Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum relationes Dei ad creaturam quae dicuntur de Deo ex tempore sint reales
DEINDE quaeritur vtrum relationes quae dicuntur de Deo ex tempore sint reales. Et videtur quod sic, quia illud quod est secundum rationem tantum, non manet cessante intellectu formante rationem, sed cessante omni intellectu ratiocinante adhuc deus esset dominus & creator, & tamen haec dicuntur de deo relatiue ex tempore, ergo &c.
Item relationes quae habent reale fundamentum, & reale extremum sunt relationes reales, sed relationes quibus deurefertur ad creaturam ex tempore sunt huiusmodi, habent enim reale extremum, scilicet creaturam, & reale fundamentum, diuinum enim fundatur super potestatem diuinam. Et creator super actionem, ergo &c.
Item quod relatio dei ad creaturam ex tempore non sit realis, hoc est vel ad vitandum mutationem, vel ad vitandum compositionem, non ad vitandum mutationem, quia secundum Philosophum 5. Physicor. relatio realis aduenit alicui de nouo sine eius mutatione, nec ad vitandum compositionem, quia nihil potest de nouo esse compositum nisi per mutationem factam circa ipsum. Tale enim habet se nunc aliter quam prius. & hoc est mutatum esse. Cum ergo realis relatio adueniat sine mutatione vt dictum est, patet quod ipsa non facit cum eo cui aduenit compositionem, quare &c.
IN CONTRARIVM est, quia nihil est in deo realiter quod non sit aeternum, sed tales relationes non sunt aeternae, sed ex tempore, ergo non sunt realiter in deo. Ad idem est quod dicit August. & magister in litera, quod tales relationes sunt tantum appellationes relatiuae.
RESPONSIO. Hic sunt duo videnda. Primum est, vnde habeat relatio quod sit realis. Secundum est illud quod quaeritur principaliter scilicet vtrum relationes quae dicuntur de deo ex tempore sint reales.
Quantum ad primum dicunt quidam quod quinque requiruntur ad relationem realem. Primum est quod sit alicuius rei existentis extra animam, quia non entis non potest esse realis relatio. Referri enim realiter supponit vel saltem coexigit esse reale. Secundum est, quod refertur sit ratio fundamentalis quare referatur sicut in motiuo inquantum motiuum est aliquid scilicet potentia actiua in qua fundatur respectus eius ad mobile, & propter defectum istius conditionis intellectus in quantum huiusmodi non refertur ad intelligentem, quia intellectum inquantum intellectum denominatur ab actu intelligendi, qui nihil secundum rem ponit in intellecto, sed solum in intelligente, & haec duc sumuntur ex parte subiecti. Tertium est quod terminus ad quem est relatio sit res, quia ad nihil non est relatio realis. Quartum est, quod sit diuersum realiter a suo correlatiuo, quia eiusdem ad seipsum non est relatio realis. Cum enim ratio relationis sit esse ad aliud si non est aliud realiter, non erit relatio realis, & duo vltima sumuntur ex parte termini. Quintum est quod requiritur quod extrema sint eiusdem ordinis, quod sic exponunt. videlicet quod vel ambo sint extra genus, vt paternitas & filiatio in diuinis, vel quod vtrumque sit in genere ita quod si vna relatio sit species determinata & limitata in genere relationis, alia sit in eodem genere ex opposito sibi proportionaliter respondens. Et quia istud deficit in relatione dei ad creaturam, quia relatio creaturae ad deum est limitata ad certum genus & ad certam speciem, relatio vero dei ad creaturam non sic, imo per vnum & idem re quod est illimitatum ad genus & ad speciem, refertur ad omnia ad quae natum est referri, & secundum omnem modum quo natus est referri. Ideo deus non refertur realiter ad creaturam, licet creatura referatur realiter ad deum.
