Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in creaturis relatio differat realiter a suo fundamento
Non est specialis hac quastio apud Thomam, sed tractatur soniuersaliter de omni relatione a Caietano l. 9. 28. articulo 2.
SECVNDO quaeritur de realitate relationum qui dicuntur de deo ex tempore. Et quaeritur primo vtrum in creaturis relatio differat realiter a suo fundamento, & secundo quaeritur, vtrum relationes dei ad creaturas quae conueniunt ei ex tempore sint reales. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod relatio non sit alia res a suo fundamento sic. Quaecunque differunt realiter in eodem supposito faciunt compositionem, sed relatio cum suo fundamento non facit compositionem, ergo non differt realiter a suo fundamento, maior videtur, manifesta, quia rei ad rem videtur esse realis compositio. Minor similiter patet, quia album simile alteri albo non est compositius quam si album esset solum.
Item illud quod aduenit alicui de nouo sine eius mutatione non differt ab eo realiter, sed relatio aduenit suo fundamento sine eius mutatione, vt dicitur 5. physic. ergo non est alia res. maior probatur, quia noua res non potest aduenire alicui nisi per nouam actionem, noua autem actio facit nouam mutationem circa subiectum, quare &c.
IN CONTRARIVM arguitur sic, quae differunt primis differentiis entis realis sunt diuersae res, sed fundamentum & relatio differunt primis differentiis entis, scilicet per absolutum & respectum, ergo sunt res diuersae.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam procedetur sic, quia primo ponentur aliorum opiniones. Secundo declarabitur veritas quaestionis.
QUANTVM ad primum sunt duae opiniones. Vna est quod relatio & suum fundamentum differunt realiter, sicut diuersae res facientes veram compositionem in suo fundamento relato, ita quod similitudo fundata in albedine, facit compositionem cum ea in ipso simili, quod sint diuersae res probatur tripliciter. Primo sic, Diuisio entis extra animam est in diuersas res extra animam, sed diuisio entis in substantiam, quantitatem qualitatem, relationem, est huiusmodi vt patet in sexto & septimo metaphy. ergo relatio dicit diuersam rem a quantitate & qualitate in quibus fundatur. Secundo sic, relatio circunscripto fundamento est, aut ergo est ens reale aut non, si sic habeturi propositum, scilicet quod dicit aliam realitatem a fundamento, si non tunc relatio circunscripto fundamento est nihil vel ens rationis, sed in nullum illorum diuiditur ens reale, ergo ens reale non diuidetur in relationem & alia praedicamenta quod est falsum. Tertio sic, nulla res accidit sibiipsi, sed relatio accidit suo fundamento, alioquin fundamentum non posset esse sine relatione, puta albedo sine similitudine, quod falsum est, ergo relatio est alia res a fundamento.
Quod autem illa duo faciant compositionem in relato probatur sic, Diuersae essentiae vel qualescunque diuersae res, non possunt facere vnum nisi per compositionem, sed relatio 8 fundamentum suum sunt diuersae essentiae, vel saltem diuersae res, ergo faciunt compositionem in subiecto. Addunt tamen isti quod relatio potest alicui aduenire de nouo nulla facta mutatione in ipso secundum aliquid absolutum, sed solum in alio, vt patet de albo. Si enim sit solum ad nihil refertur relatione similitudinis. Si autem de nouo aliud fiat album, ipsum quidem mutabitur secundum duo, scilicet secundum albedinem, & secundum similitudinem, sed primum album mutabitur solun secundum vnum, scilicet secundum similitudinem acquirende respectum relatiuum quem prius non habebat: Et hoc videtur innuere Simplicius super librum praedicamentorum, vbi dicit quod illud quod est ad alterum est quoddammodo in diuersis, vel diuersa exigit. Et ideo generatio & corruptio illorum ad haerent illis ad quae aliquo modo se habent: Et quamuis ipsa secundum se nihil patiantur, aliis tamen mutatis commutantur. Est ergo intentio istorum, quod relatio differt realiter a suo fundamento, & facit cum eo compositionem, & nihilominus potest alicui aduenire ex alterius mutatione.
Istam opinionem non credo esse veram, maxime quantum ad hoc quod dicitur quod relatio facit compositionem cum suo fundamento, & quod potest aduenire alicui ex alterius mutatione quod patet sic, quia si relatio (faciens compositionem cum suc fundamento secundum istos) potest aduenire alicui ex alteriu: mutatione, aut hoc esset ex sola alterius mutatione, aut cum mu tatione illius cui aduenit noua relatio. Non ex sola mutatione alterius propter duo. Primum est quod sicut distinctorum suppositorum sunt distinctae actiones, ita & distinctae passiones, sei receptiones, sed duo supposita distincta sic habent distincta actiones, quod ex actione vnius aliud nullo modo est agens secundum aliquid absolutum, vel secundum aliquid respectiuum ergo similiter ex hoc quod patitur, recipit vel mutatur, aliud nullo modo recipit aliquid absolutum vel relatum, vel qualitercunque patitur seu mutatur. Secundum est, quod omne illu quod se habet aliter nunc quam prius est vere mutatum in se, sed omne quod recipit aliud realiter a se differens, & faciens cum eo compositionem se habet aliter nunc quam prius, ergo vere es mutatum in se, & non solum alterum, maior patet ex diffinitione mutationis, quia mutatio est per quam aliquid se habet nunc aliter quam prius, minor patet ex ipsa ratione terminorum, quiquod est prius simplex, & deinde cum altero compositum se habet nunc aliter quam prius. Item nec ex mutatione alterius cum mutatione illius quod recipit relationem propter duo. Primum est, quia si sit aliqua mutatio per quam aliquid sit album, & pe quam aliquid existens prius album sit ei simile recipiendo relationem similitudinis, tunc ista secunda actio terminatur pe se & immediate ad relationem, quod est contra philosophum, quinto Physico. Secundum est, quod agens & passum oporter prius esse approximata saltem ordine naturae quam vnum aga in alterum. Sed agens quod facit aliquid album vltra mare nulo modo est approximatum albo prius existenti circa mare, erto satis mirum est, imo improbabile dicere, quod tale agen aliquam actionem habeat circa tale passum imprimendo aliquid non solum faciens compositionem cum eo, sed qualitercunque realiter diuersum.
Item si relatio similitudinis faciet compositionem in albrespectu alterius albi eadem ratione, relatio dissimilitudinis eiusdem albi ad nigrum faciet compositionem cum eodem, & relatio eius ad suam causam similiter faciat nouam compositionem cum eo & relatio eius ad visum vt agens ad passum, & sic de quasi infinitis relationibus, quae possunt in eodem fundari, quod videtur magnum inconuenies, quare &c. Ad rationes istius opinionis patebit solutio inferius.
