Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum theologia sit practica an speculativa
DEinde quaeritur, vtrum Theologia sit practica, an speculatiua. Et videtur, quod sit speculatiua qua nobilissima scientia est gra sui, vt dicitur i. Metaphy sed Theologia est nobilissima scientia: ergo est gra sui, contra scientia practica, non est gratiâ sui, sed operis: ergo Theologia non est practica, sed speculatiua.
Item fides, & Theologia accepta pro sacra scriptura, sunt idem habitus, vt dictum fuit: sed fides est habitus speculatiuus: ergo & Theologia.
In contrarium est, quia scientia quae dirigit ad operationem bonam, est practica: sed Theologia dirigit ad operationem bonam, vt patet Iacob. I. Estote factoros verbi, & non auditores tantum. & simile habetur in compluribus locis: ergo, &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est, a quo denominatur scientia speculatiua, vel practica. Secundum est, supposito quod a fine, vtrum a fine proximo, an remoto. Tertium est: applicare ista ad propositum, inquirendo scilicet, vtrum Theologia sit practica, an speculatiua.
Quantum ad primum, sciendum quod distinctio scientiarum secundum speculatiuum & practicum, est a fine formaliter, a subiecto autem originaliter & radicaliter. Prima patet, quia scientia dicitur speculatiua ab actu speculandi, vel a speculatione, vt ipsum no mem insinuat. Practica vero ab operatione extra intellectum per eandem rationem. Praxis enim Graece est operatio Latine, non quaecunque, sed extra intellectum. Speculatio autem, & operatio, sunt fines scientiarum: ergo distinctio earum secundum speculatiuum & practicum, est formaliter ex parte finium. Maior patet ex vi nominis. Minor declaratur, qa omnis habit? est finaliter ppter operationem, quae est secundum habitum illum: vnde & felicitas, quam habet rationem finis, non est habitus, sed operatio secundum habitum perfectissimum, vt vult Philosophus I. & 10. Ethic. Operatio autem secundum habitum scientiae, est speculatio vel praxis. Ergo speculatio, & praxis, sunt fines scientiarum. Quod autem operatio secundum habitum scientiae, sit speculatio, vel praxis, patet: Cum enim scientia attingit suum obiectum per suam operationem, illa operatio vel est sola cognitio veritatis circa obiectum, quae speculatio dicitur, vel est cognitio dirigens in faciendo obiectum, sicut ars domificatiua praebet cognitionem dirigentem in faciendo domum, & medicinalis in causando sanitatem. Et talis operatio praxis dicitur ratione vlterioris operationis, ad quam dirigit. Ergo speculatio quod praxis sunt operationes scientiarum, & fines earum, secundum quorum differenti am formaliter distinguntur scientiae secundum speculatiuum & practicum.
Secundum scz quod ista distinctio sit radicaliter a subiecto, patet sic: Ex hoc habet radicaliter scientia, quod sit speculatiua vel practica, quod operatio scientiae circa suum obiectum consistat in cognitione veri tatis, vel sit directiua vlterioris opis. Et hoc patet ex praecedentibus. Sed hoc habet scientia ex natura sui obiecti. Ex hoc enim, quo obiectum scientiae tale est, quod nullo modo est agibile vel factibile a nobis, nec per opationem nostram, contingit ipsum sic vel aliter se haben re, prouenit, quod opratio scientiae, consistit in sola circa ipsum cognitione veritatis. Quando autem obiectum est agibile, vel factibile a nobis, & per opationem nostram contingit ipsu sic vel aliter se habere, tunc opatio scientiae circa ipsum non consistit in cognitione veritatis, sed dirigit in prosecutione operis. Ergo scientia habet radicaliter ex obiecto, quod sit speculatiua vel practica, licet hoc habeat formaliter a fine. Et vtrunque istorum innuit Philosoph. 3. c. de Anima, vbi primo dicit, quod intellectus practicus differt a speculatiuo fine, ouantum ad differentiam formalem: & postea tangens ra dicem & originem huius difserentiae subdit quod obiectum intellectus practici, est bonum non autem omne, sed actuale, quod est etiam contingens aliter se habere. Et sic patet primum principale, scilicet vnde sumatur distinctio scientiarum secundum speculatiuum & practicum.
