Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum aliquid dicatur de Deo ex tempore
CIRCA distinctionem istam quaeruntur duo. Pri simum est vtrum aliquid dicatur de deo ex tempore. Et videtur quod non, quia voces sunt signa rerum, sed in deo nihil est ex tempore, sed todtum ab aeterno, ergo nullum nomen potest dici de deo ex tempore.
Item de re temporali nihil potest dici ab aeterno, vt videtur, ergo de re aeterna nihil potest dici ex tempore, sed deus est aeternus, ergo &c.
Item si aliquid diceretur de deo ex tempore aut diceretur necessario aut contingenter, non necessario, quia quae necessario insunt semper insunt. Quae autem ex tempore insunt, non semper infuerunt. Nec contingenter, quia quae contingenter insunt, insunt per accidens, in deo autem nullum est accidens, quare &c.
RESPONSIO. eorum quae praedicantur de aliquo quaedam dicuntur absolute, quaedam relatiue: Dicendum est ergo quod nihil absolute dictum praedicatur de Deo ex tempore, sed aliqua quae relatiue dicuntur, praedicantur de Deo ex tempore. Primum patet sic, omne quod dicitur de Deo absolute dicitur de Deo essentialiter, sicut homo de sorte, & animal de homine: Cuius ratio est, quia praedicata omnia diuina vertuntur in substantiam excepta relatione secundum omnes doctores sed praedicatum essentiale semper dicitur de re (& vt dicatur sine calumnia saltem re existente) ergo omnia absoluta dicta de Deo semper & ab aeterno dicuntur de eo, ergo non ex tempore solum vt nunc loquimur. Item nullum absolutum potest de nouo aduenire alicui sine eius mutatione, sed Deo repugnat omnis mutatio, ergo nihil absolutum potest Deo conuenire de nouo siue ex tempore, minor patet de se. probatio maioris per Philosophum 5. Physi. qui attribuit solum relationibus quod possint alicui aduenire de nouo nulla facta mutatio. ne in ipso, absoluto ergo nullo modo adueniunt alicui de nouo, nisi per mutationem factam in ipso, mutatio autem non ptest conuenire Deo, ergo &c. & sic patet primum.
Secundum patet sic, Omnis relatio vel relatiua denominatio requirit duo extrema secundum rem vel secundum rationem, natura enim relationis est quod sit inter duo, vel accepta vt duo, vbi ergo alteri relatiuorum competit solum referri ex tempore, oportet quod suo correlatiuo competat solum referri ex tempore. Alias esset dare relationem quae non haberet nisi vnum extremum. Nunc est ita quod aliqua nomina relationem importantia creaturae ad Deum conuensunt creaturae ex tempore, vt esse saluum, esse creatum, ergo nomina praedictis correspondentia conueniunt Deo solum ex tempore, vt esse dominum, esse creantem, & similia.
AD PRIMVM argumentum dicitur quod voces absolutae significant res quae sunt in Deo, vt bonus, sapiens, & huiusmodi, & tales non dicuntur de Deo ex tempore. Voces autem relatiuae non significant res in Deo existentes, sed habitudines eius ad creaturas, habitudines dico non rei, sed rationis, vt patebit postea, & tales possent dici de Deo ex tempore, quia non ponunt aliquid reale in ipso.
Ad secundum dicendum quod de re temporali bene praedicatur vel potest aliquid praedicari ab aeterno, illud, scilicet quod dicit relationem rationis sicut esse intellectum, vnde creatura fuit ab aeterno intellecta Deo: Similiter ea quae dicunt relationem rationis possunt ex tempore dici de Deo.
Ad tertium dicitur quod accidens dicitur dupliciter. Vno modo prout dicit naturam condiuisam substantiae, & sic nihi dicitur de Deo per accidens. Alio modo dicitur accidens quod conuenit alicui per aliud: & hoc modo nihil prohibet quin Deo conueniat per accidens, hoc est, per aliud aliqua habitudo rationis. Ex hoc enim quod Deus intelligitur vt terminus habitudinis realis creaturae ad ipsum consurgit secundum nostrum modum intelligendi quaedam habitudo saltem rationis Dei ad creaturam.
On this page