Alia opinio est, quod relatio differt a suo fundamento realiter, & tamen non facit compositionem cum ipso, quia illud pe quod relatio differt a suo fundamento nihil ponit in eodem subiecto cum fundamento, quod declarant sic, relatio enim, vt dicunt, importat duo, vnum in recto quod ponit in suo subiecto & aliud in obliquo, scilicet terminum ad quem. Verbi gratipaternitas quae est relatio patris ad filium importat aliquid in recto quod est in patre subiectiue importat etiam filium vt terminum ad quem est. Et vtrumque est de ratione relationis, quod enim illud quod ponit in subiecto quod refertur per eam sit de ratione eius patet: quia sicut qualitas est formaliter qua qualedicimur, ita relatio est qua habens eam formaliter refertur, sed hoc non esset nisi includeret in sua ratione illud quod ponit in subiecto quod refertur, quare &c. Quod autem includat in sua ratione terminum patet dupliciter: Primo, quia illud quo remoto relatio non remanet, nec in re, nec in intellectu includitur in ratione relationis, sed terminus est huiusmodi, ergo &c. maior patet, quia vnumquodque potest saltem manere in intellectu fine eo quod non est de ratione eius. Etiam minor patet quia ablato termino ad quem relatio non manet nec in re nec in intellectu, quare &c. Secundo quia relatio non consistit in ad aliquid aliud se habere, sed illud aliquid ad quod se habet est terminus ad quem, ergo &c. Dicit ergo ista positio quod relatio quantum ad hoc quod dicit in recto, & ponit in suo subiecto non dicit ali: rem a suo fundamento, sed dicit eandem rem tamen sub alia ratione. Sed quantum ad terminum ad quem est, dicit aliam rem a suo fundamento, & per consequens relatio non facit compositionem cum fundamento suo, quia non includit aliam nisi ter minum ad quem est in eodem subiecto cum fundamento. Ei ista probantur ratione vnica quae talis est. Relatio non differt a suo fundamento nisi per terminum ad quem, quem importat, sed relatio non ponit terminum ad quem in suo subiecto in que est suum fundamentum, ergo relatio non ponit aliquid diuersum in suo subiecto a suo fundamento. Maior patet, quia relatio non differt a suo fundamento nisi per illud per quod differab absoluto, sed relatio non differt ab absoluto nisi per hoc quo importat terminum ad quem, ergo &c. Differt ergo relatio: suo fundamento realiter, quia includit terminum ad quem quem non includit fundamentum, sed non facit compositionem cum eo, quia non ponit terminum in eodem subiecto cum fundamento, nec aliquam aliam realitatem, & vt sic non differi a suo fundamento, sed solum ratione termini ad quem.
Contra positionem istam arguitur dupliciter. Primo quia non videtur ire ad intellectum quaestionis, quia quaestio est de reali differentia vel reali identitate relationis, & sui fundamenti qua est quaestio metaphysica, & non de differentia nominum quae est quaestio grammaticalis, sed res absoluta vel relatio in suo esse reali non habet rectum vel obliquum, sed solum voces significatiuae quae pertinent ad grammaticum, ergo ad quaestionem de identitate vel diuersitate rerum secundum suam realitatem non es respondendum per distinctionem inter rectum & obliquum
Secundo arguitur ad rem dimittendo nomina sic, aut relatio est aliqua realis entitas, aut nulla, si nulla tunc non est praedicamentum, quia secundum istos ens reale diuiditur in decem praedicamenta tanquam in decem realitates. Si vero sit aliqua realitas aut est realitas sui fundamenti praecise, aut sui termini precise: aut realitas vtriusque formaliter & quidditatiue, aut est nabitudo metaphysica differens ab vtroque realiter. Si primum dicatur scilicet quod relatio sit praecise realitas fundamenti sequuntur duo inconuenientia contra eos. Primum est quod relatio non erit essentialiter respectus, quia illud quod est essentialiter absolutum non est essentialiter respectus, sed si relatiosit praecise realitas sui fundamenti, ipsa est praecise, & formaliter, & essentialiter absolutum quoddam sicut & suum fundamentum, ergo ipsa non erit essentialiter & formaliter respectus quod videtur magnum inconueniens & contra diffinitionem eius esse, quia relationis ratio est esse ad aliud, ratio autem absoluti non est esse ad aliud, sed ad se. Secundum est, quia si relatio est esse praecise idem quod suum fundamentum, sequitur quod ipsa & suum fundamentum sint formaliter vnum praedicatum, quod similiter est inconueniens.
