principio non formaremus verbum. Deus autem qui talem habet format verbum, ergo oppositum concluduntur ex eo dem, scilicet formare verbum & non formare verbum. Tales autem conclusiones sunt manifeste inconuenientes, ergo &c.

Secundo quia si verbum est in diuinis propter naturalem consequentiam emanationis & non propter aliquam necessitatem intelligendi, quia sine eo esset iperfecta intellectio & nunc etiam perintelligitur ema nationi verbi, sequitur quod tale emanans non dicitur verbum, quia illud quo excluso, deus aeque prfecte diceret se & alia non esset verbum, quia dicere non est sine verbo sed excluso omni emanante rea liter adhuc diceret se & alia aeque perfecte, ergo nihil emanans rea liter est verbum. minor patet ex dicto aliorum, quia quod aeque perfecte intelligit se & alia aeque perfecte dicit se & alia, sod deus aequi perfecte intelligeret se & alia si nihil esset realiter productum, in diuinis sicut nunc intelligit & nunc etiam non perfectius intelligit pater, quia producit aliud ex se etiam secundum istos, quia illud productum non est, vt dicunt. propter aliquam necessitatem intelligendi, quasi pater sine illo producto non intelligeret, aut no ita perfecte, sed tantum propter naturalem consequentiam, vnde & perfecta cognitio praeintelligitur huic emanationi, quare &c. Patet ergo primum principale, scilicet, quid sit verbum mentale tam in nobis quam in deo, quia est ipsemet actus intelligendi.

EX HOC autem iam patet secundum, scilicet ytrum verbum di¬ catur personaliter an essentialiter in diuinis. Dico enim quod verbum de vi nominis & proprie dicit aliquid essentiale & non personale Ex appropriatione tamen trahitur ad personale sicut sapientia Primu patet, quia illud quod non importat aliquam realem ema nationem, nec actiue nec passiue, sed tantum secundum rationem non est aliquid personale, sed verbum in diuinis est huiusmodi, ergo &c maior patet, quia persona & omnia alia personalia pertinent ad emanationes, minor similiter patet, quia verbum vt visum est pri est actus intelligendi: emanatio autem actus intelligendi ab intelligente, & verbi a dicente quod idem est non est realis emanatio in diuinis, sed tantum secundum rationem. Intelligere enim non est pro ducere intellectionem tanquam rem distinctam, sed est habere intellectionem, & dicere non est producere verbum realiter distinctum, sec est habere in se verbum, & haec in deo nullam realem distinctionem habent, quare patet quod verbum de vi vocis & proprie non dicit aliquid personale, sed potius essentiale sicut & amor.

Item dicere non est actus personalis: ergo verbum non est aliquid personale: consequentia patet, qua verbum & dicere correspondeni sibi vel tanquam idem, vel sicut actio & productum per actionem, probatio antecedentis, quia nullus actus personalis conuenit tribus personis, aut cadit super creaturam vel reflectitur super psonam a qua est vel cuius est vt agentis, sed dicere conuenit omnibus psonis, cadit etiam super creaturam, sicut super personam diuinam, reflectitur etiam super personam dicentem. Quaelibet enim persona dicit se & aliam creaturam: ergo &c. maior patet, quia omnis actus personalis est actus quo producitur persona & non creatura. Et quia nulla persona a seipsa producitur: ideo actus personalis non potes conuenire personae quae nihil producit, nec potest cadere super creaturam quae per eam non producitur, nec super personam a qua est quia illa seipsam non producit. minor similiter patet, quia cuilibet personae competit dicere mentale respectu sui& creaturae. Quae libet enim dicit se & creaturam, vt dictu est, sequitur ergo conclusio.

Sed adhuc dicunt quidam quod dicere dupliciter sumitur. Vno modo prout dicere est idem quod verbum producere, & sic est actus no tionalis, nec competit cuilibet personae, sed tantum patri, nec illi conpetit sic dicere respectu sui vel creaturae, sed solum respectu fili qui est verbum. Hoc enim modo pater dicit verbum, id est, producit filium, non autem dicit se vel creaturam: & huic dicere respondet verbum tanquam terminus productus & vterque dicitur personaliter. Alio modo dicere sumitur pro eo quod est manifestare per verbum vel in verbo, & sic dicere est acts essentialis & conuenit cuilibet persona respectu sui & aliorum: quaelibet persona enim manifestat se & alia in verbo: & huic dicere non respondet verbum tanquam idem vel tanquam terminus per ipsum productus, sed est forma (vt sic loquar) per primum dicere producta in qua relucen & manifestantur omnia: ideo non valet argumentum.

Sed istud non videt bene dictum. Primo, quia sicut nullus dicit vocaliter accipiendo dicere pro manifestare nisi per verbum suum vocal& non per verbum vocale ab alio platum: ita videtur quod nullus dicat mentaliter nisi per verbum suum mentale a se mentaliter platum & noni verbum mentale ab alio prolatum. Si ergo verbum in diuinis sit tantum personale, puta filius, sequitur quod in tali verbo vel per tale verbum non dicet vel non manifestabit se nisi pater. Constat autem quod quaelibet pe sona dicit se & alia proprie accipiendo dicere pro manifestare: erg dicunt se & alia alio verbo quam sit verbum a solo patre productum. Illud autem non potest esse nisi verbum essentialiter sumptum quod est propriact? intelligendi qui est verbum a qualibet persona dicente polatu qua platio est non secundum rem sed secundum rationem. Secundo quia in verbe sumpto pro filio nihil manifestatur nisi ratione essentiae & non ratione proprietatis personalis: sed nihil habet rationem verbi proprie nisi vt habet rationem manifestatiui: ergo filius non habet rationem verb nisi ratione essentiae vel alicuius essentialis & non secundum aliquid perse nale: patet ergo quod verbum de vi vocis & proprie est aliquid essentiale

Secundum patet: scilicet quod appropriatione trahitur ad personale sicut sapientia, nos enim deuenimus in cognitionem diuinori ex creaturis. Et ideo sicut videmus in trinitate creata, quae attenditur secundum memoriam, intelligentiam, & voluntatem, quod primum procedens est actualis notitia quae est verbum vltimum procedens est amor, sic primae personae, procedenti in diuinis appropriamus nomen verbi, personae autem vltimo procedenti appropriamus nomen amoris, licet tam verbum quam amor essentialiter dicantur. Nullus ergo debet imaginari quod filius procedat a patre per actum dicendi mentalis, & ideo fiat verbum proprie, & spiritussanctus a patre & filio per actum voluntatis, & ideo fiat amor proprie, quia circumscriptis omnibus actibus intellectus & voluntatis adhuc essent in diuinis generatio filij & processio spiritussancti per actus compe μ8 tentes naturae propter suam foecunditatem, vt dictum fuit supra dist. 6. Sed talia nomina eis aptantur propter illa quae videntur in trinitate creata. Secundum hunc sensum accipiendum est quod dicit Aug. quod in trinitate non dicitur verbum nisi filius, nec donum nisi spiritussanct. Et tamen constat quod donum potest competere alteri quam spiritui sancto puta filio, quia filius datus est nobis, nihil autem datur quod non sit donum. Competit etiam patri: Cum de ipso scriptum sit Luc. 2. Iusiuramdum quod iurauit ad Abraham patrem nostrum &c. Sed propter causam. prius dictam appropriatur soli spiritui sancto, & verbum soli filio.

Quae appropriatio in tantum per consuetudinem inoleuit,a vt haec quae in principio argumenti sunt adducta ad quaestioneminueniantur ab Augustino & quaedam similia ab aliis doctoribus, quamuis de vi vocis verbum mentale tam in nobis quam in deo sit ipsemet actus intelligendi, qui est aliquid essentiale. Nec mirum quia apud homines omnes sola tertia persona in diuinis vocatur spiritussanctus, & hoc est ex consuetudine loquendi, quia de vi vocis pater est spiritus, & filius est spiritus, & vterque est sanctus vnde vbicumque inuenitur quod esse verbum est proprium filij, & esse donum est proprium spiritussancti, & tertiae personae est proprium esse spiritussancti, exponendum est proprium, id est appropriatum evniuersali consuetudine loquentium & scribentium, quam expositionem innuit Aug. vbi dicit quod pater est charitas, & filius charitas & tamen spiritussanctus ipse charitas nuncupatur, quod non est intelligendum quod sic proprie competat spiritui sancto quod non com petat aliis, quia esset contradictio in dictis eius. Sed proprie conpetit, quia appropriate. Per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3