Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum una persona possit dici principium alterius

QVAESTIO TERTIA. Utrum una persona possit dici principium alterius. Thom. 1. 4. 33. ar.1.

CIRCA hanc distinctionem quaeritur primo vtrum vna persona possit dici principium alterius. Et videtur quod non quia principium & i causa idem sunt, vt dicitur quinto Metaphysicae. sed vna persona non est causa alterius, quia in diuinis nihil est causatum, igitur &c.

Item sicut ideo conuenit esse principium ita & esse finem secundum illud Apocal.I. Ego sum alpha & o principium & finis, sed vna persona non est finis alterius, eroo nec principium.

IN CONTRARIVM est quod dicit August. 4. de Trinit. quod pater est principium totius deitatis.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an ratio principij reperiatur in diuinis respectu diuinorum. Secundum est vtrum ratio principij sit vniuoca cum dicitur patei est principium filij, & cum dicitur quod Deus est principium creaturarum.

QUANTIVM ad primum sciendum quod cum voces sinm signa rerum, in diuinis autem est vnitas essentiae & pluralita personarum, ideo cauenda sunt nomina quae tollunt vnitaten essentiae aut diuisionem personarum. Quo supposito dicendum est quod in diuinis est principium respectu diuinorum non autem causa. Primum patet, quia secundum Philos. 5 Metaphy. principium est vnde est aliquid, sed in diuinis vna persona est ab alia, ergo vna persona est principium alterius. Secundum quia causa & causatum distinguuntur per essentiam, sed in diuinis nulla est distinctio per essentiam, ergo in diuinis non est causa nequi causatum. minor de se patet. sed maior probatur quia causa est ad cuius esse sequitur aliud, vbi est ergo vera causa & verum causatum ibi est vere esse procedens & esse sequens, vel saltem secundum naturam, quia esse effectus sequitur ordine natura esse causae, vt ratio causae indicat, sed vbi est vnitas essentia ibi non potest esse vnum praecedens & aliud sequens, quia esse absolutum non est nisi vnum. Esse vero relata non praecedunt se aliquo modo, sed sunt simul natura & intellectu, igitur vbi est vnitas essentiae ibi non potest esse proprie causa & causatum, sed solum in distinctis per essentiam & haec fuit maior, ergo sequitur conclusio, & sic pater primum principale.

QUANTVM ad secundum dicunt quidam quod nomen principij dicitur vniuoce cum dicimus quod Deus est principium creaturarum, & cum dicimus quod vna persona est principium alterius, quod probant sic, illud quod non variat conceptum mi nus communem neque magis communem. quae enim sunt vnus triangulus sunt vna figura, sed non econuerso, vt patet ex 5. met, cap. de vno, sed causa est minus commune quam principium, nam omnis causa est principium, sed non econuerso, ergo quod non variat conceptum causae nec principij, sed causare in aliena natura & in propria non variat conceptum causae, nan causa vniuoca & aequiuoca pertinet ad idem genus causae (8 vniuoce) scilicet ad genus causae efficientis, ergo principiare in natura sua vt in diuinis & in aliena, vt respectu creaturarum non variat conceptum principij quin sit hincinde vniuocus

Sed istud non valet, quia licet principiare in natura sua vel aliena (dummodo vtraque differunt secundum numerum) not variat rationem causae vel principij: tamen principiare in natura sua eadem secundum numerum, & in aliena variat rationem principij variatione quae est, secundum quid simplicite vt patebit.

Dicendum est ergo quod nomen principij cum dicitur Deus esse principium creaturarum, & cum dicitur vnam personam esse principium alterius non dicitur vniuoce, quod patet sic, potentia dicit absolute rationem principij, vt patet ex eius diffinitione quae ponitur 5. Metaphysi. quae est quod potentia est principium transmutandi alterum & transmutandi ab altero, Sic igitur est iudicandum de principio respectu diuinorum & respectu creaturarum sicut de potentia generandi vel spirandi quae est in diuinis respectu diuinorum, & de potentia creandi quae est in Deo respectu creaturarum. Sed potentia non dicitur vniuoce de potentia generandi & potentia creandi. Alioquin potentia generandi contineretur sub omnipotentia, sicu potentia creandi, cuius oppositum ostensum fuit supra distinctio. 20. ergo principium non dicitur vniuoce de potentia generandi, & spirandi quod est intrinsece in diuinis respectu diuinorum & de principio creandi quod est respectu creaturarum, sed dicitur analogice secundum prius & posterius.

