Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXXI. Sententia in generali & speciali.

RAETEREA considerari oportet. Superius determinauit magister de proprietate personarum nunc determinat de appropriatis. Et diuiditur in duas partes. Primo enim determinat de approal priatis personarum. Secundo inquirit quomodo secundum appropriata personae adinuicem comparantur. Secum da pars incipit in principio trigesimaesecundae distinctionis. Hic oritur quaestio. Prima diuiditur in tres. Primo determinat quorundam nominum significationes, quae personis diuinis appropriantur. Secundo assignat appropriata secundum Hilarium. Tertio secundum Augustinum. Secunda ibi, Hic non est praetermittendum. Tertia ibi, Illud autem sciri oportet. prima pardiuiditur in tres. Primo inquirit de significatione huius nominis aequalitas. Secundo de simili & similitudine. Tertio ex dictis approbat quorundam sententiam. Secunda ibi, Haec etiam dicimus de simili. Tertia ibi, vnde quibusdam. Secunda pars principalis in qua ponit appropriationem Hilarij diuiditur in duas. Primo enim ponit appropriationem Hilarij cum expositione Augustini. Secundo respondet ad praemissa. Tertia pars principalis in qua ponit appropriationem Augustini diuiditur in duas. Primo enim proponit eam. Secundo ponit appropriationis rationem. Secuda ibi, Sed plurimos mouet. Haec est sententia in generali. In speciali sic procedit & inquirit primo. Vtrum hoc nomen aequale substantiam an relationem dicat in diuinis. Secundo inquirit vtrum aequalitas secundum essentiam, an relationem attendatur. Tertio inquirit quae sit ipsa aequalitas. Ad primum respondet quod aequale relatiue dicitur, nihil enim sibiipsi est aequale. Ad secundum respondet quod aequalitas es quaedam relatio secundum nomen solum. Realis enim qualita in diuinis est identitas vnitatis. Postea dicit quod idem est de simili, quia relatiue dicitur secundum nomen, similitudo autem secundum essentiae vnitatem attenditur. Postea autem approbat ex his opinionem quorundam dicentium quod simile 8 aequale, non positiue, sed negatiue dicuntur in diuinis, aequalitas enim excludit magnitudinem differentem. Similitudo vero diuersitatem. Postea ponit appropriationem Hilarij, dicens quod Hilarius aeternitatem appropriat patri, speciem filio, vsum spiritui sancto, quam Augustinus exponens dicit aeternitatem appropriat patri, quia aeternitas priuat principium, & ideo conuenit patri, quia innascibilis est. Filium vero vocat imaginem cui attribuit speciem & pulchritudinem propter perfectam & proportionatam patris repraesentationem cum summa aequalitate & similitudine, spiritum sanctum vocat munus, quia donum est patris & filij, cui attribuit vsum, ab ipso enim ad nostram vtilitatem omnia nobis infunduntur. Postea respondet ad quoddam dubium posset enim aliquis credere quod Hilarius in verbis praedictis proprietates personales expressit. Vnde determinat quod non, videtur tamen quod nomine aeternitatis dedisset intellectum innascibilitatis. Subdit etiam quod secundum Hilarium licet pater sit aequalis filio, & econuerso, tamen dicit quod filius aequatur patri, & per originem tendii in patris aequalitatem, & non econuerso. Postea ponii applicationes Augustini quod patri vnitas appropriatur filio, aequalitas spiritui sancto, vtriusque concordia. Postea declarat, & primo quo modo vnitas appropriatur patri licet enim omnes personae propter naturae vnitatem, & con¬ formitatem voluntatis possint dici vnum, quia tamen non habet principium a quo sit, appropriatur patri qui est sine principio, vbi etiam subdit quod pater & filius & spiritussan. dicuntur esse vnum principium. vnde & vnus dominus, aequalitas vero appropriatur filio in quo primo inuenitur aequalitas i diuinis, spiritussanctus autem appropriatur concordia, quia ipse procedit in diuinis, vt amor & dilectio. Haec est sententia &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum