Praeambulum
Praeambulum
PRAETEREA considerari oportet. Superius magister determinauit de proprietatibus personalibus. Hic vero determinat de proprietatibus vel notionibus personarum quae non sunt personales. Et diuiditur in duas. Nam primo determinat de proprietatibus quae importantur per hoc nomen ingenitus, scilicet de innascibilitate quae est proprietas personae, quamuis non sit personalis. Secundo de communi spiratione quae non est proprietas personae nec personalis. Secunda incipit ibi: In principio 29. dist. Praeterea aliud nomen. Prima est principalis lectionis. Et diuiditur in tres. Primo ostendit qualiter dicatur pater ingenitus. Secundo quomodo conuenit genitum filio. Tertio subiungit quoddam incidens. Secunda ibi: Sciendum est igitur. Tertia ibi. Illud etiam sciri. Prima diuiditur in tres partes. Primo ostendit quod sancti vtebantur hoc vocabulo, siue nomine ingenitus Secundo quomodo hoc nomen aliquando ab eis tacebatur. Tertio mouet dubitationem manifestam. Secunda ibi:. Illud autem tacere non oportet. Tertia ibi: Praeterea quaeri solet. Prima istarum diuiditur in tres Primo ostendit quomodd ingenitus in diuinis accipiatur. Secundo mouet incidentem dubitationem. Tertio ostendit quae proprietas pe hoc nomen ingenitus importatur. Secunda ibi: Solet quaeri. Tertia ibi: Si autem vis scire. Haec est diuisio & sententia in generali.
In speciali vero sic procedit magister, & proponit primo qui hoc nomen ingenitus aliam dicit proprietatem quam hoc nomen pater, potest enim aliquis esse pater, & tamen non ex eo est ingi nitus, quia multi geniti genuerunt, & potest esse ingenitus non tamen pater, proponit etiam quod ingenitus relatiue dicitur in diuinis. Ingenitus idem est quod non genitus, non genitus autem pertinet ad relationem sicut & genitus, quia negatio praedicamentum non mutat. Et dicitur ingenitus relatiue ad non generantem sicut genitus ad generantem. Postea quaerit, vtru spiritussanctus possit dici ingenitus, sed quibusdam videtur quod sic, quia significatio est eadem vtrobique. Aliis videtur quod non, quia ingenitus priuat omne principium. Non autem sic priuat hoc quod est non genitum. Aug. autem videtur pro eodem accepisse, non quia omnino sint idem, sed quia vnum est quasi interpretatio alterius. Deinde quaeritur quae proprietas importetur nomine ingeniti, & dicit quod nomine ingeniti innascibilitas importatur. Postea dicit quod hoc nomen ingenitus aliquando a sanctis tacetur, quia enim Arriani ex diuersitate quae est inter genitum & non genitum concludunt diuersitatem naturae. Ideo Ambr. non voluit vti hoc nomine ing nitus. Multa enim oportet aliquando subticeri propter calumniam. Postea quaerit vtrum diuersum sit esse genitum, & non genitum. Et dicit quod si diuersitas refertur ad actum essentialem non sunt diuersa. Si vero ad proprietatem personalem diuersa sunt. Deinde dicit quod cum dicitur filius nata sapientia, relatio importatur, licet videatur ad essentiam pertinere. Et tamen sane est intelliger dum quod cum dicitur nata sapientia, sapientia non dicit essentiam paternam, sed hypostasim habentem essentiam. Vitimo dicit quod licet dictum sit quod sapientia nata & natura imaginis relatiue dicitur, tamen essentialiter accipitur, vt quando accipitur pro ipso exemplari naturae diuinae, ad cuius imitationem & similitudinem factus est homo. Haec est sententia in speciali.
On this page