Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum theologia subalternetur alteri scientiae

QUAESTIO SEPTIMA. De subalternatione scientiae Thom. 1. q4. 1. artic. 2.

Ostquam quaesitum est de his, quae pertinent ad causas Theologiae, nunc quaerendum est de com paratione eius ad alias scientias.

Et primo, vtrum ipsa subalternetur scientiae Beatorum. Secundo, vtrum ipsa subalternetur. alicui scientiae humanitus inuentae, vel aliae sibi. Ad primum sic proceditur. Et arguitur, quod Theologia nostra subalternetur. scientiae beatorum, quia Theologia subalternatur illi scientiae, a qua necessario dependet: sed illa necessario dependet a scientia Beatorum: ergo subalternatur ei. Minor probatur, quia de Supernaturalibus, de quibus est fides, & Theologia, nihil possumus cognoscere, nisi quantum reuelatum est nobis a Deos & a beatis, qui vident ea quae nos credimus.

Item sicut se habet linea visualis ad lineam absolute sumptam, ita Deus Saluator ad Deum absolute sumptum: sed scientia, quae est de linea visuali, vt perspectiua, subalternatur Geometriae, quae est de linea absolute sumpta: ergo similiter Theologia, quae est de Deo sub ratione Saluatoris, sublternatur scientiae Beatorum, quae est de Deo absolute sumpto.

Item, vbi finis vnius scientiae est sub fine alterius, ibi est vera subalternatio, vt patet ex I. Eth. de fraenifactiua, & equestri: sed finis Theol. siue sit speculatio viae, siue sit ops meritorium ordinatur ad contemplationem patriae, taquam ad finem: ergo Theologia tampractica, quam speculatiua, subalternatur scientiae Beatorum.

IN contrarium arguitur sic: Scientia subalternans & subalternata sunt compossibiles in eodem, imo vna confirmatur per alteram, vt patet de Geometria, & Perspectiua, & de Arithmetica & Musica: sed Theologia viatorum, & scientia beatorum, non sunt compossibiles: ergo non se habent: sicut subalternans & subalternata. RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, quid sit subalternatio, & quot modis fiat. Secumdo declarabitur propositum. Quantum ad primum, sciendum quod scientiam subalternari scientiae, est vnam sub altera collocari. Hoc autem potest esse dupliciter: vno modo secundum rationem vniuersalis & particularis, sicut indiuidua collocantur sub specie, & species sub genere. Et hoc modo omnes scientiae sic acceptae collocantur sub scientia in communi accepta: & sic non loquimur de subalternatione, quia constat quod Geometria, & Perspectiua, qu ei subalternatur, non se habent, sicut indiuiduum & species, nec sicut species & genus: sed sunt scientiae disparatae. De quarum tamen subalternatione tractat Philosoph. 1. Poster. Alio modo collocatur vna scientia sub alia secundum rem, & hoc dupliciter vno modo, secundum gradum dignitatis, qui gradus est in scientiis vel ex nobilitate subiecti, vel certitudine modi procedendi, vt patet in Prooem. lib. de Anima. Et talis collocatio non facit subalternationem, de qua quaerimus, & de qua Philos. loquitur . Postquia liber de Anima, est de nobiliori subiecto, quam Geometria, vel Arithmetica: sed econtraria istae certius procedunt, quam scientia do anima: & tamen nec illa subalternatur istis, nec istae illi. Alio modo collocatur vna scientia sub alia, secundum dependentiam cognitionis. Quae dependentia potest causari ex dubes: quandoque quidem ex parte scibilis, & quandoque ex parte scientis. Ex parte scientis potest esse dependentia, vel propter conditionem indiuidui, sicut cum aliquis est sic depositus quod nihil potest scire de Geometria, sed solum credit illi, qui habet de talibus scientiam. Tunc enim opinio eius dependet a scientia alterius. Vel est dependentia a conditione status communis sicut manente statu, quo homo nihil potest cognoscere, nisi ex¬ sensibilibus: & tunc impossibile est cognoscere illa, quae ex sensibilibus non possunt probari, nisi quando reuelatur ad ilis, qui talia vident, & sunt in alio statu.

