Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum pater et filius sint unum principium spiritus sancti

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum pater & filius sint vnum principium spiritus sancti. Tho. 1. 4. 36. art. 4.

SECVNDO quaeritur, vtrum pater & filius sinvnum principium spiritus sancti. Et videtur quod i non, quia non possunt esse vnum principium, nisi Ei ratione essentiae vel proprietatis: non ratione essentiae, quia eodem modo spiritus sanctus posset dici principium suiipsius cum sic vnum essentia cum patre & filio, nec ratione proprietatis puta communis spirationis, quia cum proprietas fit suppositi sicut subiecti non videtur possibile quod duorum suppositorum sit vna numero proprietas.

Item si propter vnitatem proprietatis pater & filius dicantur principium, per oppositum vbi erunt plures proprietates realiter distinctae ibi erunt plura principia, sed in patre sunt plures proprietates realiter differentes, scilicet paternitas, & spiratio actiua vt prius ostensum fuit, ergo pater posset dici plu ra principia, sed hoc non dicimus, ergo nec aliud.

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. 6. de Trin. que pater & filius non sunt duo principia spiritus sancti, sed vnum

RESPONSIO. Omne agens agit per aliquam formam per quam est actu, & quae est sibi ratio agendi. Et ideo omne productum comparatur ad duo, scilicet ad agentem & ad formam etiam quae est principium actionis. Et vtrunque censetur nomine principij. Principium enim quandoque vocatur ipsum agentestante Philosopho 5. Metaphysi. quod principatus & potestates principia dicuntur, & pater & mater dicuntur principia filij, forma etiam per quam agens agit dicitur principium, sicut in eodem 5. lib. dicitur quod potentia est principium transmutandi alterum. Ob hanc ergo nominis multiplicitatem oportet vario modo dicere. Si enim nomen principij accipiatur primo modo pro eo quod agit, quum illud sit suppositum (pater autem & filius non sunt vnum suppositum, sed plura) necesse est dicere o pater & filius sint plura principia spiritus sancti, sed quia agen magis proprie dicitur principians quam principium, ideo licet communiter dicatur quod patet & filius sint duo principiantes, vsus tamen communis non recipit quod dicantur duo principia. Si autem nomen principij fumatur non pro agente, sepro eo quo agens agit. Sic proprie loquendo debet dici quod in patre & filio est vnum principium quo spirant spiritum sanctum & nihilominus vere dicitur quod pater & filius sunt vnum principium spiritus sancti, sed non aeque proprie sicut primum Primum patet, quia principium quo pater & filius spirant spiritum sanctum est vis spiratiua, sed illa est vnica in patre & in filio, ergo proprie dicitur quod in patre & filio est vnum principium, quo spirant spiritum sanctum, minor patet, quia siue essentia siue relatio communis spirationis sit principium spirandi, vtrique est vnica tantum in patre & filio, & ideo proprie dicitur quo in patre & filio est vnum principium quo spirant spiritum sanctum, & hoc est secundum omnem consuetudinem loquentium magis proprius modus loquendi quam si dicatur quod pater & filius sunt vnum principium spiritus sancti accipiendo principi pro eo quo spirant. Cum enim illud principium sit vis spiratiua nec dubium sit quod non aeque proprie dicitur quod pater & filius sunt vna vis spiratiua, sicut dicitur quod in ipsis est vna vis spiratiua, p tet quod ille modus loquendi deficit a proprietate alterius & nihil minus est verus, quia omne productum directius respicit princ pium quo agens agit quam suppositum quod agit, nam si diuersa sunt formae in vno supposito diuersae erunt actiones & effectus non obstante vnitate suppositi, vis autem spiratiua quae est rtio producendi spiritum sanctum est vna in patre & filio, ideo co cedendum est patrem & filium esse vnum principium spiritus sancti non obstante pluralitate suppositorum propter vnitatem prin cipij quo spirant, haec tamen locutio deficit a proprietate primvt dictum est. Sub eodem sensu concedendum est quod pater S filius sunt idem principium spiritus sancti. Relatiuum enim facit de re secundam notitiam respectu eius quod significat antec dens, sed haec pater & filius sunt vnum principium spir. san antecedit ad hanc, pater & filius sunt idem principium spiritu sancti, ergo per ly idem, non significatur identitas in suppositi vt quidam dixerunt, sed in ratione principij quod est verum

AD PRIMVM argumentum dicendum quod pater. filius dicuntur vnum principium spiritus sancti ratione vniu virtutis spiratiuae existentis in ambobus. Vis autem spiratiu vel est sola essentia vt foecunda ad producendum vnam personam tantum, quae vt sic non est in spiritu sancto, vel est essentia cum proprietate relatiua, vel sola proprietas quae est vna numero in patre & filio non obstante pluralitate suppositum, quandenim supposita distinguuntur per naturas absolutas impossibile est aliquid vnum numero absolutum vel relatum esse in pluribus suppositis, vbi autem distinguuntur solum relationibu possibile est in diuersis suppositis esse aliquid vnum numerc non solum absolutum, sed relatum, exceptis duntaxat relationibus quibus distinguuntur: sic autem est in diuinis.

Ad aliud dicunt quidam quod licet pater & filius dicantur vnum principium propter vnitatem virtutis spiratiuae, pater tamen ni dicitur duo principia, ex hoc quod in ipso est vis spiratius a neratiua quia implicaretur pluralitas suppositorum in patre, Seistud non valet, quia si dicendo patrem esse duo principia, implicatur pluralitas suppositorum, ita dicendo patrem & filium est vnum principium implicatur vnitas suppositi, quare si vnum nodicitur nec aliud. Ideo dicunt alij quod pater non potest dici duprincipia, quia vis generatiua & spiratiua in patre non sunt duc principia realiter distincta, quia potentia generandi, & similite potentia spirandi dicit essentiam cum proprietate, ergo cum in patrnon sint duae essentiae cum duabus proprietatibus, non possumu dicere quod illa sint in patre duo principia, & multominus quod pater sit duo principia. Sed ista responsio minus valet quam pr ma, quia sicut secundum istos vis generatiua includit essentiam & proprietatem sic, & persona, sed per solam realem differentiam relationum dato quod sit vna numero essentia dicimu personas differre realiter, ergo similiter ex sola diuersitate relationum non obstante vnitate essentiae debemus dicere ha vires, scilicet vim spiratiuam & vim generatiuam differre realiter, & esse principia diuersa.

Dicendum ergo aliter, quod si nomen principij accipiatur pro eo quod agit sic pater est vnum principium, pater auten & filius sunt duo principia. Si autem accipiatur principium pr eo quo agens, agit sicut dictum est proprie loquendo debet d ci quod in patre & filio respectu spiritus sancti est vnum principium scilicet vis spiratiua, in patre autem respectu filij & spiritus sancti sunt duo principia, scilicet vis generatiua & spiratiua, si tamen haec includant intrinsece relationem. Si autem dicatur quod pater & filius respectu spiritus sancti sunt vnum principium vere dicitur, sed deficit a proprietate alterius modi loquendi, & non video qualiter eodem modo non possit dicic pater sit duo principia respectu filij & spiritus sancti, nisi teneretur alia opinio, scilicet quod vis generatiua & spiratiua dicant solam essentiam intrinsece, quia tunc vis generatiua & spiratiua non essent duo principia, sed vnum tantum quo pro ducerentur filius & spiritus sanctus ordine quodam propte quod sortitur diuersa nomina, vt plene deductum fuit supra di stin. 7. Et tunc pater nullo modo posset dici plura principia qualitercunque sumeretur principium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2