Si dicatur quod non imo essent diuersa praedicata ratione connotati quia relatio connotat terminum ad quem, quem nor connotat fundamentum. Contra, quia licet nomen similitudinis connotet aliquid in sorte quod non connotat nomen albedinis tamen si eadem res est praecise & formaliter albedo & similitudo impossibile est quod illa vna res connotet terminum & sic sit relatio, & non connotet & sic sit fundamentum, quia impossibile est quod eidem rei respectu eiusdem conueniant simul connotare vel exigere aliquid, & non connotare & non exigere illud nisi eidem rei respectu eiusdem conueniant contradictoria realiter quod est impossibile. Et confirmatur, quia eidem nomini non potest conuenire simul connotare aliquid & non connotare significatiue, ergo eidem rei non potest conuenire simul connotare, vel exigere aliquam rem & non connotare vel exigere eandem realiter. Et quod dicunt aliqui quod ex parte rei est ista connotatio, quia aliud est existere secundum se, & aliud coexistere alteri, & ex parte rei aliud requiritur ad verificandum aliquid coexistere alteri quod non requiritur ad verificandum ipsum existere in se. Non valet quia licet nomen coexistentiae, connotat aliquid quod non connotat nomen existentiae, & aliquid requirat vt verificetur de aliquo quod non requirit nomen existentiae: tamen impossibile est quod illud quod est realis essentia ali cuius praecise connotet vel requirat realiter aliquid & non connotet vel requirat realiter illud idem, propter quod si albedo sortis & eius similitudo sunt praecise & formaliter eadem realitas, impossibile est quod illa res connotet aliquid & non connotet illud quamuis ad verificandum vnum nomen puta nomen similitudinis de sorte aliquid requiratur sibi coexistens quod non requiritur ad verificandum albedinem de ipso, quia vnum nomen sumitur ex conceptu vnius rei praecisae, scilicet nomen albedinis aliud autem sumitur ex conceptu duarum scilicet, nomer similitudinis vt infia patebit. Nos autem sicut dictum est, quaerimus de rebus & non de nominibus. Si autem detur secun¬ dum membrum, scilicet quod relatio sit praecise realitas sui termini sequuntur eadem inconuenientia quae dicta sunt, & per easdem rationes, & adhuc quaedam magna absurditas, scilicet quod realita relationis possit esse distincta secundum suppositum a realitatie sui fundamenti, quia terminus relationis frequenter est in alic supposito quam sic fundamentum, sed quia non credo quod aliquis hoc sentiat, ideo non plus dico de hoc. Si autem detur tertium membrum, scilicet quod realitas relationis sit realitas vtriusque fundamenti scilicet & termini, formaliter & quidditatiue adhusequuntur eadem inconuenientia quae prius, & possunt eodem modo deduci, & praeter hoc sequitur aliud inconueniens satis absurdum, scilicet quod similitudo Platonis ad sortem sit aeque formaliter albedo sortis, sicut albedo Platonis & econuerso, quia similitudo sortis ad Platonem aeque essentialiter includit albedinem vtriusque: & per consequens similitudo sortis ad Platonem, & Platonis ad sortem esset vna numero tantum, quia quaelibet includeret easdem partes numero essentialiter. Et aequaliter, & iterum nulla relatio esset aliquid vnum, sed formaliter plura, quae sunt adeo inconuenientia quod non credo aliquem intelligentem hoc sentire. relinquetur ergo quod ex quo realitas relationis non est praecise realitas sui fundamenti, nec praecise rea litas extremi, nec realitas vtriusque simul formaliter & quiddiratiue quod ipsa sit realitas habitudinis mediae realiter differenab vtroque vel ipsa non est aliqua realitas secundum se¬
Ad rationem eorum dicendum est per interemptionem mioris, quod relatio si sit aliqua realitas differt a suo fundamente per aliud quam per terminum ad quem. Et cum probatur quod relatio non differt a suo fundamento nisi per illud per quod differt ab absoluto, verum est, & cum dicitur in minore, quod relatio non differt ab absoluto, nisi per hoc quod importat terminum ac quem, falsum est, imo differt primo & per se, per hoc quod est essentialiter quidam respectus vnius ad alterum. Per hoc enim quod importaret solum terminum ad quem non posset differre ab absoluto, quum vtrumque sit absolutum, nisi forte sicut differunt duo absoluta ab vno absoluto, quam differentiam nor quaerimus. Et iterum nihil differt ab altero realiter & quidditatiue & formaliter per illud quod est extrinsecum a sua formali & reali quidditate, sed extremum quod relatio connotat in obliquo secundum istos non est intrinsece de reali & formali quidditate relationis, sed se habet omnino extrinsece etiam secundum dictum eorum, dicunt enim quod sicut qualitas est qua formaliter quales dicimur, ita relatio est secundum quam subiectum habens eam formaliter refertur. Et ideo sicut tota essentia & formalis quidditas qualitatis est in eo quod per ipsam denominamur quales, ita tota essentia & formalis quidditas relationis est in subiecto relato quod per eam formaliter refertur.