Ex prima conditione nullus dicit esse subalternationem. Sed ex secunda dicunt quidam, quod potest esse subalternatio nullam vero rationem habentes, nisi solum palliationem illius opinionis, quae dicit, quad Theologia nostra subalternatur scientiae Sanctorum illo modo.

Hoc autem est satis friuole dictum, quia secundum statum communem omnis cognitio intellectiua, & scientia, dependent in omni homine a cognitione sensitiua: ergo si talis dependentia causat subalternationem, cognitio intellectiua subalternaretur sensitiuae, quod nullus vnquam dixit. Et iterum, scientia Beatorum subalternaretur scientiae Dei, quia ab ea dependet secundum illum totum statum: quod etiam nullus dicit.

Restat ergo, quod illa sola dependentia cognitionis, quae est ex parte scibilis, causet subalternationem: quod potest esse dupli citer: vno modo, quia subiecta se habent, sicut pars & totum. Alio modo, qa se habent, si cut causa & effectus. Si vt pars & totum adhuc dupliciter, vel sicut pars & totum essentialiter ordinata, vt homo & animal, corpus mobile & corpus mobile ad formam, vel ad vbi. Haec enim se habent, vt totu vniuersale, & sua pars subiectiua, vel sicut totum in modo & sua pars, vt homo & homo albus: quomodo se habent linea, & linea visualis. Si subiectum dependeat a subiecto, quoad cognitionem, quia se habent sicut pars subiectiua & suum totum essentialiter ordinata: sic es quidam modus subalternationis, sed nondum perfectus. Est quid ibi aliquis modus subalternationis, quia ignoratis communibus, quae sunt quo ad nos notiora (vt habetur 1. Physicorum.) & quorum rationes & passiones conueniunt partibus, necesse est particularia & passiones eis conuenientes ignorare, & secundum hoc scientia libri Coeli & mundi, & de Generatione, quae sunt de corpore mobili ad situm & ad formam, subalternatur scientiae lib. Phys. quae est de corpore mobili in communi. Sed hic modus subalternationis non est vsquequaque perfectus. Cuius ratio est, quia in subalternatione propria & perfecta, scientia subalterna dependet a subalternante, quantum ad perfectam cognitionem suorum principiorum, ita quod de principus, de quibus scientia subalterna dicit tantummodo quia, scientia subalternans dicit propter quid. sed quando subiectum differt a subiecto, sicut pars essentialis & subiectiua a suo toto, superior scientia non potest dicere de principiis inferioris scientiae, nec quia, nec propter quid: ergo non est ibi propria & perfecta subalternatio. Maior patet ex ratione propriae & perfectae subalter. rationis. Minor probatur: accipiamus, gratia exempli, quod vna scientia sit de animali, & alia de homine, nec per animal, nec per aliquid aliud sibi conueniens, potest aliquid homini proprium probari nec quantum ad quia, nec quantum ad propter se sicut est: sed oportet vt quod demonstratur conueniat ei vniuersaliter tale autem non potest esse proprium homini, sed commune omni animali. Vnde nec illud nec per ipsum concluditur aliquid de homine homini proprium. nullo ergo modo per animal, nec per aliquid animali conueniens, potest aliquid proprium concludi de homine: passio autem communis bene concluditur de homine per animal, sed non quo ad propter quid, sed quia, quae sunt vnum per essentiam. vnum non dicit propter quid de altero nec de aliquo ei conueniente. Alioquin diceret propter quid de seipso. ex quo non sunt duo, sed vnum. Homo autem & animal sunt vnum per essentiam: ergo per animal non potest dici propter quid de homine, nec de aliqua passione communi homini conueniente, sed est vnum & idem, quod dicit propter quid de vtroque & sic patet quod non est perfecta subalternatio, quando subiectum differt a subiecto solum sicut pars essentialis & subiectiua.

