Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum imago in divinis dicatur essentialiter an personaliter
QUAESTIO TERTIA. Vtrum imago dicatur in diuinis essentialiter an personaliter. Thom. 1. 4. 35. art. 1.
POSTEA quaeritur de imagine, vtrum dicatur in diuinis essentialiter an personaliter. Et videtur quod essentialiter, quia illud quod conuenit tribus personis est essentiale, sed esse imaginem conuenit tribus personis, ergo &c. minor probatur per illud quod dicitur Gene. 1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Et Augustinus dicit de fide ad Petrum, quod vna est sanctae trinitatis diuinitas & imago ad quam factus est homo, quare &c.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus, quid est absurdius quam imaginem ad se dici? ergo dicitur relatiue, sed relatiua in diuinis sunt personalia, ergo &c.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quid sit de ratione imaginis. Secundum vtrum conueniat diuinis. Tertium an sit proprium filii
DE PRIMO dictum fuit supra dist. 3. scilicet quod de ratione imaginis sunt duo. Vnum est, quod illud quod dicitur imago, sit simile illi cuius est imago. Aliud est, quod ab eo sit productum effectiue vel exemplariter, vt plenius deductum fuit prius. QUANTVM ad secundum videtur esse dicendum, quod imago non conueniat proprie diuinis, prout tamen conueni dicitur personaliter & non essentialiter. Primum patet, quia si esse imaginem conueniret diuinis proprie, aut conueniret deo respectu creaturae, aut vni personae diuinae respectu alterius, non primo modo, quia imago est aliquid productum ad imitationem alterius cuius est imago, sed nihil diuinum est productum ad imitationem creaturae, sed potius econuerso creatura producta est ad imitationem diuinae naturae, ergo deus non est imago creaturae, sed potius creatura dei est imago: veruntamen sicut exemplar vocamus quandoque nomine exempli (quamuis improprie) sic illud cuius est imago vocamus quandoque nomine imaginis, & hoc modo sumitur imago Gen. I. Et ab Augustino, libro de fide ad Petrum in auctoritate prius allegata.
Item nec vna persona potest proprie esse imago alterius personae diuinae, quia imago importat similitudinem ad illud cuius est imago, vbi ergo non est propria similitudo, ibi non est proprie imago, sed in vna persona respectu alterius non est propria similitudo, ergo &c. probatio minoris, quia propria similitudo non est inter personas diuinas quo ad relationes originis, quia secundum Augustinum quis de quo sit non est aequalitatis aut similitudinis. Sed oportet quod attendatur secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis vel virtualis vel perfectionalis, v dictum fuit prius, vbi etiam dictum fuit quod similitudo proprie dicta differt ab identitate qua vnum numero dicitur idem sibiipsi quantum ad duo, scilicet quantum ad distinctionem extremorum & quantum ad fundamentorum distinctionem, quia in similitudine proprie dicta prout reperitur in creaturis quae sunt nobis notiores, & quibus nomina imponimus primo est distinctio fundamentorum & extremorum. In identitate autem nihil horum distinguitur secundum rem, propter quod vbi inuenitur vnum numero fundamentum cum distinctione extremorum sicut in diuinis, ibi non est totalis identitas propter distinctione extremorum, nec proprie similitudo propter identitatem funda menti, sed est media conuenientia inter identitatem & similitudinem minor totali identitate, & major similitudine, patet ergo quod vna persona non est alij similis proprie, sed est plusquam similis, quia vere persona vna est eadem cum alia in essentia, & per consequens vna non est proprie imago alterius, quia vna non imitatur aliam in essentia cum nunquam sit proprie imitatio secundum vnum & idem numero, accipiendo tamen imaginem & similitudinem pro summa conuementia in vna forma & natura, Inuenitur in diuinis imago & similitudo, quae ramen est aliquid potius imagine vel similitudine, & imago sic accepta dicitur in diuinis solum personaliter. Quod sic patet, quia imago est aliquid productum ad alterius imitationem, sed esse productumn non conuenit nisi personae, ergo &c. & sic patet secundum.
CIRCA tertium notandum quod esse imaginem conue nit tam filio quam spiritui sancto, filio tamen magis comperi per appropriationem. Primum patet, omne productum in similitudine & aequalitate ad alterum est eius imago. In hoc enim comsistit ratio imaginis, sed spiritus sanctus producitur in similitudine & aequalitate ad patrem sicut filius, ergo quilibet potest dici imago patris vnus sicut alius. Et hoc sic expresse dicit Damascenus & doctores Graeci. Secundum patet, scilicet quod solus filius per appropriationem dicitur imago, quia etsi spiritu: sanctus est similis patri vt filius, tamen filius ex ipsa ratione no minis habet quod sit similis patri. & quod producatur in similitudinem patris, dicitur enim filius, quia sit vt ille. Spiritus autem sanctus non hoc ex ratione sui nominis habet, & de se ptet, nec ex modo processionis suae quum non procedat ex modo naturae, qui est modus assimilationis in generatione profectorum, sed per modum voluntatis. Per voluntatem autem producitur non quale est producens, sed quale vult producere. Et ideo solus filius per quandam appropriationem dicitu imago non autem spiritus sanctus. Et sic loquitur scriptura de filio Colossen. I. quae est imago inuisibilis Dei. Et beatus August. de Trinit. 6. qui dicit quod solus filius est imago patris. S AD ARGVMENTA patet solutio ex iam dictis.
On this page