Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ingenitum vel innascibilitas sit notio patris

QUAESTIO PRIMA. Vtrum ingenitus vel innascibile sit notio patris. Thom. 1. 4. 33. art. 4.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur de proprietate ingeniti & innascibilitatis. Secundo de imagine. Circa primum quaeruntur duo. Primum est vtrum ingenitum vel innascibile sit notio patris. Secundum est vtrum innascibilitas sit proprietas constitutiua personae patris. Ad primum sic proceditur. E videtur quod ingenitum vel innascibue non sit notio patris, quia sicut pater est principium personae genitae, ita est principium personae procedentis, ergo si propter oppositionem quam habet pater ad personam genitam, notio patris dicitur esse ingenitum, eodem modo propter oppositionem quam habet ad personam procedentem proprietas eius deberet esse quod diceretur improcessibilis, sed hoc non ponitur: ergo nec alia debet poni.

Item notio patris non debet alij conuenire, sed ingenitum vel innascibile conuenit alij quam patri (scilicet essentiae & spiritui sancto.) ergo non est notio patris.

SED IN contrarium est quod dicit Hilarius 4. de triniquod est vnus ab vno, scilicet ab ingenito genitus proprietate videlicet in vnoquoque innascibilitatis & originis.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quid importatur per innascibile vel ingenitum. Secundum est supposito quod illud sit priuatio super quid fundatur. Tertium erit id quod quaeritur, scilicet vtrum ingenitum vel innascibile sit notio patris.

QUANTVM ad primum sciendum est quod innascibilseu ingenitum non important formaliter aliquid positiuum quod patet, quia illud esset absolutum vel relatum non absolutum, quia absoluta conueniunt omnibus personis, ingenitum autem non conuenit filio, ergo non dicit aliquid positiuum absolutum. Item nec relatiuum, quia omnis relatio diuina realis est relatio principij vel principiati: sed ingenitum non est relatio principij, tum quia secundum vnam acceptionem conueni spirit. san. qui non est alicuius personae principium, tum quia si non esset nec esse posset nisi vnum tantum suppositum absolutum illud esset ingenitum & non esset principium, nec est relatio principiati, quia conuenit patri cui non conuenit esse principiatum, ergo ingenitum non dicit formaliter aliquid positiuum absolutum vei relatiuum. Item nec dicit puram negationem, quia pura negatio potest competere enti & non enti ( sicut non lapis vel non homo potest dici de asino & chimera.) Sed esse ingenitum non potest competere ijjsi enti, ergo non dicit puram negationem. Relinquitur ergo quod formaliter importat solam priuationem eius quod formaliter importatur per genitum, si cut incorruptibile importat formaliter solam priuationem eius quod formaliter importatur per corruptibile. Dico autem formaliter, quia ratione denominationis importa quasi materialiter subiectum vel suppositum cui conuenit talis priuatio. Qualiter autem nomen priuatiuum possit esse in diuinis, dictum est supra dist. 13. & sic patet primum.

DE SECVNDO scilicet super quid fundatur talis priuatio. Sciendum quod non quaeritur de subiecto vel supposito cui conuenit talis priuatio, hoc enim est suppositum patris secundum omne illud quod est positiuum in ipso vt postea dicetur. Omne enim quod est in patre vt in patre est, ingenitum est. Sed quaeritur de ratione vel proprietate per quam conuenit patri & his quae in patre sunt esse ingenitum. Et hanc oportet dare in omni priuatione vt videtur, quia omnis negatio reducitur ad affirmationem, & omnis priuatio ad habitum.

Et de hoc dicunt quidam quod ingenitum fundatur super essentiam vt non ab alio, vnde dato quod in diuinis non esset distinctio personarum, sed tantum vnum suppositum illud esset ingenitum, quia haberet essentiam non ab alio. Sed istud improbatur ab aliis & rationabiliter, quia idem non est fundamentum suiipsius. Nunc autem ingenitum (vt nunc de ipso loquimur) nihil aliud est formaliter quam esse non ab alio, ergo esse non ab alio non est fundamentum vel ratio quare aliquid dicatur ingenitum.

Propter quod dicendum est aliter quod ratio per quam aliqua priuatio conuenit alicui est illa per quam repugnat ei oppositus habitus. vnde ratio per quam ingenitum conuenit cuiui: est illa per quam repugnat ei esse genitum. Ratio autem per quam repugnat alicui esse genitum siue esse ab alio (sic enim nunc accepimus genitum) forte non potest dari communis & vniuoce pro absolutis & relatiuis, quia esse ab alio sicut a causa preut competit absolutis & esse ab alio sicut a principio quod non est a causa prout est in diuinis sola relatione distinctis non dicitur vniuoce, proportionabiliter tamen potest reddi ratio hinc & inde. In absolutis enim ratio quare competit alicui esse ingenitum vel innascibile est esse omnimode perfectum. Per hoc enim repugnat cuilibet absoluto esse ab alio. Cuius ratio est, quia in absolutis distinctis per essentiam quicquid est vel esse potest ab alio habet essentiam dependentem ab alio in fieri vel in esse vel in vtroque simul quod est imperfectionis & per oppositum quod est omniquaque perfectum non est ab alio dependens, nec in fieri nec in esse, propter quod non est ab alio tanquam absolutum ab absoluto. Proportionabiliter autem potest dici in relatiuis sola relatione originis distinctis vt sunt personae diuinae, quia in aliis relatiuis quaestio haec non habet locum pro eo quod in creaturis relatiuum non est a relatiuo, nisi quia absolutum est ab absoluto, supposita enim creata quorum est generare & generari sunt distincta per naturas absolutas. Et dictum est qualiter talibus potest competere ingenitum, & propter quam rationem.