Quantum ad secundum, dicunt quida, quod Theolog. dicitur speculat. vel practica, magis a fine remoto, quam a proximo: & quia sinis remotus Theolog. est speculatio patriae: ideo dicunt quod propter istum finem Theolog. qualitercumque sit accepta, est speculatiua simpliciter. Assumptum probant tripliciter. Primo, qua denominatio debet fieri a fine principal. & magis intento: sed finis principalior, & magis intentus, est beatitudo patriae: ergo ab 5 debet denominagi Theolog. Secundo, quia viator quandiu est in via, non potest attingere finem aut terminum: sed Theolog. est scientia viatoris: ergon finis eius non est aliquid, quod possit in via attingi: ergo finis eius non est cognitio viae quae attingitur nunc, sed cognitio patriae: & sic idem quod prius. Tertio, quia in sinibus & habitibus ordinatis finis supremus nominat habitum supremum: sicut regere ciuitatem, & regnum, cum sit supremus finis in vita ciuili, denominat politicam, quae est suprema inter morales scientias: sed beatitudo patiiae est supremus finis hominis ergo debet denominare Theologiam, quae est suprema scientia
His tamen non obstantibus, dicendum est, od Theologia non debet denominari speculatiua a fine remoto, scilicet a speculatione patriae. Quod patet tripliciter: Primo sic: Omnis finis qui denominat aliquam scientiam, est operatio, quam scientia elicit vel operatio quam regulat, atque dirigit: sed beatitudo patriae, no est operatio elicita ex nostra Theologia, nec est directe regulata per Theologiam nostram: ergo non denominat eam, vt ab ipsa dicatur speculatiua vel practica. Minor est de se clara: sed maior probatur: quia sicut dictum fuit prius, cum omnis scientia attingai obiectum per suam operationem, illa operatio vel est sola cognitio veritatis, quae speculatio dicitur, & ab hac dicitur speculatiua vel est cognitio dirigens ad faciendum obiectum, vel ad factionem vel actionem obiecti, & tunc dicitur practica. Nec practicum, seu speculatium, aliter acceptum est vsque adhuc a quocunque Philosopho. Et sic patent tam maior, quam minor: sequitur ergo conclusio.
Secundo probatur idem sic: nulla scientia potest denominari speculatiua, vel practica, a fine ad quem solum ordinatur per modum disponentis a remotis, vel per modum meriti, aut mediante merito: sed Theologia non ordinatur ad beatitudinem patriae, nisi solum disponendo a remotis, vel mediante merito: ergo non debet denominari speculatiua a speculatione patriae. Maior patet: quia habitus immediate disponit habentem ad operationem quae denominat ipsum. Si enim sufficeret remota dispositio tunc virtutes morales essent habitus speculatiui, cum disponant saltem a remotis ad beatitudinem naturalem, quae secundum Philo. 10. Ethico, consistit in contemplatione veritatis. Si enim sufficeret ordo meriti ad praemium, fortiori ratione ipsum meritum debet dici contemplatiuum magis, quam illud quod ordinatur ad contemplationem mediante merito: quod est absurdum. Item vbi habitus ordinatur ad aliquem finem mediante merito, consecutio finis est secundum modum meriti, & non secundum modum habitus, vt in proposito. Beatior enim est vetula, vel idiota magni meriti, quam Doctor in Theologia parui meriti: imo vetula bona, vel idiota, consequitur finem illum, scilicet beatitudinem patriae per meritum absque habitu Theologiae: doctor autem malus, habens habitum absque merito, non consequitur. In com ueniens autem est, quod ille finis denominet habitum, qui non potest attingi per habitum absque aliquo alio, & potest attingi per aliud absque tali habitu. Patet ergo maior, scilicet quod scientia non denominatur speculatiuas, vel practica a fine ad quem solum ordinatur per modum disponentis a remotis, vel mediante merito Minor similiter patet: qa Theologia nostra immediate non disPonit ad visionem patriae, sed habitus gloriae: sed si disponat, hoc esset mediante merito, sine quo attingitur beatitudo: ergo &c
Tertio patet illud sic. si Theologia diceretur habitus speculatiuus a speculatione patriae, cum illa sit visio Dei per essentiam, posset dici, quod Theologia est habitus visionis Dei per essentiam. Consequens est falsum: ergo & antecedens. Probatur consequentiae: quandocunque sub aliquo termino communiter sumpto non est dare nisi vnum contentum sub ipso, licitum est etermino communi inferre terminum specialem sub ipso contentum: verbi gratia, si nullus esset homo, nisi Sortes, & diceretur, quod homo currit: vere sequeretur, ergo Sortes currit. Necessarium est enim, terminum communem verificari pro aliquo contento sub ipso: sed sub beatitudine patriae non est dare aliquid contentum, nisi visionem Dei per essentiam: ergo si Theologia diceretur speculatiua a speculations patriae, diceretur etiam speculatiua a speculatione Dei per essentiam, quia nulla est alia speculatio Dei in patria, in qua sit beatitudo nostra