Dicendum est ergo aliter, quod relatio dicitur dupliciter. Vno modo pro respectu reali existente in rerum natura consequente ad suum fundamentum per se vel accidentaliter per se sicut esse in alio sequitur ad naturam accidentis accidentaliter sicul tangi vel tangere accidentaliter aduenit corporibus se tanger tibus. Alio modo relatio accipitur praedicamentaliter, & siquantum est de necessitate praedicamenti relationis non dicit respectum realem, sed denominationem realem, vt infra patebit. Si ergo primo modo accipiatur relatio, dicendum quod talis relatio in creaturis realiter differt a suo fundamento, non facit tamen compositionem cum ipso, quod differat realiter, probatur sic, sicut se habent modi essendi in se, & in alio ad ea in quibus fundantur, ita se habet modus essendi ad aliud ad illud in quo fundatur, sed modus essendi in se, & modus essendi in alio differumt realiter ab illis in quibus fundantur, ergo similiter modus essen di ad aliud qui est ipse respectus relatiuus differt realiter a suo fundamento, maior de se patet, sed minor probatur sic, illa quae sic se habent quod vnita possunt separari sic quod vnum remaneat in integritate naturae suae sine alio, differunt realiter. Si tamen vtrunque sit res, sed esse in se, vel per se, & esse in alio, & ea in quibus habent fundari sunt huiusmodi, fundatur enim modus essendi in se vel per se in substantia completa & modus essendi in alio in forma inhaerente vt est accidens. Videmus autem qued vtraque natura remanet in integritate sua absque tali modo sicut natura humana in Christo non per se existit, & accidentia in sacramento non per se existunt in alio, saltem quantitas, ergo tales modi effendi differunt realiter ab eis in quibus fundantur. Et haec fuit minor, sequitur conclusio.
Secundum patet, scilicet quod non faciat compositionem cum fundamento, & hoc similiter medio vt prius, quia sicut se habei esse in alio ad id in quo fundatur, sic se habet esse ad aliud ad suum fundamentum, sed esse in alio non facit compositionem cum eo in quo fundatur, ergo nec esse ad aliud, maior patet de se minor probatur, quia omne quod componitur ex aliquibus conponentibus se habet ad illa sicut totum ad partes. Partium auti quaedam sunt quantitatiuae, quarum vna non est in alia, sed iux¬ ta aliam positione differens. Aliae vero se habent vt materia & forma substantialis, vel vt subiectum & forma accidentalis. Constat autem qued esse in alio & accidens absolutum in quo fundatur puta qualitas vel quantitas non faciunt vnum compositum, tanquae partes quantitatiuae positione differentes. Item nec vt materia seu subiectum, & forma faciunt vnum compositum quatenus vnum est in alio informatiue vel inhaerenter. Ad cuius probationem praeintelligendum est, quod res dicitur analogice de re absoluta & de respectu, sed per prius & simpliciter de re absoluta Per posterius autem & secundum quid de respectu qui non est res, nisi quia est realis modus essendi, Vnde habet minimum de entitate, quia est solum modus entitatis, & non est entitas habens modum, sed modus tantum: res ergo dicta per se & simplicite qualis est absoluta cum omni re absoluta facit compositionem sed illud quod dicitur secundario res, & secundum quid cum nullam facit compositionem, nec cum absoluto, nec cum relato, & hoc potest probari sic, si relatio vel quicunque respectus & fundamentum eius facerent compositionem hoc esset, quia vnum esset in quo aliud, & alterum esset quod in alio. Vel vt clarius dicatur vnum esset quod inhaeret (scilicet respectus) & aliud cui inhaeret, scilicet, fundamentum, sed illud non potest esse, quia illud quod est in alio, vt ei inhaerens est res habens modum, & non est modus solum: Ex quo enim est res & saltem large. Et quiest in alio inhaerenter modum habet essendi, sed respectus es modus solum, & non res modum habens vt dictum est, ergi ei non competit esse in alio modo quo ex talibus sit compositio
