Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum Theologia subalternetur Metaphysicae
SECVNDVM sic proceditur. Et arguitur, quod Theologia subalternetur Metaphysicae, quia scientia quae dicit propter quid, de his, de quibus Theologia dicit quia, subalternat sibi Theologiam, sed Metaphysica est huiusmodi: ergo &c. Maior patet ex praecedentibus. Minor probatur. Theologia enim dicit, quod Deus est vnus: Metaph sica autem dicit, propter quid est vnus, videlicet ex eo quod est primumens simpliciter, & omnino perfectum. Tale enim necessarium est tantum esse vnum, vt infra patebit: quare &c.
Item illa scientia, quae supponit ea, quae probantur in alia scientia, et vtitur eis, tanquam principiis, videtur illi scientiae subalternari, sed Theologia sic se habet ad Metaphysicam: ergo &c. Minor probatur: quia Theologia supponit Deum esse vnum & vtitur hoc vt quodam principio. istud autem probatur in 2. Me taphysicae. Et sic patet, quod processus Theologiae confirmatur per illud principium declaratum in Metaphysica. De quolibet affirmatio, vel negatio, & de nullo ambo simul, quare &c.
IN CONTRARIVM arguitur, quod Theologia subalternet sibi alias scientias humanitus inuentas. Et primo, quamtum ad practicas sic: Scientia, quae est de vltimo fine, subalternat eas, quae sunt de mediis finibus, qui sunt fines sub fine. Sed Theologia est de vltimo fine: ergo subalternat sibi scientias practicas humanitus inuentas, quae sunt de fine medio & propinquo qui est finis sub fine.
Item arguitur quo ad speculatiuas: quia scientia quae dicit propter de principus aliarum scientiarum, subalternat sibi alias sed Theologia est huiusmodi: ergo &c. Minor probatur: quia naturalis scientia dicit, quod talis res habet talem virtutem: Theologia autem dicit, quia Deus hoc voluit sibi dare: & hoc dicendo dicit causam quare &c.
Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, vtrum Theologia subalternet sibi alias scientias. Secundum est, vtrum subalternetur aliis. Quantum ad primum dicendum est, quod Theologia non subalternas sibi alias scientias. Cuius ratio est, quia illae scientiae quae habent de suis principiis euidentiorem notitiam, quam sit illa, quae de eis traderetur per Theologiam, non subalternatur Theologiae. Sed scientiae humanitus adinuentae sunt huiusmodi: ergo &c. maior patet: quia propria subalternatio est, quando inferior scientia dependet a superiore, quantum ad perfectam cognitionem suorum principiorum. Et ideo non potest esse quod per scientiam subalternatam perfectius cognoscantur principia, quam per scientiam subalternantem: & per consequens nec euidentius: quia euidentia per se pertinet ad perfectionem cognitionis, & magis quam adhaesio, quae potest esse de falsis. Propter quod illa cognitio est perfectior, qui est euidentior. Minor similiter patet: quia scientiae humanitus adinuentae habent de suis principiis claram euidentiam via sensus, memoriae, & experientiae, vt dictum est supra, & vt patet ex Prooemio Metaphys. Theologia autem, si quam tradat de eis cognitionem, illa est aenigmatica tantum, quia est per solam autoritatem, ideo &c.
QUANTVM ad secundum, dicendum, quod Theologia non subalternatur alicui scientiae humanitus adinuentae. Et patet dupliciter: Primo, quia Theologia plus dependet a scientia Dei & Beatorum, quam a quacunque scientia humanitus inuenta: sed ipsa non subalternatur proprie scientiae Beatorum, vt patet ex praecedenti quaestione: ergo nec alicui humanitus inuentae. Secundo, quia nullus modus subalternationis inueniri potest inter ipsam & illas, vt patet discurrendo per singulas. Non enim subiectum cuiuscunque alterius scientiae, est finis subiecti Theolog. qualitercunque acceptae, sed potius econuerso: nec aliae scientiae dicunt rausam de principus cuiuscunque veritatis, de qua Theologia dicat tantum quia: ergo nullo modo subalternatur Theologia alicui scientiae humanitatus inuentae.