Ad rationes aliorum dicendum: ad primam, quod denominatio propria habituum secundum speculatiuum & practicum, debet attendi secundum fines proprios, & non secundum fines communes, dato quod sint principaliores: quia ad eundem finem remotum possunt ordi nari habitus speculatiuus & practicus, sicut ad beatitudinem viae quae est contemplatio Dei possibilis in via, ordinantur virtute morales, disponendo hominem, vt aptior sit in contemplando, ne perturbetur passionibus. Ordinantur etiam ad idem scientiae naturales, quia ex sensibilibus consurgimus in cognitionem DeMetaphysica etiam ordinatur ad idem, magis de propinquo. S ergo a tali fine fieret denominatio, totum esset speculatiuum 8 nihil practicum, vel econuerso: quod est inconuenieus. Sic in prog, quia beatitudo patriae non est finis proprius, sed remotus
Ad secundum dicendum, quod viatori repugnat attingere finem vltimum simpliciter, sed non repugnat ei attingere finem congruentem suo statui, alioquin non hospitaretur alicubi vsque ac finem viae, similiter nunc attingimus fine viae congruentem sta tui viae, quae est cognitio licet aenigmatica articulorum de Dec Saluatore, & aliorum, quatum sufficit ad dirigendum ad salutem
Ad tertium dicendum, quod supremus habitus est habitus gloriae speculatiuus, non autem Theologia nostra: imo magis sequitur contrarium: quia idem finis non potest denominare diuersos habitus propria denominatione.
Quantum ad tertium articulum, de quo est principale propositum, dicunt quidam, quod Theologia nec est speculatiua, nec practica, sed affectiua: quod probant sic: quia illa scientia est affectiua, cuius finis principalis est amor, vel affectio: sed Theologia est huiusmodi: ergo ipsa est affectiua. Maior patet: sed minor probatur: primo per illud, quod dicit Apo. primae ad Tim. 1. Finis praecepti est charitas. Secundo, per illud, quod dicit Augustinus, & inductum fuit prius, Ille tenet & quod latet, & quod patet, &c. Tertio, per rationem: qa illud habet rationem finis, quod habet rationem melioris: sed in via amor Dei melior est cognitione Dei, quam habemus per fidem, vt patet primae ad Cor. 13 Maior horum charitas: ergo &c. Si autem est affectiua, non est speculatiua, nec practica: quia spoculatiuum & practicum pertinent ad intellectum, affectiuum autem pertinet ad voluntatem.
Haec autem opinio vnum affirmat, scilicet quod Theologia debet dici affectiua, de quo postea videbitur. Aliud autem negat. scilicet quod nec est speculatiua, nec practica: quod non videtur verum: quod patet primo, ostendendo generaliter de omni scientia, qui oportet eam esse practicam, vel speculatiuam. Secundo, ostendemda illud de Theologia, etiam si ponatur affectiua. Primum patet sic: ex parte actuum, omnis scientia attingit suum obiectum per actum qui consistit in sola cognitione veritatis, vel per actum qui dirigit in exercitium vlterioris operis: sed scientia, quae attingit suum obiectum per operationem quae consistit in sola cognitione veritatis, est speculatiua: illa autem, cuius actus dirigit in exercitium vlterioris operis est practica: ergo omnis scientia est speculatiua, vel practica. Vtraque praemissarum patet ex praecedentibus.
Secundo patet idem ex parte obiectorum. Omnis scientia, quae habet obiectum agibile, vel tactibile a nobis, quod per operationem nostram conuenit sic vel aliter se habere, est vere practica. Quae autem non habet obiectum factibile a nobis: nec per operationem nostra contingit sic vel aliter se habere, est vere speculatiua. Sed omnis scientia habet tale vel tale obiectum cum fiat diuisio per affirmationem & negationem. Ergo &c. Maior patet ex praemissis.
Secundo patet idem de Theologia, etiam ponendo quod sit effectiua: quia cum agamus nunc de denominatione scientiae, quae est a fine formaliter, vt dictum fuit, finis Theologiae erit aut sola cognitio veritatis circa charitatem & affectionem, aut erii cognitio qualiter charitas & bona affectio habet in nobis. Sed primo modo Theologia esset pure speculatiua, secundo esset vere practica, vt patet ex propriis rationibus speculatiui & practici supra positis. Ergo &c.
Ratio autem eorum non valet, nec colorem habet. Cum enim dicitur, quod speculatiuum, & practicum pertinent ad intellectu, affectiuum autem ad voluntatem, ergo & quod est affectiuum, non est speculatiuum nec practicum: non valet, primo, quia directe est contra eos: quia Theologia & omnis scientia est habitus intellectiuus: sed affectiuum non pertinet ad intellectum, sed ad voluntatem: ergo nec Theologia, nec aliqua scientia potest dici affectiua: cuius contrarium ipsi dicunt. Secundo, quia omnis moralis scientia ordinatur finaliter ad hoc vt boni fiamus, vt patet ex variis locis lib. Ethi. bonitas autem moralis consistit in hoc, quod bene afficimur, tam secundum voluntatem, quam secundum appetitum sensitiuum: ergo scientia moralis vere est affectiua, & tamen ponitur practica: ergo affectiuum non excludit practicum.
Dicendum ergo, quod licet speculatio, a qua dicitur scientia speculatiua, sit in intellectu, tamen praxis, a qua scientia dicitur practica, non est in intellectu, sed in aliqua alia potentia. Scientia tamen denominatur practica, quia est causa praxis per modum dirigentis: & simili modo posset dici affectiua, licet affectio non sit in intellectu, sed in voluntate: sicut dicimus, quod ars est habitus factius & tamen factio non est i intellectu, sed in rebus extra eum. Sed factionem dirigit ars. Patet ergo, quod dato quod Theol. diceretur affectiua, istud tien non excludit, quin oporteat ea esse speculatiua, aut practica
Dicendum ergo iuxta distinctionem suprapositam, quod aut quaerii de Theol. quae est habitus eorum, quae in sacra scriptura traduntur, aut de Theolog. quae est fidei defensiua & declaratiua. Tertius enim modus coincidit cum primo, vt dictum fuit in praecedente quaestione. Loquendo de Theologia primo modo, dicendum, quod ipsa est practica simpliciter, quod patet sic: Quia illa sci entia, quae habet pro obiecto aliquid agibile, vel factibile a nobis, quod per operationem nostra contingit sic vel aliter se habere, est vere & simpliciter practica, sed Theolog. accepta primo modo, pro habitu quo cognoscimus ea, quae in sacra scriptura traduntur, habet pro subiecto opus meritorium, quod est agibile a nobis. & per operationem nostra contingit sic vel aliter se habere: ergo Theologia vel sacra scriptura est vere & simpliciter practica. Vtraque praemissarum patet ex praecedentibus..
Sed contra rationem potest obiici sic: Scientia practica habet subiectum sic agibile vel factibile a nobis, quod nos possumus eius esse causa sufficiens, vt patet in Polit. & Moral. Sed nos non possumus esse causa sufficiens operis meritorij, cum requirat charitatem, quam non est in potestate nostra. Ergo sacra scriptura non est practica, quamuis sit de opere meritorio, vt de subiecto. Est dice dum, quod maior propositio est falsa. Non enim requiritur ad scienti. practicam, quod homo per eam sit sufficiens causa sui obiecti: sed sufficit, quod sit causa vel concausa, ita quod operatio hominis necessario requiratur ad causandum obiectum, & quod ad hoc ordinetur scientia. Sic autem est in proposito. Necesse est enim, opus nostrum concurrere ad meritum. Item licet non sit in potestate hominis, causare in se charitatem, est tamen in potestate sua, disponere se in tantum, quod Deus dabit illi charitatem, & habita charitate, in potestate eius est, meritorie agere, ideo instantia nulla est.
Secundo patet idem sic: Illa scientia est simpliciter practica, cuius operatio circa obiectum suum non consistit in contemplatione veritatis, sed dirigit in prosecutione operis: sed Theologia vel sacra scriptura, est huiusmodi ergo ipsa est simpliciter practica. Maior patet ex praecedentibus. Et minor patet quasi ex infinitis locis scripturae, in quibus commendantur facientes, & reprehenduntur auditores, & non facientes. Et sine dubio mirum esset, nisi esset practica, cum euidenter appareat omni consideranti scriptur: a principio vsque ad finem, quia semper pro vna scripturae coluna, in qua agitur de his quae sunt pure speculabilia a nobis, sunt plusquam quingenta folia, in quibus agitur de pure practicis. Et quia opus meritorium non est sine charitate, qua principaliter diligimus Deum: ideo sacra scriptura, quae principaliter agit de opere meritorio in compluribus locis hortatur ad charitatem, qu bene afficimur ad Deu. Et si propter hoc sacra scriptura dicatur affectiua, non negando tamen eam esse practicam, non est male dictum. Iuxta quem sensum sunt accipiendae autoritates ad hoc inductae per alios, & rationes similiter. Cum enim finis practicae sit operatio, per quam sit suum subiectum, & dilectio est opus quoddam meritorium, nec sine dilectione sunt alia meritoria, ponendo dilectionem finem magis, quam cognitionem, non discedimus a proposito nostro, quod dictum est, quod subiectum Theologiae est opumeritorium, & finis eiusdem est dilectio respectu operis meritorij. Patet ergo primum, scilicet quod Theologia accepta pro habitu eorum, quae trahit sacra scriptura, est simpliciter practica.
