Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXI. Sententia huius distinctionis in generali & speciali.

TPAABTEREA aliud nomen &c. Superius magister deter minauit de innascibilitate quae est proprietas personae non persona. lis. Hic vero determinat de alia proprietate, scilicet de notione quae non est proprietas per sonae quia vni tantum personae non conuenit nec proprietas personalis, quia nullam personam constituit, scilice de communi spiratione quae designatur cum dicitur pater & filius sunt vnum principium spiritus sancti. Et diuiditur ista pars in duas. Primon enim ostendit quomodo nomen principij de Dec dicatur. Et quia Deus dicitur principium quandoque ex tempore quandoque ab aeterno. Ideo secundo ostendit qualiter aliquid de Deo dici potest ex tempore. Secunda incipit, In princ. 30 dist. ibi dicunt quaedam. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in duas, primo inqurit quot modis dicatur Deus esse prin ipium. Secundo prosequitur diuisionis partes. Secunda incipit ibi, Et pater ab aeterno: Et diuiditur in duas. Primo ostendi qualiter Deus dicatur principium creaturae: Secundo qualiter vna persona dicatur principium alterius. Secunda ibi, Deinde in eodem. Haec secunda diuiditur in duas. Primo ostendit quod pate dicitur esse principium filij, & pater & filius spiritus sancti esse principium, non tamen essentiale, sed notionale. Secundo ostendit qua notione pater dicatur esse principium filiae, & pater & filius spiritus sancti sint principium. Secunda incipit ibi, qua igitur notione, & haec est diuisio praesentis lectionis in generali

IN SPECIALI sic procedit magister. Et proponitae principij nomen dicitur relatiue in diuinis, importat enim relationem ad creaturas vel relationem personarum adinuicem Deinde dicit quod quaelibet persona & tota trinitas dicitur principium creaturarum & eorum quae naturaliter esse habent, non autem peccatorum quae naturam viciant, & hoc ratione creationis propter quam creationem relatio intelligitur inter Deum & creaturas. Sunt enim omnes personae vnum principium respi ctu creaturae. Et hoc ex tempore non ab aeterno. Postea dici persona est principium alterius, pater enim est principium flij, quia ipsum genuit, & pater & filius sunt principium spiritus sancti, quia ab eis procedit. Sunt autem pater & filius vnum principium spiritus sancti, dicitur autem vna persona principii alterius non ex tempore, sed ab aeterno: Non essentraliter, sed notionaliter respectu alterius. Vltimo dicit qua notione vna persona dicitur principium alterius, quia pater eadem notioni est principium filij qua ipse est pater, scilicet generatione actiua Similiter pater & filius vna & eadem notione sunt principium spiritus sancti, quia non prius procedit ab vna persona, quam ab alia. Illa autem notio non erat nominata tempore magistri

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum