Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sit proprietas constitutiva personae patris
AD SECVNDVM sic proceditur. Et videtur. ingenitum, seu innascibilitas sit proprietas constitutiua patris, quia prima persona constituitu per primam in proprietatem, sed pater est prima persona, Innascibilitas vero est prima proprietas, ergo &c. Maior patet. Sed minor probatur quantum ad hanc partem quod innascibilitas sit prima proprietas. Alia enim pars plana est, scilicet quod pater sit prima persona. Quod autem innascibilitas sit prima proprietas probatur multipliciter. Primo sic, illud quod est vltimum in resolutione est primum in compositione, sed innascibilitas est vltimum in resolutione, quia illud est vltimum in resolutione in quo statur nec contingit vlterius quaerere, sed perueniendo ad innascibilitatem statur. Innascibile enim est quod non est ab alio priore, perueniendo autem ad paternitatem non statur, quia dato, quod pater esset al alio non propter hoc desineret esse pater, ergo innascibilitas es vltimum in resolutione, quare oportet quod sit primum in compositione. Secundo sic, si innascibilitas esset posterior paternitate, esset posterior etiam filiatione, quia paternitas & filiatitanquam correlatiua sunt simul natura & intellectu, hoc aut non potest esse, quia omne quod est posterius filiatione communicatur filio, innascibilitas autem non potest communicari filio, ergo non est posterior filiatione & paternitate, ergo es prior, & sic idem quod prius. Item si innascibilitas esset posterior filiatione dependeret ab ea, sed hoc est falsum, ergo &c. Terrio sic, si innascibilitas esset posterior paternitate & filiatione, aut esset medium inter filiationem & communem spirationem, aut in eodem gradu cum spiratione actiua, aut posterior. Non potest dici quod sit medium, quia tunc communis spiratio conueniret filio per innascibilitatem, quod falsum est, nec sunt in eodem gradu cum vnum sit affirmatiuum reliquum priuatiuum quae non possent esse eiusdem gradus, nec est posterior spiratione actiua, quia esset posterior spiratione passiua cum dicantur relatiue, & sint simul. Hoc autem est absurdum, scilicetc innascibilitas quae est proprietas solius patris sit posterior proprietate spiritus sancti, ergo innascibilitas nullo modo sequitur filiationem aut paternitatem: praecedit ergo, & sic prima proprietas &c. Quarto, quia illud est prius quod plus habet de ratione primi, sed innascibilitas plus habet de ratione primi? paternitas, ergo &c. Minor probatur quia plus est de rationi primi quod non sit ab alio quam quod ab ipso sit aliud, quia Christus dicitur primogenitus matris. Matt. I. & Luc. 2. ex ec quod ante eum non fuit alius, & non quia post ipsum fuit aliu: ergo &c. Sic ergo probata est, minor sequitur ergo conclusio.
IN CONTRARIVM arguitur, quia personae diuinae constituuntur per se relationibus, sed paternitas est relatio per se, innascibilitas vero non est relatio nisi per reductionem, sicut reducitur negatio ad affirmatiuam vel priuatio ad habitum, ergo pater prius & magis per se constituitur per paternitatem quam per innascibilitatem.
RESPONSIO. Quidam dicunt quod pater per priuconstituitur in esse personali per innascibilitatem quam per paternitatem. Quorum vna ratio est illa quae posita est in arguendo. Sunt etiam aliae plures additae ad idem. Quarum prima talis est. Sicut se habet habere esse ad communicare, ita modus habendi ad modum communicandi, sed habere esse prius est quam communicare esse, ergo modus habendi est prior quam modus communicandi, sed innascibilitas dicit modum quo pater habet esse, scilicet non ab alio, paternitas vero dicit modum communicandi esse scilicet per generationem, ergo prius est innascibilitas quam paternitas, sed per primam proprietatem constituitur prima persona, ergo &c. Secunda talis est. Illud quod est alteri ratio essendi est prius illo, sed innascibilitas est patri ratio generandi, & per consequens ratio paternitatis, ergo innascibilitas est prior paternitate, & sic idem quod est prius,m nor probatur dupliciter. Primo quia sicut se habet genitus ad non generare ita ingenitus ad generare, sed filius, quia genitus non generat, ergo pater, quia ingenitus generat. Secundo, quia sicut se habet non spiratus ad spirare, ita ingenitus ad generare, sed filius, quia non spiratus spirat, ergo pater, quia ingenitus generat, & haec fuit minor. Tertia talis est, illa quae sunt in Deo perfectiora minus possunt communicari creaturis, sed paternitas communicatur creaturis, non autem innascibilitas, erge innascibilitas est perfectior quam paternitas, sed per proprietatem perfectiorem prima constituitur persona, ergo &c.