Ad rationes vtriusque partis respondendum est. Ad primâ per interemptionem minoris: & cum probatur per hoc, quod Metaphy sica dicit propter quid Deus est vnus, de quo Theolog. dicit solum quia: dicendum, quod falsum est, quia Deum esse vnum non habet causam. Vnde licet Deum esse primum ens simplicissimum, & vndequaque perfectum, concludat infallibiliter, Deum esse vnum, & possit esse, quo ad nos, medium cognoscendi: tamen non est causa rei cognitae, nec de ea dicit propter quid.
Ad secundam dicendum, quod supponere ea, quae in illa scientia probantur, & vti eis, non sufficit ad subalternationem. Alioquin omnes aliae scientiae subalternarentur Logicae, quia supponunt modum arguendi, & vtuntur eo. Quod si intelligatur, non de modo sciendi, sed de principiis scientiae, vt argumentum videtur assumere: dicendum est tunc, quod assumere pro principiis ea, quae in alia scientia probata sunt probatione quae sit a priori per causam dicentem propter quid, bene facit ad veram subalternationem: sed Theologia nihil tale assumit a Metaphysica. tum quia quod Deus sit vnus, non assumit ab ea, sed tenet sola autoritate diuina, cui magis innititur quam cuicunque rationi humanae: tum quia Metaphysica non probat Deum esse vnum per causam a priori, sed solum a posteriori. Quod autem subditur, quod processus Theologiae confirmatur per illud principium Metaphysicum, De quolibet affirmatio, vel negatio, & de nullo ambo simul verum quidem est, sed non oportet, quod sumatur a Metaphysica, quia per se notum est cuicunque intelligenti terminos: nec Metaphysica dicit de hoc propter quid, sed solum dat declarationes quasdam contra negantes voce, quanuis non possint negare mente.
Ad rationes alterius partis dicendum est: ad primam, cum di citur, quod illa scientia, quae est de fine vltimo, subalternat sibi alias: verum est, si aliae considerent sua subiecta in ordine ad finem illum, sicut fraenifactiua considerat fraenum in ordine ad equitationem: & si ex tali ordine consurgat haec habitudo quod superior scientia dicat euidenter propter quid de principiis inferioris scientiae. Neutrum autem istorum est inter Theologiam, & alias scientias: quia scientiae practicae, quamuis sint de talibus, quae possint ordinari ad illud de quo est Theologia, tamen non considerant ea, vt sub tali ordine: nec Theolog. dicit de principiis eorum propter quid, vel saltem non euidenter.
Quod arguitur vltimo de Theologia, quod dicit propter quid de principiis aliarum scientiarum, quia voluntas Dei est causa rerum, dicendum, quod istud non valet, propter tria. Primum est, quia scientia subalternata necessario habet accipere propter quid a subalternante, quia aliter se habere non potest. Scientiae autem humanae non habent necessario accipere istud propter quid a Theologia. Per rationem enim naturalem potest sciri, quod Deus est causa rerum per voluntatem. Ideo &c. Secundo, quia istud propter quid non redditur nisi per causam remotam: quod non sufficit ad propriam subalternationem. Tertio, quia istud propter quid non manifestat ipsum quia, vel non euidenter: sed econtrario per ipsum quia, innotescit ipsum propter quid. Non enim Theologus, vel quicunque alius, primo nouit voluntatem Dei, ac deinde per voluntatem notam cognoscit quod talis res habet talem virtutem: sed econuerso, per hoc quod videmus quod talis herba habet talem virtutem, cognoscimus voluntatem Dei osse, quod talis herba possit hoc vel illud facere. Ideo tale propter quid, non facit ad veram subalternationem.
On this page