Si accipiatur Theologia pro habitu quo articuli principales defonduntur & declarantur, sic dicendum, quod Theologia est simpliciter speculatiua. Quod patet dupliciter, primo ex parte obiecti sic: Illa scientia est speculatiua, & non practica, cuius obiectum non est agibile a nobis, nec factibile, nec per operationem nostram contingit ipsum aliter se habere: sed Theologia, quae est fidei defensiua & declaratiua, est huiusmodi, cum obiectu eius, vel subiectum, sit Deus sub ratione Saluatoris: ergo ipsa est simpliciter speculatiua. Vtraque praemissarum patet ex praecedontibus. Secundo patet idem ex parte finis sic: Illa scientia est simpliciter speculatiua, cuius operatio circa suum obiectum consistiin cognitione veritatis: sed actus Theologiae, qui defendit & de clarat fidem, consistit in sola cognitione veritatis. Ad hoc enim solum directe ordinatur, vt veritas articulorum, quae secundum humanum intellectum multum dubia est & obscura aliqualiter declaretur & defendatur: ergo ipsa est speculatiua.
Ad rationes principales respondendum est. Ad primam, cum dicitur, quod nobilissima scientia est gratia sui, concedatur: & cum subditur, quod Theologia est nobilissima scientia, si fiat comparatio respectu omnis scientiae, generaliter falsum est Scientia enim Beatorum, multo nobilior est, & illa est gratia sui, & pure speculatiua. Si autem fiat comparatio respectu scientiarum, quae habentur in via, tunc dicendum, quod aut tunc loqueris de Theologia quae est defensiua fidei & declaratiua, & tunc es pro me, quia illam pono speculatiuam, aut de Theologia, quae est habitus eorum, quae ex principalibus articulis, concluditur, sic dico quod Theologia non est nobilissima, nec ratione subiecti, cum sit de opere meritorio, tanquam de subiecto, nec ratione certitudinis euidentiae, cum aliae multo certius, hoc est euidentius procedant. Et tamen nobilior intescientias practicas, & ratione finis, & subiecti. Potest etiam dici, quod est nobilior omnibus scientiis humanitus adinuenti; ratione luminis, in quo reuelantur, & cognoscuntur Theologica: sed ista nobilitas non arguit eam esse speculatiuam, cum in illo lumine aeque possent reuelari & cognosci speculatiua sicut practica, & econuerso.
Ad secundum dicendum, quo fides accepta secundam suam totam latitudinem, & prout est idem cum Theologia primo modo dicta, est habitus, quia non est principaliter vt cognoscamus, sed vt boni fiamus, vnde tota vel principalis necessitas fidei est, vt cognito sine nostro, dirigantur opera nostra ad consequendum finem. Propter quod Beat. Iac. Can. sua. 2. c. dicit fidem sine operibus otiosam. Otiosum enim est, quod, non attingit finem, ad quem ordinatur. Ergo fides ordinatur ad hoc, vt per opera merito¬ ria ac salutaria ronsequamur nostram salutem. Et sic est habitus practicus. Si autem arctaretur praecise ad fidem articulorum principalium, sic esset habitus speculatiuus, & Theolog. declarans ac defendens eam, est speculatiua: quia vt sic consistit in speculatione, & declaratione, seu defensione veritatis articulorum. Sed quia in Theologia primo modo, & tertio modo sumpta, articuli applicantur practice ad conclusiones ibidem deductas: ideo Theolog. sic assumpta est practica. Et est simile, quod regnante tali astro, vel constellatione mare sit tempestuosum, pure est speculabile a nobis. Et hoc pertinet ad habitum pure speculatiuum vt puta ad Astronomiam: & tamen nauigatiua hoc principium applicat ad opus sic. Non expedit nauigare, mari existente tempestuoso, sed regnante tali astro, vel constellatione, maro est tempestuosum: ergo tunc non expedit nauigare. Vnde nauigatiua non est speculatiua. Similiter in proposito nostro licet fides articulorum principalium sit de pure speculabilibus a nobis, tamen practice applicantur ad opus meritorium, tanquam dire ctiua operis meritorij, vt ostensum fuit prius: propter quod licet fides articulorum sit habitus speculatiuus, tamen Theolog. quae articulos fidei applicat ad opus meritorium, est practica.
On this page