Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum essentialia attributa debeant appropriari aliquibus personis
QUAESTIO TERTIA. Vtrum essentialia attributa debepropriari diuinis personis. Tham. 1. q. 39. art. 7. & 8.
AD secundum principale sic proceditur. Et videtur quod essentialia attributa non debeant appropriari diuinis personis, quia aeque communia sunt in diuinis attributa essentialia sicut esA sentia, sed essentia nulli appropriatur, ergo nec essentialia.
Item prius est proprium, quam appropriatum, quia appropriatum dicitur per similitudinem ad proprium, sed propria personarum non sunt priora essentialibus attributis, imo sunt secundum rationem posteriora, ergo essentialia attributa non possunt appropriari personis.
RESPONSIO. Dicendum est primo quod appropriatio in diuinis est possibilis. Secundo quod est vtilis. Tertio reddetur ratio de appropriationibus diuersis.
Quod sit possibilis patet, non enim appropriatur nisi commune. Est enim appropriatum de communi, tractum ad proprium. Item ad omne commune appropriatur cuilibet, sed illud quod habet aliquam conuenientiam cum proprio propter quod de communi trahitur ad proprium, licet autem omnia attributa essentialia sunt communia omnibus personis, tamen quaedam habent maiorem conuenientiam cum proprio personae quam alterius propter quod illi personae potest conuenienter appropriari, & secundum hoc potentia quae nominat principium appropriatur patriqui est primum principium. Sapientia vero quae ad intellectum pertinet appropriatur filio qui procedit per modum intellectus, bonitas autem appropriatur spir. sanct. qui procedit per modum voluntatis, cuius obiectum est bonum, appropriatio ergo est possibilis & rationalis.
Est etiam vtilis, quia per appropriata aliqualiter manuducimur in cognitionem personarum hoc modo. Inuenitur enim distinctio in attributis, & in personis, sed differenter, quia distinctio personarum est realis, distinctio vero attributorum est secundum rationem, & est nobis magis nota, & quamuis per attributa sola ratione distincta non possumus sufficienter arguere distinctionem personarum, tamen inspicimus in appropriatis aliquam similitudinem propriorum, & sic per appropriata aliqualiter manuducimur in notitiam personarum.
QUANTVM ad tertium notandum est quod alia est appropriatio secundum Hil. alia secundum Aug. Hilarius enim appropriat aeternitatem patri, speciem filio, vsum spir. sanct. Ratic autem huius appropriationis est haec, aeternitas enim quia est mensura ex sua ratione carens principio appropriatur patri qui est principium non de principio. Species autem appropriatur filio quia species quandoque sumitur pro imagine, filius autem ess imago patris vt prius dictum fuit. Vsus vero appropriatur spirsan. quia vti large accipiendo est assumere aliquid in facultate voluntatis. Spi. autem san. procedit per modum voluntatis. ideo &c
Beatus autem Aug. appropriat vnitatem patri, quia vnitas es principium numeri, pater autem est principium diuinarum originum. Ac aequalitatem autem appropriat filio, quia aequalita importat vnitatem respectu alterius. Est enim aequale quod habet vnam quantitatem cum alio, & ideo appropriatur filio qui est secunda persona in trinitate. Connexio autem importat vnionem duorum per tertium & ideo appropriatur spirit. sanct. qui procedit a patre & filio vt sunt vnum.
Secundum hunc modum potest sumi illa appropriatio Ro. 11 (Si tamen Apostolus intendit facere ibi aliquam appropriationem) quoniam ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia. Haec enim praepositio ex importat quandoque habitudinem causae materialis, & sic non habet locum in diuinis, quandoque habitudinem causae efficientis quaequidem conuenit deo in ratione suae potentiae actiuae, vnde appropriatur patri sicut & potentia Haec autem praepositio per designat habitudinem formae per quam agens agit sicut dicimus quod artifex agit per artem. Vnde sicut ars & sapientia appropriatur filio ita & hoc quod est per ipsum. Haec vero praepositio in denotat continentia. Continei autem deus res inquantum sua bonitate eas conseruat & gubernat. Et ideo esse in quo appropriatur spir. san. sicut & bonitas
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum ess quod non simile est de essentia & de attributis essentialibus, quia essentia vt essentia est non habet maiorem conuenientiam cum proprio vnius personae, quam cum proprio alterius, & idec non potest appropriari vni personae magis quam alij. Sed diuersa attributa habent maiorem conuenientiam cum proprio vnius personae quam cum proprio alterius, vt visum fuit prius propter quod appropriantur magis vni quam alteri.
Ad secundum dicendum quod in diuinis nihil est prius aui posterius secundum rem, sed secundum rationem. & hoc modo quaedam essentialia sunt priora propriis personarum, sed non dicuntur appropriata nisi ratione propriorum, & sic sunt posteriora propriis personarum secundum rationem talis nominis, nec est inconueniens quod aliquid sit prius & posterius altere secundum rationem quantum ad diuersas considerationes.
On this page