Quando autem vnum differt ab altero, sicut pars in modo verbi gratia linea & linea visualis dicunt quidam quod potest esse perfecta & vera subalternatio. qa pars in modo vt linea visualis includit duo, scilicet quantitatem lineae, & d per quod est visualis, quorum vnum, scilicet quantitas, est causa subiectiua alterius: propter quod passiones lineae possunt esse causa alicuius veritatis contingentis, in modo videndi, vtpote quod res videatur maior vel minor: causa est: quia videtur sub maiori vel minori angulo linearum, ideo scientia quae considerat lineam absolute, & passiones lineae, vt Geometria, potest dicere propter quid de his, de quibus scientia quae considerat lineam visualem vt perspectiua dica enia, vnde perspectiua pprie subalternatur Geometriae.

Sed istud no videtur bene dictum: quia quamuis linea, siue quantitas, non sit visualis, nisi sit colorata, & linea colorata se habet ad lineam, sicut pars in modo ad suum totum tamen secundum hoc non attenditur subalternatio inter Geometriam & Perspectiuam ratione subiectorum. Non enim subiectum perspectiuae est linea colorata, sed visio seu modus videndi: nec Perspectiua concludit aliquam passionem, quae insit subiectiue lineae coloratae, sed visioni, quamuis non denominet rem secum. dum se & realiter, sed solum vt est visa. Verbi gratia, Perspectiuus docet, quomodo res videtur maior vel minor, ppinquior vel remotior, recta vel inuersa, in alio, & alio situ: & certe ista non insunt rei, quae secundum se non mutatur, qualitercunque videatur: sed visioni mest quidam modus, siue passio, ratione cuius res apparet videnti sic, vel aliter. Et istius modi, siue passionis in visione, causa est quantitas, vel aliqua passio quantitatis, non subiectiua, sed effectiua. Non subalternatur ergo Perspectiua Geometriae ratione subiectorum, tanquam vnum sit sub altero, sicut pars in modo sub suo toto. Quod autem consueuit dici, quod perspectiua est de visuali linea, vt de subiecto: intelligendum est sic, quod est de visione, considerando modos, rationem & passiones eius, secundum quas linea vel quantitas est vario modo visa. Non est ergo subalternatio, inquantum subiectum est sub subiecto vt pars in modo, vel saltem vt in exemplo posito.

Restat ergo, quod fiat subalternatio alio modo, videlicet quando subiecta duarum scientiarum sunt omnino res diuersae, quarum vna non includit alteram, ordinantur tamen secundum habitudinem effectus, & causae, maxime finalis: & efficientis, & effectus finalis quidem & effectus, vt fraenum & equitatioquorum vnum est finis alterius. Non enim fit fraenum, nisi propter equitationem. Scientia ergo, quae considerat finem, subalternat sibi proprie illam, quae considerat id quod est propter finem, vt equestris fraenifactiuam, quia equestris dicit propter quid fraenum debet esse talis formae, de quo fraenifactiua solum dicit quia. Haec autem subalternatio maxime inuenitur in practicis, & in artibus. Similiter, quando se habent, vt effectus & causa efficiens, sicut sanitas quam considerat Medicus, & virtutes rerum naturalium, quas considerat Naturalis Philosophus Vnde Medicus dicit, quod rheubarbarum purgat choleram, sed Naturalis dicit propter quid: ergo Medicina subalternatur Philosophiae naturali. Ex praedictis patet, duos esse modos propriae subalternationis tantum; scilicet quando subiecta se habent sicut finis, & id quod est ad finem: & quando se habent, vt effectus & causa efficiens. & sic patet primum.

NVN C restat videre de principali quaesito, videlicet vtrum Theologia subalternetur scientiae Beatorum. Et dicendum, qui quamuis Theologia nostra dependeat a scientia Dei, & Beatoru propter conditionem status nostri, quandiu sumus viatores tamen non subalternatur ei proprie secundum aliquem praedictorum modorum. Cuius ratio est, quia vbicumque est vera & perfecta subalternatio, scientia subalternans dicit propter quid de principii scientiae subalternae, de quibus ipsa solum dicit quia: sed scientia Beatorum non dicit propter quid de illis, de quibus fides & Theologia dicunt quia: ergo non est ibi propria & perfecta subalter natio. Maior patet ex 1. Post. Minor probatur: quia quaedam eorum, quae tradit fides & Theologia, non habent propter quid, seu causam, vt Deum esse trinum. Quaedam vero etsi habeant propter quid & causam, vt Deum fuisse incarnatum, passum, & huiusmodi (haec enim omnia facta sunt a Deo propter nostram salutem finaliter) istud tamen propter quid aeque dicit Theologia nostra, sicut scientia Beatorum, nec istud accipit plus Theologia a scientia Beatorum, quam alia. Scientia autem vere subalterna, nunquam dicit propter quid de suis principiis, nisi induendo formam scientiae subalternantis, quod non fit in proposito. Et sic patet minor, & per consequens tota ratio. Haec autem magis patebunt ex solutione argumentorum.

Ad primum argumentum dicendum, quod dependentia scientiae a scientia, quae est ex parte scientis, non sufficit ad subalternationem, vt declaratum fuit prius, sed requiritur dependentia ex parte scibilis, ex qua consurgit talis habitudo, quod superior dicat propter quid de principiis inferioris scientiae, de quibus ipsa solum dicit quia: taliter autem non dependet Theologia a scientia Beatorum, sed solum primo modo

Ad secundum dicendum, quod maior propositio est falsa quia linea habet aliquas passiones nobis notas, & de quibus considerat Geometria, quae possunt esse causa propter quam accidit diuersitas in modo videndi, vt prius dictum fuit. Et ideo inter scientiam considerantem lineam, & considerantem lineam visualem, potest esse vera subalternatio: sed Deus non habet aliquam proprietatem, que sit causa nostrae salutis, vel quae dicat causam propter quam saluat nos, nisi voluntatem suam sicut scriptum est, Saluum me fecit, quoniam voluit me. Et hanc non accipit Theologia a scientia Beatorum, sed habet a se ipsa, sicut caetera, & ideo ni consurgit talis habitudo, quod scientia quae habet Deum pro obiecto, dicat propter quid de his, de quibus Theologia dicit solum quia. Et ideo non est simile hic, & ibi

Ad tertium dicendum, quod non semper subalternatur scientia scientiae, quani finis vnius iuuat ad finem alterius, quia tunc morales scier tiae, quae docent animum quietari a passionibus, quo facto aptior est ad contemplationem veritatis, subalternarentur omnibus scientus specu¬ latiuis, quod non dicimus, sed requiritur ad veram subalternationem, quod subiectum vnius ordinetur ad subiectum alterius, tanquam ad finem, & quod superior scientia vtatur subiecto inferioris scientiae ad consecutionem proprij finis. Verbi gratia, fraenum vel factio fraeni, de qua est ars fraenifactiua, & equitatio, de qua est ars equestris, & militare, de quo est ars militaris, sic se habent, quod fraenum est finaliter propter equitationem, & eo vtitur ars equestris in equitando, & vsus equi est finaliter propter bene pugnare, & eo vtitur ars militaris ad bene pugnandum. Et ex hoc ordine consurgit, quod superior scientia dicit propter quid de hoc, de quo inferior dicit solum quia, sicut equestris dicit propter quid fraenum debet esse talis formae: de quo fraenifactiua dixit quia forma debet esse talis: sed equestris ditit propter quid, scilicet quia talis forma necessaria est ad bene ducendum & regendum equum, & eadem ratio est de militari, respectu equestris. Nunc est ita, quod speculatio viae, non est subiectum Theologiae nostrae. Opus autem meritorium licet sit subiectum Theologiae practicae, scientia tamen Beatorum non vtitur cali opere ad consecutionem sui finis: quia nec talia opera sunt in vita beata. Et ideo non dicit de opere meritorio propter quid est fiendum sic, vel aliter sicut dicit Theologia nostra: propter quod non est ibi subalternatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7