Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aequalitas dicatur positive an privative in divinis
ECVNDO quaeritur vtrum aequalitas dicatu positiue an priuatiue in diuinis. Et videtur quod priuatiue, quia quaecunque opponuntur priuatique alterum dicitur positiue, alterum vero priuaIl tiue, sed secundum philosophum decimo metaphysicae aequale opponitur magno & paruo priuatiue, sed magnum & paruum dicuntur positiue, ergo aequale dicitur priuatiue.
IN CONTRARIVM arguitur, quia aequale & inaequale opponuntur priuatiue, sed inaequale dicitur priuatiue ergo aequale dicitur positiue.
RESPONSIO. In aequalitate & similitudine tria sunt consideranda, fundamentum relationis quod est quantitas, ve qualitas, extrema relationis quae dicuntur aequalia, aut similia, & ipsa habitudo relatiua aequalitatis, aut similitudinis. Nomen autem aequalitatis aut similitudinis non significat primum ( scilicet fundamentum) sic enim significaret similitudo albedinem quae est eius fundamentum inter duos albos, quod nullus diceret. Mutaretur enim eius significatum quum mutetur frequenter similitudinis fundamentum. Sunt enim aliqui similes in nigredine sicut alij sunt similes in albedine. Nec significat extrema relata, vt de se patet, ergo nomen aequalitatis directe significat tertium, scilicet ipsam habitudinem relatiuam. Alia tamen duo dat intelligere non sicut significata, sed sicut habentia habitudinem ad principale significatum.
HOC SVPPOSITO dicendum, quod aequalitas quantum ad suum formale significatum dicitur positiue. Quod patet, sic omne quod est directe in praedicamento secundum rem vel rationem, & non per aliam reductionem est positiuum & non priuatiuum. (Priuationes enim & negationes sunt in praedicamentis solum reductiue ratione habituum vel affirmationum, sed aequalitas est directe in praedicamento relationis saltem secundum rationem quum sit relatio (licet rationis in diuinis) ergo aequalitas formaliter dicit aliquid positiuum, maior patet. quia esse relationem vel aliquid aliud pertinens ad praedicametum secundum rem vel secundum rationem non facit differentiam secundum positiuum & priuatiuum. Et ideo si cut illud quod dicit relationem realem directe, vel rem alterius praedicamenti est formaliter aliquid positiuum, sic illud quod dicit directe relationem rationis vel relationem alterius praedicamenti est formaliter positiuum, & idem est dicendum de extremo relationi sumpto concretiue sub nomine relationis (vt aequale) quia idem importatur formaliter per concretum & abstractum. Quantum autem ad fundamentum aequalitatis dicendum est, quod possumus ipsum considerare, vel quantum ad illud quod est, & sic est aliquid positiuum, & positiue dictum, quia hoc est quantitas ve aliquid acceptum subnomine quantitatis, vel possumus ipsum considerare sub formali ratione fundamenti, & sic dicitur communiter quod formaliter ratio fundamenti aequalitatis sit ratio vnius, super vnum enim in quantitate fundatur aequalitas, ratio autem vnius est ratio priuatiua, patet quia aequalitas & aequale dicuntur priuatiue. Sed hoc non est formaliter, vt dictum est. Veruntamen in hoc sensu loquitur phylosophus decimo metaphysicae, quando dicit quod aequale opponitur magno & paruo priuatiue. Sic etiam diffinitur cum dicitur quod aequale est quid positum iuxta alterum, nec excedit, nec exceditur.
On this page