Et videtur mihi, saluo melion iudicio, quod sicut res per se subsistens est res absoluta habens modum talem essendi ex sua independentia, ita res alteri inhaerens est res absoluta habens modum talem essendi ex sua dependentia. Vnde prius est negandum, quia nihil esset quod esset essentialiter respectus quod esset ponendum, quia illud quod est pure & essentialite respectus esset in alio subiectiue inhaerenter. Sic igitur patet? relatio vel quicunque respectus, qui est realis & actualis dependentia vel coexigentia alterius differt realiter a suo fundamenro, & tamen non facit compositionem cum eo: Et idem est de omni eo quod est solus modus essendi.
Si autem accipiatur respectus solum pro eo quod sufficit ad relationem praedicamentalem seu ad praedicamentum relationis sicut videtur philosophus accipere 5. meta, & in praedica mentis, vbi dicit quod album refertur ad aliud album. Et vnum quantum ad aliud quantum secundum similitudinem, aequalitatem, & inaequalitatem. Sic ergo dicendum est quod talis relatio non differt realiter a fundamento, & per consequens non semper facit compositionem cum eo, quia talis relatio non semper est aliquid in rerum natura quod sit essentialiter respectus, sed est sola denominatio respectiua alicuius subiecti ex natura plurium. Verbi gratia, sortes dicitur similis Platoni & econuer so, non quod ista similitudo sit aliquid quod sit essentialiter respectus. Sed sic denominatur ex hoc, quod habet albedinem in se, & alius habet albedinem sicut ipse. Nam si sortes denominaretur a sola albedine quae est in ipso, alio existente vel non existente albo non diceretur similis, sed albus tantum. Sed cum di citur similis, illa denominatio consurgit non solum ex albedine quae est in ipso, sed ex albedine quae est in alio. Vnde cum dicitur quod sortes est similis Platoni non est aliud dictum, nisi quod sortes habet albedinem sicut Plato habet eam. Et idem dico de aequalitate & inaequalitate suo modo. Et forte hoc intellexerum. illi de secunda opinione, qui dicunt quod relatio importat vni in recto & aliud in obliquo, quia aliud pertinet ad solam deno minationem sumptam ex diuersis rebus non confictam per actu intellectus. Et si sic intellexerunt, non video quod in hoc male di cant quod ad relationes praedictas quae fundantur super qua titatem & qualitatem. Sed quod idem dicant de omni relatione vel respectu non puto esse verum propter ea quae iam dicta sunt, & alia quae inferius dicentur.
Contra hanc opinionem quatenus dicit relatiuas denominationes non esse reales respectus in rerum natura, & tamen pertinere ad praedicamentum relationis sunt rationes primae opinionis supra positae. Et ideo respondendum est ad eas. Ad primam concedendo maiorem, quod diuisio entis extra animam est in diuersas res. Ad minorem quum dicitur quod ens extra animam diuiditur in substantiam, quantitatem, qualitatem & relationem, &c
Ad hoc dicunt alij de secunda opinione concedendo quod relatio differt realiter a tribus primis praedicamentis, quia pr ter fundamentum importat terminum in obliquo. Sed illud no videtur bene dictum, quia nihil differt a praedicamento quocunq per hoc quod includit rem illius praedicamenti, sed per hoc potiui conuenit, sed extremum qualitatis vel similitudinis est res eiul dem praedicamenti cum fundamento: Est enim quaedam quantitas vel qualitas sicut fundamentum, ergo relatio talis non differi a praedicamento quantitatis vel qualitatis ratione extremi plus¬ quam ratione fundamenti, sed si importaret fundamentum solum simpliciter pertineret ad praedicamentum quantitatis ve qualitatis, ergo quia cum fundamento importat extremum quod est eiusdem praedicamenti dupliciter pertinet ad illus praedicamentum.