Haec autem opinio deficit in multis. Primo in hoc quod poni quinque requiri ad hoc quod relatio sit realis, quia haec quinque aut requiruntur ad realitatem relationis, vt causae, aut non, vel aliqua sic, aliqua non, nun potest dici quod omnia requirantur vt causae, quia vel quodlibet eorum esset causa secundum se in alio & in alio genere causae, quod esse non potest, pro eo quod haec sunt quinque & tamen non sunt nisi quatuor genera causarum, vel omnes concurrunt ad vnum genus causae, quod similiter non potest esse, quia non omnia illa quinque habent eandem habitudinem ad relationem vt de se patet, quod tamen oporteret si concurrerent ad vnum genus causae, vel quaedam eorum concurrerent ad aliud genus causae, puta duo prima, quae se tenent ex parte subiecti. Et alia concurrent ad aliud genus causae, puta tertium & quartum, quae se tenent ex parte termini, quod etiam esse non potest, quia terminus relationis, quae est opposita relatio non potest habere aliquam causalitatem, super aliam relationem sibi ex opposito respondentem, quia quaelibet haberei eandem causalitatem super aliam conuersim cum quaelibet sit terminus alterius, & esset circulatio quod est inconueniens in causis eiusdem rationis. Oportet ergo quod quaedam eorum sint causae, & quaedam non. Et tunc illa quae sunt causae debuerunt assignari, alia vero non, aut quod nullum eorum sic causa, & tunc non est in aliquo responsum ad quaestionem qua quaeritu a quo habet relatio quod sit realis. Specialiter autem quod illud quintum requiratur ad realitatem relationis, scilicet quod extrema sint eiusdem ordinis exponendo sicut exponunt, non videtur. Primo, quia ipsum dictum videtur sibiipsi repugnare. Dicunt enim quod creatura refertur realiter ad deum sed constaquod extrema istius relationis non sunt eiusdem ordinis, erg. esse eiusdem ordinis nihil facit ad realitatem relationis.
Si dicatur quod esse eiusdem ordinis non requiritur ad rea litatem relationis, sed ad hoc quod hinc & inde sit mutuo realis relatio in vtroque extremorum. Non valet primo, quia nos solum quaerimus quid est causa realis relationis. & patet quod esse eiusdem ordinis non facit ad hoc vt videmus in exemplo adducto de relatione creaturae ad deum. Secundo quiad hoc quod realitas relationis sit mutua in vtroque extremo solum requiritur quod causa realitatis relationis sit in vtroqui extremo, posita enim sufficiente causa ponitur effectus. Cum ego identitas ordinis nihil faciat ad realitatem relationis ( quisine ea inuenitur realis relatio) videtur quod positis in vtroque extremo caeteris quae sufficiunt ad realitatem relationis absque identitate ordinis vt dictum est debeat in vtroque realis relatio poni. Sed omnia quae ponuntur requiri ad realitatem relationi sunt in relatione dei ad creaturam, sicut in relatione creatura ad deum vt patet in illis quatuor quae prius posita sunt, ergo non obstante diuersitate ordinis inter deum & creaturam ex vtraq parte debet esse realis relatio, quia sicut identitas ordinis nilhu facit ad realitatem relationis, sic nihil facit ad hoc vt sit mutua realitas. Tertio quia ratio quae assignatur de diuersitate ordini inter deum & creaturam non est sufficiens, dicitur enim quod quia ambae relationes non sunt limitatae ad genus & speciem, vel ambae illimitatae, sed vna est limitata illa scilicet, quae est creturae ad deum, alia vero illimitata scilicet illa quae est dei ad creaturam, ideo illa quae est limitata est relatio secundum rem, illa vero quae est illimitata est relatio secundum rationem.
Istud enim non videtur conuenienter dictum, quia esse lim tatum & illimitatum potest facere quod ea quibus haec conueniunt non dicantur vniuoce, sed non potest facere quod differant sicut res & ratio. Verbi gratia, sapientia illimitata quae est sapientia diuina, & sapientia limitata quae est sapientia creati non dicuntur vniuoce, sed tamen non differunt sicut res & ratio imô sicut sapientia creata est realis sapientia, sic imo verius sapientia diuina est realis sapientia. Similiter in proposito relatidei illimitata, & relatio creaturae limitata non dicuntur vniuo ce, sed propter hoc vt videtur, non differunt vt res & ratio, im sicut relatio creata est realis relatio, sic & verius relatio diuina erit realis relatio, quia illimitata.
PROPTER hoc dicendum est aliter, quod relatio porest accipi dupliciter, vt patet ex praecedente quaestione, videlicet pro reali respectu existente in rerum natura, & consequente ad suum fundamentum per se vel per accidens, vel pro reali denominatione sumpta ex pluribus. Accipiendo primo modo relatinem videlicet pro respectu consequente ad suum fundamenti per se, vel per accidens, si loquamur de respectu consequente per se ad fundamentum realitas talis respectus est totaliter & praecise a realitate fundamenti seu a causa fundamenti, vocatur autem hic fundamentum reale, quando relatiuum ex natura alicuius existentis in ipso coexigit aliud: & haec ratio communis es deo & creaturis. Sed in hoc est differentia, quia in creaturis in quibus sunt fundamenta distincta relationum oppositarum, tali: coexigentia est propter dependentiam fundamenti ad fundamentu, sicut esse in alio in creaturis, in quibus iste modus essern di est realis, requirit fundamentum dependens ad aliud vt in quo sed in diuinis in quibus est vnum fundamentum relationum oppositarum, talis coexigentia non est propter dependentiam, sed propter foecunditatem fundamenti, realitas autem accidentali est ex realitate extremorum cum reali concursu eorum.
Ex hoc ad propositum dicendum est quod accipiendo relationem primo modo deus non refertur ad creaturam realiter, sed accipiendo secundo modo, scilicet pro reali denominationi sumpta ex pluribus deus refertur realiter ad creaturam ex tempore, vt quum dicitur dominus vel creator, aut creans. Primum patet, quia realis respectus consequens fundamentum per se simul est cum fundamento suo, sicut esse in alio simul est duratione cum natura accidentis, sed illud quod est simul cum natu ra diuina est ab aeterno & non ex tempore, ergo nihil dictum dideo ex tempore potest esse realis respectus per se consequen: ad naturam diuinam.
Item patet de respectu accidentaliter adueniente quia talis respectus dicit nouum modum essendi, sicut patet de eo quod est tangi vel tangere & de consimilibus, sed deo nullus modu essendi potest aduenire, ergo nec talis accidentalis respectus Vtrunque istorum potest probari communi ratione sic, quicquid est in deo realiter necesse est esse, sed illud quod conuenit dec ex tempore, non est necesse esse, quia iam non esset ex tempore ergo nihil tale est in deo realiter. Secundum patet quia quum crea tura sit a deo sicut a causa producente, & conseruante, & regente, deus potest denominari non solum secundum ea quae competunt ei absolute, sed etiam secundum ea quae competunt ei in habicidine ad creaturam, quia creatura est ex tempore, ideo talis denominatio competit deo ex tempore, vt cum dicitur creator vel creans quum de nihilo alia producit, vel quum dicitur dominus, quia praeest creaturae, & illa subest, & istae denominatione respectiuae sunt quaedam reales appellationes sumptae ex pluribus rebus, sed non sunt reales respectus existentes in deo, & pr¬ dictae denominationes respectiuae magis viden praedicamentum actionis quam relationis.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod circunscripto omni actu rationis deus est creator, & dominus nec ista nomina dicunt relationem rationis, sed denominationem actionis extrinsecus aduenientem quae est realis, sicut & illud extrinsecus adueniens vnde oritur.
Ad secundum dicendum quod denominatio respectiua dei ad creaturam est realis, quia habet reale fundamentum & reale extremum, sed in deo nullus est realis respectus per comparationem ad creaturam.
Ad tertium dicendum quod nos non negamus quin deo conueniat realis denominatio respectiua sumpta ex pluribus talis enim potest aduenire alicui sine eius mutatione & compositione, sicut patet de similitudine & aequalitate: & de his est verum dictum Aristotelis quinto physicorum, sed realis respectus per se consequens fundamentum suum non potest de nouo alicui aduenire sine eius mutatione, nec respectus accidentalis aduenit de nouo alicui, quin ponat in eo nouum modum essendi, & propter hoc nullus praedictorum respectuum potest deo conuenire ex tempore.
On this page