Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum pater et filius possint dici plures spiratores

QUAESTIO TERTIA. trum pater & filius possint dici pluspiratores. Non est specialis apud Thomam, sed tractatur. 1 4.36 arti. 4. ad vltimum.

TERTIO quaeritur vtrum pater & filius possint dici plures spiratores. Et videtur quod non quia sicut omnes personae conueniunt in actu causandi, ita pater & filius in actu spirandi, sed Eae tres personae non dicuntur tres creatores, sed vnus creator: ergo pater & filius non debent dici duo spiratores, sed vnus spirator.

Item si vnum relatiuorum dicitur multipliciter ita & reliquum, sed spirator & spiratus dicuntur correlatiue, ergo si dicuntur plures spiratores, dicentur plures spirati: sed istud non est verum, ergo nec illud.

IN CONTRARIVM est quod dicit Hilarius 2. di Trini. cap. 2. spiritum sanctum ab auctoribus esse confitendum est, & eadem ratione a spiratoribus. Non enim est a patre & filio alia actione quam spiratione. Item quicunque spirant sunt spiratores & spirantes (omne enim verbum resoluitur in verbum substantiuum, & suum participium & nomen verbale) sed pater & filius spirant, ergo possunt dici spirantes & spiratores.

RESPONSIO. Haec quaestio non est de re, sed de modo loquendi. Et quia loquendum est vt plures, ideo quilibet modus dicendi cum probabilitate dictus tolerandus est. Dicun ergo quidam quod pater & filius debent dici vnus spirator, quorum motiuum est, quia haec est differentia inter nomina adiectiua & substantiua, quia cum nomen adiectiuum dicat rein suam in adiacentia ad alterum trahit numerum ab his quibus adiacet esto quod forma per ipsum importata non plurificetur. substantiuum autem quum non dicat rem suam vt alteri adiacentem, non trahit ab altero numerum nisi ex sola plurificatione formae importatae per ipsum vt dictum fuit dist. 9. Ex hosic arguitur, substantiuum non plurificatur nisi forma vel re importata per ipsum plurificetur, sed spirator est substantiuum & res importata per ipsum non plurificatur. Est enim tantum vnus actus spirandi quod nominaliter importatur per nomen spiratoris: ergo nullo modo possunt dici spiratores plures. Secundum istum modum respondetur ad rationes in oppe fitum ad auctoritatem Hilarij, quod Hilarius locutus est excessiue accipiens substantiuum pro adiectiuo. Ad aliud dicendum quod quicunque spirant sunt spirantes, non dicuntur tamen spiratores: licet enim verbum resoluatur per suum participium & in nomen verbale, tamen in participium resoluitu secundum eundem numerum, quia vtrunque tam verburnm, quam participium est adiectiuum, sed in nomen verbale quando est substantiuum non oportet, quod resoluatur secundum eundem numerum, nisi res importata per vtrunque plurificetur, quod non est in proposito. Et ideo pater & filius dicuntur duo spirantes, non autem duo spiratores

Alius modus dicendi est, quod pater & filius possunt dici duo spiratores. Et isti de modo praedicandi adiectiuorum no¬ minum dicunt sicut alij. De substantiuis autem probabiliter d stinguunt hoc modo, quod nomina substantiua aut significani in abstracto aut in concreto. Si in abstracto tunc nunquam praedicantur pluraliter nisi res importata per ea plurificetur, quia talia rem suam important absque habitudine ad supposita. Si in concreto, hoc potest esse dupliciter, quia vel illud concretum est nomen substantiae, vt homo, asinus & huiusmodi: & in his est idem quod in abstractis, quia in his forte suppositum importatum per concretum, & natura per abstractum, sunt idem. Et ideo vnum non dicitur pluraliter quin pluraliter dicatur reliquum, vnde non sunt plures homines nisi sint plures humanitates. Vel illud concretum est nomen actus sicut nomen verbale, vt doctor, cursor, & similia. Et quia actus intelligitur vt egrediens a supposito, ideo tale nomen sempe praedicatur de pluribus suppositis pluraliter, sicut verbum & suum participium. Pro hac opinione est ratio & exemplum. Ratio, quia omne nomen verbale degenerat in adiectiuum Et ideo sequitur modum praedicandi adiectiuorum. Quod autem degeneret in adiectiuum, patet, ex hoc quod vere substantiua nunquam proprie sibiinuicem coniunguntur ex eadem parte enunciationis sine coniunctione media. Non enim bene dicitur sortes plato currunt, sed sortes & plato currunt. Et idem est in omnibus. Nomina autem adiectiua absque coniunctioni adduntur substantiuis, vt dicendo sortes musicus. Nunc autem nomina verbalia adduntur substantiuis vere sine coniunctione media, vt dicendo Petrus scriptor venit & inconuenienter valde interponeretur coniunctio dicendo Petrus & scriptor venit, referendo ad idem suppositum. Et ideo nomina verba lia induunt modum adiectiuorum. Et ideo non est mirum si semper de pluribus suppositis praedicentur pluraliter more adiectiuorum. Exemplum est ad hoc, quia pluribus ducentibus nauem vnus est actus quo nauis ducitur, scilicet motus eius, & tamen plures dicuntur esse ductores sicut plures ducentes, ergo similiter pluribus spirantibus spiritum sanctum licet sit tamen vnus actus quo spiratur, possunt tamen dici plures spirantes & plures spiratores.

Istud tamen non est omnino simile, quia licet sit tantum vnus motus nauis, tamen virtutes plurium ducentium nauem sunt plures & non vna. In proposito autem non solum actus spirandi est vnus imo virtus spiratiua in pluribus spirantibus est vnica propter quod magis possunt dici plures ductores nauis quam pater & filius possint dici plures spiratores spiritus sancti.

SECVNDVM hunc modum respondetur ad rationes in oppositum. Ad primam cum dicitur quod omnes personae conueniunt in vno actu creandi, ideo dicitur vnus creator & non plures creatores. Dicendum quod non est omnino simile quod adducitur pro simili, quia si poneremus vnum suppositum absolutum in diuinis sicut ponunt Iudaei & Gentiles adhuc ei competeret creare. Et ideo creatio non solum egreditur al omnibus personis vt sunt vnum, sed omnino videtur esse extra rationem actus creandi quod sit a pluribus personis, sed actus spirandi, licet sit a patre & filio, vt sunt vnum in spiratius potentia, tamen necessario supponit pluralitatem illorum qua non posita nullo modo esset iste actus in diuinis vt probatum fuit supra, propter quod magis conuenit dicere quod pater & filius sint plures spiratores quam quod pater & filius & spiritus sanctus sint plures creatores.

Ad aliud dicendum quod si vnum relatiuorum dicitur multipliciter multiplicitate rationum specificarum oportet alterum multipliciter dici. Si autem vnum plurificetur secundum numerum solum non oportet alterum multiplicari similiter. vnus enim pater refertur ad multos filios. Similiter in proposito vnus spiritus potest referri ad plures spiratores, quia illa pluralitas est solum secundum numerum suppositorum, & non solum secundum diuersitatem specificam relationum, imo nec secundum numerum relationum, quia vna sola relatio est in patre & filio per quam referuntur ad spiritum sanctum, sicut spiratores ad spiratum, ideo non valet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3