Sed in diuinis habet specialem difficultatem, videtur tamen quod ratio per quam conuenit personae diuinae quod sit ingenita vel innascibilis est auctoritas vniuersalis principij vel primi principij, nec ideo idem est fundamentum suiipsius, quia non esse ab alio non est de intrinseca ratione primi, vt postea patebit. Per hoc enim repugnat tali personae esse ab alio, quia si esset ab alio, non esset principium illius sed econuerso, nec a se esse potest, quia nulla natura rei hoc patitur vt aliquid seipsum producat, ergo per hoc quod inter personas diuinas aliqua habet auctoritatem primi principij conuenit ei quod non ab alio sit. Et ita conuenit ei quod sit ingenita & innascibilis, & haec auctoritas videtur importare quasi omnimodam perfectionem, licet secundum veritatem auctoritas originis non importet maioritatem perfectionis, vt dictum est distin. 16.

Contra hoc tamen videtur esse dictum Augustini in sexto de trinitate qui dicit quod si pater filium non genuisset nihil prohibere eum qui dicit quod si pater filium non genuisset non habuisset auctoritatem vniuersalis principij, ergo talis auctoritas non est ratio qualiter pater dicatur ingenitus.

Et dicendum ad hoc quod intentio Aug. solum est ibi quod paternitas & ingenitum non sunt vna notio formaliter, nec esse patrem est formaliter, esse ingenitum, quod verum est, licet paternitas si nominet vniuersale principium, sit ratio quare patri conueniat esse ingenitum. Sed quia quicquid ipse intendat ex dictis sui potest concludi contrarium, vt argutum est, ideo dicendum est quod paternitas vel auctoritas principij non est in omnibus, est quod aliquid sit ingenitum, quia non est ratio in absolutis, illis enim aliquid potest dici ingenitum, etiam si nullius sit principium, sicut si poneretur vnum suppositum diuinum tantum absolutum & nullo modo aliud esset aut posset esse praeter illud, certe illud esset ingenitum, & tamen nullius esset principium, & sic procedit dictum Augustini, scilicet quod si pater non genuisset filium vel non produxisset spiritum sanctum nihilominus esset ingenitum, sed certe tunc non esset pater, quia non genuisset nec esset persona distincta relatione originis ab alia, sed tantum esset vnum suppositum absolutum quod esset ingenitum ex eo quod haberet omnimodam perfectionem quae esset possibilis stante hypothesi. Sed supposito quod sint plures personae diuinae distinctae relatione originis ita quod necesse est quod quaelibet earum sit producens vel producta vel vtrunque simul, ratio quare vni earum conueniat esse ingenitam respectu aliarum est ratio vniuersalis principij, nec hac ratione exclusa pater esset ingenitus, quia omnino non esset pater, cum constituatur in esse per relationem principij primi, sic ergo patet secundum.

DE TERTIO sciendum quod sicut dictum fuit supra distin. 13. Ingenitum potest aliquid dici dupliciter. Vno modo quia est ab alio, sed non per generationem & sic ingenitum non potest esse notio patris, nec ei conuenit quia a nullo est, sed conue nit spiritui sancto, licet non sit proprie eius notio, quia talis negatio non importat dignitatem. Alio modo dicitur aliquid ingenitum quia omnino non est ab alio, & sic est notio patris, quia inter omnes personas diuinas, soli patri conuenit non esse ab alio Et ita secundum doctores sunt duae propriae notiones patris qui est principium non ex principio, vna qua dicitur principium & haeest paternitas. Alia secundum quod non est ab alio principio, & hoc est ingenitum vel innascibilitas. Et confirmatur tali persuasione, illud non proprie potest dici ingenitum quod per generationem procedit, aut generationem supponit, vel quod per generationem communicatur, filius autem per generationem procedit, processio autem spiritus sancti generationem supponit, essentia vero per generationem communicatur filio. Et ideo nihil horum proprie potest dici ingenitum, pater autem non gignitur vt filius, nec generationem supponit vt spiritus sanctus, nec per generationem communicatur vt essentia in filio, propter quod pater proprie potest dici ingenitus.

AD PRIMVM argumentum potest dici quod ingenitum prout conuenit patri tanquam notio includit in se improcessibile, dicitur enim ingenitus quia est non alio per quencunque modum, scilicet nec genitus, nec procedens, propter quod in ingenito includitur improcessibile.

12 AD SECVNDVM dicendum quod nec essentiae nec spiritui sancto conuenit esse ingenitum, vt ponitur notipatris. Spiritus enim sanctus est ab alio. Essentia autem diuina liret absolute non est ab alio, tamen vt in filio est, est in ipso per generationem, non quidem producta sed communicata &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1