Text List

Praeambulum

Praeambulum

ISTINCTIO XXX. Sententia in generali & speciali.

SVNT enim quaedam &c. Superius determinauit magister quomodo diuinae personae sint principium creaturarum. Hic vero determinare intendit de his quae de Deo dicuntur ex tempore

Vnde ista pars diuiditur in duas. Primo determinat suum intentum. Secundo incidentaliter soluit quandam quaestionem superius dictam, ibi, potest hic solui. Prima diuiditur in tres. Primo ostendit quaedam de Deo dici ex tempore. Secundo ostendit modum quo de Deo dicuntur. Tertio de¬ claratum includit. Secunda ibi, Quomodo ergo obtinebit. Tertia ibi, Ex his aperte ostenditur. Prima diuiditur in tres. Primo proponit intentum. Secundo circa hoc mouet obiectionem. Tertio soluit. Secunda ibi, Sed hic aliquis diceret. Tertia ibi, adduci potest. Haec est sententia lectionis in generali.

In speciali vero sic procedit. Et proponit quod quaedam temporaliter & relatiue, & secundum accidens de deo dicuntur non secundum accidens quod sit in deo, sed quod est in creaturis vi creator, refugium, dominus, & similia. Non enim deus potest al aeterno esse dominus, quia seruum non semper habuit, sed coepit habere ex tempore. Postea obiicit quod non videtur ex quo tempore coeperit esse deus, cum deus sit dominus temporis quod non esse coepit in tempore nec ex tempore. Ad quod respondetc dominus temporis coepit esse deus quando coepit tempus esse, vnde sicut tempus non coepit esse in tempore vel ex tempore ita nec deus dicitur dominus temporis vel in tempore vel ex ten pore. Postea declarat modum qualiter ista de deo dicuntur, & di cit quod deus potest ex noua relatione referri ad creaturam sine sui mutatione, quia ipsa relatio est realis in creatura, sed tantum appellatio relatiua est in diuinis respectu creaturarum, & ponit exemplum, sicut nummus sine sui mutatione fit precium, ita deus sine sui mutatione fit creator. Postea concludit propositum dicens, Ex dictis manifestum est quod haequae dicuntur de deo ex tempore dicuntur sine sui mutatione & sine aliquo accidente sibi adueniente & sine aliqua reali habitudine. vnde solum nomen relatiuum est. Vitimo soluit quaestionem quam supra reliquerat insolutam, scilicet quo modi spiritus sanctus datus a se possit referri ad se, & respodet quod cum Spiritussanctus dicitur datur vel missus a se relatiue dicitur ad eum cui datur, & est relatio secundum nomen & non secundum esse, sed sic est mutatio in illo cui datur nulla mutatione facta in dante. Et in hoc &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum