Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aequalitas sit realis relatio in divinis

QUAESTIO PRIMA. Vtrum aequalitas in diuinis sit relatio realis. Thom. 1. q. 2. artic. 2. ad quin.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus Primum est de aequalitate diuinarum personarum Secundum est de appropriatione quae fit in diuinis. Quantum ad primum sic proceditur. Et videeal tur quod aequalitas in diuinis relatio sit realis, quia illae relationes quae sic se habent quod earum est ider fundamentum & eadem extrema si vna est realis & alia, sed relationes originis habent idem fundamentum & eadem extrema cum relatione aequalitatis (vtrobique enim est essentidiuina fundamentum, & personae diuinae sunt extrema) ergo cum relationes originis sint reales, videtur quod relatio aequalitatis sit realis.

Item sicut perfectio diuinae essentiae requirit quod ipsa a patre communicetur filio, ita requirit quod sit eadem in patre & filio, sed propter primum pater realiter refertur ad filium relatione originis, quia scilicet habet essentiam a patre, ergo propter secundum pater debet realiter referri ad filium relatione aequalitatis, quia filius habet eandem essentiam cum patre.

IN CONTRARIVM arguitur, qa si aequalitas in diuinis esset realis relatio, tunc in diuinis essent plures relatione. reales quam quatuor, hoc autem est inconueniens, ergo &c

RESPONSIO. Hic est triplex modus dicendi concors in conclusione hac quod aequalitas in diuinis est solum relatio rationis, sed differens in modo probandi. Primus modus talis est, relationum quaedam sunt similium nominum, sicut illa quae fundantur super vnum pro idem simile & aequale. Quaedam dissimilium & haec sunt in triplici differentia: quia quaedam fundantur super numerum, vt duplum subduplum. quaedam super actionem & passionem vt pater & filius. quaedam autem referuntur vt mensura & mensuratum, & hae relationes dissimilium nominum proportionabiliter se habent ad illas quae sunt similium nominum & econuerso: ita quod sicut sunt duo modi reales relationum dissimilium nominum, scilicet illarum quae fundantur super numerum, & illarum quae fundantur super actionem & passionem: tertius autem modus relationum est secundum rationem: scilicet mensurae ad mensurabile, sic in relationibus similium nominum duo modi sunt reales in creaturis duntaxat, scilicet aequalitas & similitudo. Tertius autem est secundum rationem, scilicet identitas. Tunc dicunt isti vlterius quod sicut qualitas & quantitas in diuinis transeunt in substantiam, sic relationes fundatae super quantitatem, vt aequalitas, & super qualitatem, vt similitudo transeunt in relationem fundatam in supersubstantiam quae est identitas, cum ergo identitas semper sit relatio secundum rationem, oportet quod aequalitas & similitudo, vt sunt in diuinis (quia sic transeunt in identitatem sunt relationes rationis tantum

Licet haec conclusio sit vera, tamen ratio probans eam mulripliciter deficit. Primo, quia quod relationes dissimilium nominum proportionantur relationibus similium nominum non es de se notum, nec ipsi probant, sed absque aliqua probatione assumunt. Secundo, quia dato quod proportionentur, ita vt relatio identitatis respondeat relationi mensurae & mensurabilis. tunc deberent dicere quod sicut relatio mensurae & mensurabilis est relatio ex vna parte realis, & ex alia secundum rationem tantum, fic identitas ex vna parte erit relatio realis, &t ex alia relatio rationis tantum, quod est absurdum. Tertio, quiapplicatio ad propositum non est conueniens, scilicet quod si quantitas & qualitas in diuinis transeunt in substantiam, quod aequalitas & similitudo transeant in identitatem quae sit relatio rationis. Possumus enim in diuinis accipere dupliciter identitatem. Vno modo prout vnaquaeque persona dicitur eadem sibiipsi, & haec identitas proculdubio est relatio rationis, quia est ad aliud secundum rationem tantum, & in hanc non transeunt similitudo & aequalitas. Alio modo possumus accipere identitatem, prout vna persona dicitur eadem alteri in essentia, & in hanc transeunt similitudo & aequalitas. Sed quod hic sit relatiorationis non minus est dubium quam de similitudine & aequalirate etiam in creaturis. Si autem aliquando duo participantia vnum in specie quantitatis & qualitatis referuntur ad se in¬ uicem realiter: multo fortius ea quae participant vnum in specie substantiae secundum illud vnum debent referri ad se inuicem realiter. eodem modo in diuinis, vbi plura supposita participant vnum secundum numerum, siue illud vnum accipiatu sub ratione substantiae: siue quantitatis, vel qualitatis, aequi dubium est, ex quo supposita relara sunt realiter distincta: & fundamentum realiter vnum quod referantur secundum rationem tantum fundamento accepto in ratione substantiae: sicut eo accepto in ratione quantitatis & qualitatis.

Secundus modus probandi eandem conclusionem talis est De ratione relationis est, quod per eam aliquid dicatur ad se habere, sed secundum aequalitatem diuina persona non se habet ad aliud secundum rem, quia persona dicitur aequalis personae secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis: vna autem persona est eadem alteri quoad essentiam, quare aequalitas inter diuinas personas non est relatio realis.