Alij dicunt, quod innascibilitas non primo constituit personam patris, imo omnino non constituit. Et hoc mihi videtur verius. Cuius ratio est, quia illud quod de se nihil ponit, sec supponit, non potest constituere primam personam in diuinis sed innascibilitas nihil ponit, sed supponit, ergo &c. Maior patet, quia positiuum oportet constitui a positiuo aliquo, & primum a primo, quod autem nihil ponit non est positiuum, quod vero supponit aliud, non est primum, ergo quod nihil po nit, sed supponit, non potest constituere primam personam in diuinis, tum quia positiua est, tum quia prima. Minor similiter clara est ex ratione terminorum, innascibilitas enim vel est negatio vel priuatio. Neutro autem modo ponit aliquid sed supponit subiectum, vel aliquam proprietatem per quam conuenit substantiae, quare &c. Et videtur haec ratio sufficienter concludere q innascibilitas non solum non constituit primo personam patris, quia non est proprietas prima, imo nihil facit ad eius constitutionem, quia non est positiua proprietas, ad constitutionem enim positiui nihil facit nisi quod est positiuum, vnde sicut ad constitutionem spiritus sancti nihil facit quod ab ipso non est alius: ita ad constitutionem patris nihil facit quod ipse non est ab alio quod est esse innascibilem vel ingenitum. Item illa proprietas per quam vna persona non coexigit aliam non est constitutiua personae, sed innascibilitas est huiusmodi, ergo &c. Maior patet, quia cum persona diuina sit relatiua necessario coexigit aliam, quod oportet esse ratione proprietatis constituentis ipsam, minor etiam manifesta est, quia pater ratione innascibilitatis solum negat personam a qua fit, & non ponit aliquam.
AD PRIMVM argumentum principale est dicendum per interemptionem minoris, scilicet quia innascibilitas non es prima proprietas. Et cum probatur, quia illud quod est vltimum in resolutione est primum in compositione. Concedatur tune ad minorem per interemptionem, innascibilitas non est vltimi in resolutione, imo nec est aliquid eorum quae sunt in resolutione, quia nec est aliquid eorum quae sunt in compositione, negatio enim & priuatio licet possint consequi ad ea quae intrant compositionem, nunquam tamen sunt de compositione rei, nec per consequens fit in ea resolutio per se. Et quod probatur vlterius, quia illud est vltimum in resolutione in quo statur, nec contingit vlterius quaerere. Dicendum quod ista resolutio aut intelligitur de resolutione primae personae in ea quae ipsam constituunt, aut de resolutione diuinarum personarum in primam, quae resolutio fit secundum rationem producentis & producti. In qua resolutione fit status in primo producente, si intelligatur de prima resolutione quae est personae primae in constituentia ipsam, sic nullo modo fit resolutio in innascibilitatem nec in ipsa statur, quia non cadit in constitutionem vt prius dictum est, sed fit resolutio in paternitatem, & in ipsa statur, quia licet paternitas secundum communem rationem nominis dicat tantum relationem fundatam super potentiam vel actum generandi, tamen vt in diuinis accipitur dicit plus, scilicet relationem fundatam super vniuersalitatem principij, vel super pri mitatem principij omnium originum diuinarum, in primo autem & vniuersali principio semper est status. Non enim esset. principium omnium, si in eo non staretur, sed esset ab alio, propter quod in paternitate sic accepta statur sicut in prima proprietate constituente personam patris, non autem in innascibilitate. Si vero fiat reductio vel resolutio personarum diuinarum in primam, sic statur in patre. Sed de hoc nihil ad propositum, nisi diceretur quod in patre est status quatenus est innascibilis, & non quatenus pater. Sed hoc exclusum est per hoc quod dictum est quod paternitas dicit proprietatem fundatam super vniuersalitatem principij in qua ratione statur, nec est vlterius quaerere in diuinis, sed licet in innascibili sit status non tamen ratione innascibilitatis, quia potest vlterius quaer quare sit innascibilis, quia omnis priuatio habet causam, causa enim vel ratio innascibilitatis est vniuersalitas principij & non econuerso, quia negatio vel priuatio nullius positiui est per se ratio vel causa, sed econuerso.
Ad secundam probationem eiusdem minoris, quum dicitur innascibilitas esset posterior paternitate, &c. Dicendum quod in di uinis non est prius & posterius secundum rem, licet sit ibi ordo originis quo vnum est ab alio. Et tamen in diuinis dare prius & posterius secundum modum intelligendi, & hic ordo est inter illa quorum intellectus vnius supponit intellectum alterius. Haec ess enim ratio eorum quae se habet secundum prius & posterius, q posterius supponit suum prius. Dicendum ergo quod paternitas & innascibilitas generaliter sumpta non habent inter se ordinem, ita vt vnum sit prius altero, quia quodlibet potest inueni ri sine altero. Aliquis enim est pater, qui non est innascibilis, v est in hominibus. Et innascibile posset alicui conuenire sine paternitate, sicut si esset in diuinis vnum suppositum absolutum vnde intellectus vnius non supponit intellectum alterius, propter quod non habent inter se aliquem ordinem prioris & posterioris, tamen ista vt conueniunt diuinis inter se habent ordinprioris & posterioris. Paternitas enim hoc modo prior est innascibilitate, quia paternitas dicit primam relationem fundatam super auctoritatem principij vniuersalis. Innascibilitas vero dicit priuationem essendi ab alio, per prius enim & essentialius conuenit vniuersali principio esse principium primi producti, quam non esse ab alio. Et ideo paternitas est prior innascibilitate, & cum dicis, ergo filiatio similiter esse prior, concedatur. Et cum subditur: Omne quod est posterius filiatione ess communicabile filio, verum est in positiuis, non autem in negatiuis vel priuatiuis, quia negatio & priuatio non possunt communicari, nisi ratio per quam inest subiecto sit communicabilis. Et quia auctoritas principij vniuersalis super quam fundatur innascibilitas non est communicabilis filio, ideo nec innascibilitas
Quod dicitur tertio si innascibilitas esset posterior paternitate & filiatione, &c. Dicendum quod innascibilitas nec est media inter filiationem & spirationem, nec est simul cum spiratione, nec posterior est, quia etsi ipsa possit habere aliquen ordinem ad filiationem ratione paternitatis cum qua filiatio est simul, tamen nullum omnino ordinem habet ad spirationem actiuam vel passiuam.
Et ad illud quod quarto dicitur quod innascibilitas habet plus de ratione primi quam paternitas. Dicendum quod est falsum, quiratio primi non consistit in non esse ab alio. Tum quia ratio po sitiui totaliter consistit in eo quod positiuum est. Primum autem dicit quid positiuum: Et ideo non esse ab alio nullo modest intrinsece de ratione primi. Tum quia si esset vnum tantum, illud esse innascibile vel non ab alio, non tamen primum. In quo ergo consistit ratio primi: dicendum quod cum primum sit nomi ordinis. Primum est ex quo, vel post quod omnia alia sunt. Et verum est quod ad hoc sequitur quod a nullo sit, sed non est hoc intrinsece de ratione primi, sed est proprietas concomitans. Constat autem quod paternitas quae est proprietas originis respecti alterius magis participat rationem primi iam dictam quam innscibilitas. Et quod dicitur vlterius, quod Christus dicitur primogenitus, &c. Dicendum quod scriptura non semper seruat proprium modum loquendi. Et iterum licet non fuerit post ipsum Christum alius a matre genitus, potuit tamen esse quantu fui ex cursu naturae. Et hoc minuit improprietatem modi loquendi.
AD RATIONES contrariae opinionis. Ad primam concedo totum vsque ibi, innascibilitas dicit modum habendi esse, paternitas vero modum communicandi. Et istud est negandum. Innascibilitas enim non dicit formaliter modum habendi esse, sed modum non habendi, paternitas vero modum communicandi non dicit, sed proprietatem personae communicantis. Sed vniuer salitas principij dicit modum habendi esse, scilicet vt in fonte. Et ideo haec secundum modum intelligendi praecedit vtrunque, scilice paternitatem & innascibilitatem tanquam fundamentum vtriusque. Posset etiam dici quod in absolutis prius est habere esse & modum habendi, quam communicare esse & modum communicandi. Sed in his quae constituuntur in esse per communicare esse sicut sunt personae diuinae, quae constituuntur in esse personali per dare esse & accipere esse non est verum, sed sunt simul secundum intellectum verum habere esse & communicare esse modus habendi, & modus communicandi, vnde praeter falsitatem minoris maior etiam non est vniuersaliter vera.
Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia innascibilitas non est paternitati ratio essendi. Ad probationem cum dicitur sicut se habet genitus ad non generare, ita genitus ad generare. Dicendum quod falsum est, quia affirmatio potest esse causa negationis & non econuerso, vnde esse g nitum potest esse ratio non generandi. Ex eo enim quod est al quid genitum habet quod non sit vniuersale principium, & peconsequens quod non sit pater, prout paternitas sumitur in diuinis modo superius dicto, sed ingenitum inquantum huiusmodi nullius affirmatiui est causa seu ratio, sed solum negaesse ab alio. Et quod dicitur postea filius, quia non spiratus spiaet, ergo pater, quia non genitus generat. Dicendum quod antecedens est falsum, filius enim spirat, quia habet virtutem spirandi, & non quia non est spiratus, oportet enim positiui esse causam positiuam & non negatiuam tantum.
Ad tertium dicendum quod sola positiua directe & formalite important perfectionem. Et ideo inter positiua quae Deo conueniunt illa sunt perfectiora quae minus possunt communicari creaturis, sicut omnipotentia perfectior est quam sapientia. Si autem alterum sit positiuum & non communicabile. Alterum vero priuatiuum & incommunicabile, non propter hoc illud negatiuum, quantum ad hoc quod dicit formaliter, erit perfectius positiuo, quia negatio nullam perfectionem ponit, licet forte aliquid supponat perfectius illo positiuo. Et hoc modo ingenitum vel innascibilitas supponit vniuersalitatem principij quae est incommunicabilis & aliquid perfectius vel quasi perfectius secundum modum intelligendi quam paternitas absolute dicta. Ipsa tamen innascibilitas quantum ad illud quod dicit formaliter non est perfectior paternitate, sed econuerso. Item cum dicitur in minori, quod paternitas est communicabilis: verum est secundum generalem rationem nominis, sed prout est proprietas fundata super auctoritatem primi principij vniuer salis non potest communicari sicut nec innascibilitas.
On this page