Et ideo dicendum est aliter, quod diuisio entis extra animam non est in decem praedicamenta secundum formales eorum rationes, quia nullum praedicamentum in se constituitur, vel al alio distinguitur, nisi concurrente operatione intellectus. Praedicamentum enim quodlibet in se continet ordinem praedicabilium secundum sub & supra sub ratione speciei, generis, & differentiae, quae non possunt esse sine operatione intellectus. distinguitur etiam vnum praedicamentum ab alio secundum figuram praedicationis vt patet ex 5. Metaphy. ca. de vno. Vbi dicitur q eadem genere sunt, quorum est eadem figura praedicationis Et loquitur de genere praedicamentali. modus autem praedicandi supponit actum intelligendi, ergo ens extra animam non distinguitur in decem praedicamenta secundum formales rationes eorum, quibus constituuntur & distinguuntur, sed diuiditur ens extra animam in decem praedicamenta, quoad res quae praestant sufficiens fundamentum ex modis praedicandi, vt sit realis praedicatio, & non ficta. Et quia aliqua res secundum se accepta cum alia potest variare figuram praedicationis multis modis, ideo non oportet quod semper plurificentur res extra animam secundum plurificationem praedicamentorum seu modorum praedicandi, nec oportet quod semper illud quod importatur formali praedicatione, sit aliquid realiter distinctum ab aliis omnibus rebus diuisim vel coniunctim acceptis, sicut dictum est de qualitate & similitudine.
Ad secundum patet per idem quod relatio quae est essentialiter & realiter respectus differt realiter a fundamento, relatio vero quae est sola realis denominatio respectiua differt a fundamento, quia sumitur non solum ab ipso secundum se, sed cum hoc ab extremo, nec illud quod importatur per talem de nominationem est nihil, vel ens rationis, sed vera res sumpta cum alia, sicut sortes dicitur similis. Platoni, quia habet albedinem sicut Plato.
Ad tertium dicendum quod relatio quae est respectus realis accidit fundamento, vt aliquid realiter diuersum ab eo, relatio autem quae est denominatio respectiua accidit fundamento, quia sumitur non solum ab ipso, sed ab extremo, quod non requiritur ad esse fundamenti secundum se, & sic patet qualiter se habet fundamentum & relatio in creaturis.
Ad rationes principales respondendum est ad primam, quum dicitur quod quaecunque differunt realiter in eodem supposito faciunt compositionem, dicendum quod verum est si vtrunque fit absolutum. Si autem vnum sit absolutum, & aliud sit solus respectus vel denominatio respectiua sumpta ex pluribus talia non faciunt compositionem sicut declaratum fuit: & sic est in proposito de fundamento & relatione.
AD secundum dicendum est quod realis respectus extrinsecus adueniens bene potest aduenire alicui sine eius mutatione, & tamen est alia res a suo fundamento sicut modus rei est alia res ab eo cuius est modus. Et quum dicitur quod noua res non potest aduenire alicui sine eius mutatione, nisi per nouam actionem, verum est de re absoluta, de respectu autem maxime extrinsecu: adueniente non est verum, vel de respectiua denominatione.
AD argumentum alterius partis dicendum est quod fundamentum & respectus realis differunt primis differentiis entis modo quo dictum fuit prius, sed denominatio respectiunon differt a suo fundamento directe, per differentias entis Sed quia est nomen sumptum non solum a fundamento suo, sed etiam a termino. Et ideo non differt a fundamento realiter, sec solum est nomen sumptum ex pluribus.
On this page