Sed contra hoc arguitur, quia licet de ratione relationis sit esse ad aliud, quantum ad extrema relata, non tamen quoad fundamentum relationis. Alioquin in diuinis non esset aliqua relatio realis, quia omnes relationes diuinae fundantur super essentiam quae est vna numero indistincta in omnibus personis. Igitur vnitas essentiae diuinae, & diuinarum personarum in essen. tia accepta sub ratione quantitatis non impedit quin aequalitas sit realis relatio, quod autem essentia quae est vna numero sit fundamentum omnium relationum diuinarum etiam originis patet, quia in diuinis non sunt nisi duo praedicamenta, sub stantia, & relatio, sed relatio non potest fundari super relationem alioquin esset processus in infinitum: ergo fundatur super essentiam, vel substantiam quae est idem.

Et idcirco aliqui supplent modum istum dicentes quod licet non sit necessarium ad realitatem relationum, quod extrema habeant distinctum fundamentum, tamen necessarium est, quod extrema, vt extrema sint realiter distincta. nunc est ita quod persondiuinae licet sint realiter distinctae: vt sunt extrema relationum originis, non tamen vt sunt extrema relationis aequalitatis, & similitudinis propter quod relationes originis sunt reales, non autem relationes aequalitatis, vel similitudinis. Minor probatur, quia pater & filius de se dicuntur extrema relationum originis & de se distinctionem habent, sed pater & filius vt sic non sunt extrema relationum aequalitatis aut similitudinis, sed vt quanta vel qualia, aequalitas enim est duorum quantorum, & similitudo duorum qualium: pater autem & filius non distinguuntur vt quanti, & aequales, sed sunt penitus vnum re, quare &c.

Tertius modus est, qui videtur verior, & magis consonat praedictis, quod relationes aequalitatis & similitudinis non sunt reales in diuinis, sed tantum relationes originis, quia vt dictum fuit supra, relatio realis, vel est realis respectus accidentaliter adueniens, vel est denominatio sumpta ex pluribus. Similitude autem & aequalitas nullo istorum modorum possunt esse reale relationes in diuinis, quod patet primo accipiendo relationem pro respectu consequente per se ad suum fundamentum, quia talis respectus est realis ex hoc que extrma realia ex natura sui fundamenti habent inter se necessariam exigentiam, nunc est ita quod personae diuinae non habent inter se necessariam exigentiam ratione essentiae, vt est fundamentum aequalitatis & similitudinis: habent autem vt ipsa est fundamentum relationum originis, ergo solae relationes originis sunt reales, non autem relationes aequalitatis aut similitudinis. Maior probata fuit prius, minor declaratur, quia essentia diuina, aut est vna habens rationem quantitatis & qualitatis, & sic est fundamentum relationum aequalitatis & similitudinis, aut est essentia foecunda, & sic est fundamentum relationum originis. Ex foecunditate enim diuinae essentiae est qu in ipsa vna numero existente sini plures personae, quarum personarum vna sit ab alia & tertia ab vtraque. Cum igitur essentia diuina, vt est vna non requirat? sit in pluribus: sed hoc requirit solum inquantum est foecunda & sub hac ratione solum est fundamentum relationum originis, patet quod illae solae sunt reales in diuinis. Respectu autem relis accidentaliter adueniens non conuenit deo etiam per comparationem ad creaturam, vt prius probatum fuit, & multominus per comparationem ad intrinseca, propter quod aequalitas quae est inter personas diuinas non potest esse realis respectus accidentaliter adueniens. Denominatio etiam respectiua quae est realis relatio sumitur ex pluribus rebus realiter inter se differentibus, vt supra dictum fuit, aequalitas autem diuinarum personarum non est denominatio sumpta ex pluribus rebus, sed est denominatio sumpta ex vnica re, quae nullo modo est realiter plurificata, sed solum secundum rationem, & ideo non est realis relatio in diuinis sicut in creaturis.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod illa relationes quae habent eadem extrema, & idem fundamentum sub eadem reali ratione exigentiae extremorum omnes sunt reales aequaliter, nunc est ita, quod in essentia diuina vt est fundamentum relationum originis est sufficiens ratio exigentia extremorum, haec enim est foecunditas naturae, vt dictum est. sed in ipsa vt est fundamentum aequalitatis & similitudinis non es talis ratio exigentiae, vnitas enim essentiae non requirit quod ipsa sit in pluribus suppositis, quare &c.

Ad secundum dicendum quod perfectio essentiae diuinae vt foecunda est requirit quod sit a patre in filio, sed perfectio essentiae diuinae vt vna est non requirit quod in eis sit vna, quia vt vnest, non requirit quod sit in pluribus, & per consequens non requirit quod sit vna in pluribus, tota ergo necessitas exigentia est ex foecunditate naturae secundum quam ipsa est fundamentum relationum originis, & non ex eius vnitare secundum qui ipsa est fundamentum aequalitatis & similitudinis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1