Cui autem competat ratio principij & potentiae per pr puto quod principio & potentiae creandi. Cuius ratio est, quia ibi per prius inuenitur ratio potentiae & principij productiui, vbi producitur per potentiam vel principium simpliciter aliud ve alterum, ibi vero inuenitur per posterius vbi producitur secundum quid aliud vel alterum quod patet ex duobus, scilicet ex eo quod simpliciter praecedit secundum quid, & ex eo, quod tam, potentia, quam principium productiuum dicitur ad aliud (vt patet ex diffinitionibus eorum) sed in productione creaturarum a deo producitur simpliciter aliud per potentiam seu principium credi (vt de se patet. In productione vero personae a persona non producitur simpliciter aliud per principium seu potentiam generandi vel spirandi: ergo principiu & potentia per prius dicuntur de principio & potentia creandi respectu creaturarum quam de principio & potentia generandi vel spirandi respectu diuinorum

Sed contra hoc videntur esse duo. Primum est, quia illa quae sonant perfectionem per prius conueniunt deo quam creaturis perfectiones enim deriuantur a deo in creaturas, & non ecor uerso, sed esse principium sonat perfectionem: ergo per prius conuenit deo quam creaturis: ergo principium in diuinis respectu d uinorum per prius dicitur principium quam respectu creaturarum. Secundo, quia esse principium respectu personae reperitur, in deo ab aeterno. Esse autem principium creaturae conuenit dec ex tempore, sed ea quae conueniunt deo ab aeterno per priu: conueniunt ei quam ea quae conueniunt ei ex tempore sicut aeternitapraecedit tempus, ergo &c. Tertio, quia idem nomen competens causae & effectui, per prius competit causae quam effectui, sed principiatio in diuinis est causa principiationis creaturarum ergo principium & principiatio per prius competit deo respectu diuinorum quam respectu creaturarum.

Et dicendum ad primum quod ratio non plus concludit nisi que ratio principij per prius & verius conuenit deo quam creaturis. Et istud verum est: quia per prius & verius dicitur deuprincipium creaturarum quam vna creatura dicatur principium alterius creaturae, sed ex hoc non debet concludi quod vna persona dicatur verius principium alterius personae quam deus dicatur principium creaturae, squia etsi principium verius dicatur de deo quam de creaturis, non tamen respectu diuinorum, quia si principium sonat perfectionem vt arguitur, principiatum sonat defectum qui nullo modo est in diuinis.

Ad aliud dicendum, quod dato quod persona sit a persona ab aeterno, creatura autem non sit a deo nisi ex tempore, non tamer sequitur quod principium verius & prius dicatur de persona respectu personae, quam de deo respectu creaturae. Cuius ratio est quia nos non quaerimus de priori & posteriori secundum durationem. sed secundum proprietatem participationis eius quod importatur per nomen. Et isto modo nihil prohibet quod illud est posterius duratione sit prius participatione nominis, sicu sortes qui fuit heri verius & prius dicitur ens quam motus coel qui fuit a principio mundi. Similiter nihil prohibet quod ratio prin cipij verius (& sic per prius) conueniat deo ex tempore respectu creaturae quam conueniat vni personae respectu alterius ab aeterno,

Ad tertium dicendum, quod maior est falsa, sanum enim dicitur de medicina & de animali. Et calidum de sole & igne sicut de causa & effectu. Et tamen prius dicitur animal sanum quam medicina. Et ignis calidus quam Sol, quia res nominis in eis verius inuenitur, minor etiam dubia est & forte falsa: quia deus est principium creaturarum secundum illud quod est comune personis, & esset in diunis circunscripta productione personarum.

AD PRIMVM argumentum in oppositum patei responsio, principium enim & causa sunt idem sicut superius& inferius. Omnis enim causa est principium & non econuerso. Et ideo alicubi inuenitur ratio principij, vbi non inuenitur ratio causae, vt in diuinis respectu diuinorum.

Ad secundum dicendum, quod non est simile de fine & de principio, quia principium dicit solum ordinem originis qui es in diuinis, sed finis importat praeeminentiam bonitatis qua non est in diuinis respectu diuinorum, sed solum respectu crea tuiarum, quarum Deus est principium & finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1