Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Pater et Filius diligant se spiritu sancto

QVAESTIO PRIMA Vtrum pater & filius diligant se spiritu sancto. Thom. 14. 37. art. 2.

CIRCA distinctionem istam quaeritur primo vtrum pater & filius diligant se spiritu sancto. E videtur quod non, quia aut diligere sumitur essentiaaliter, aut notionaliter, sed non potest esse vera, si Adiligere sumatur essentialiter, quia eadem ratione haec esset vera pater intelligit filio quae tamen negatur ab August. nec prout sumitur notionaliter, quia eadem ratione haec esset vera pater generare se filio, vel pater & filius spirant si spiritu sancto, quod non dicimus, quare nullo modo haec potes esse vera, pater & filius diligunt se spiritu sancto.

IN CONTRARIVM est quod dicit August. 6. de Trinit. quod spiritussanctus est quo genitus a generante diligitur, genitoremque suum diligit.

Et arguitur per rationem, quia in creaturis nullus diligit se vel alium, nisi amore a se procedente, ergo similiter in diuinis, sed in diuinis spiritussanctus est amor procedens, quare, &c.

RESPONSIO. Ad euidentiam istarum propositionum pater diligit se, & filium & spiritum sanctum, & nos spiritu sancto, & similiter quaelibet persona diligit se & alias personas & nos spiritu sancto, quia in omnibus est eadem difficultas. Aduertendum quod hae quaestiones non sunt de re, sed de modo loquendi. Circa quem sunt tres opiniones.

Prima est quod omnes tales propositiones sunt falsae & retractatae ab Aug. in suo simili, quando scilicet retractauit istam pater est sapiens filio, vel sapientia genita. Sic enim se habet sapere patri ad filium, sicut diligere patris ad spiritum sanctum.

Sed istud non placet aliis, quia August. ea quae retractaui expressit specialiter, & ipse non retractauit dicta aliorum, sed sua. vnde cum alij communiter vtantur talibus locutionibus praesumptuosum videtur simpliciter negare eas.

Alij sunt qui dicunt omnes tales propositiones esse veras & proprias simpliciter. Ad cuius euidentiam considerandum est c secundum istos diligere potest sumi essentialiter vel notionaliter. Si sumatur essentialiter, tunc omnes tales propositiones sunt falsae, quia diligere sic acceptum, est idem quod esse, & ideo sicu haec est falsa pater est spiritu san. sic & ista pater diligit spiritiu sancto. Si vero diligere sumatur notionaliter, sic sunt verae, vt dictum est, & iste ablatiuus spiritu sancto construitur in ratione effectus formalis sumendo large effectum pro omni producto & formam pro omni eo quod denominat aliquid. Sunt enim aliqui effectus qui denominant suum agens, & ob hoc dicuntur formales. Quandocunque enim verbum importat de suo nomine actum, & cum actu dat intelligere productum, tunc productum denominat ipsum agens, sicut florere non solum nominat actum, sed etiam includit productum, scilicet florem, & ideo potest dic quod arbor floret floribus, quamuis flores non sint forma arboris, sed quidam affectus ab arbore procedentes, sed quando in no mine actus non includitur effectus, tunc effectus non denomina agens, sicut non bene dicitur arbor producit florem floribus. Ci igitur diligere sumptum notionaliter non sit aliud quam spirare amorem, & dicere non sit aliud quam producere verbum, sicut florere est producere florem. Ideo sicut vere & proprie dicitur arbo floret floribus, sic vere & proprie potest dici quod pater dicii se & alia verbo, & quod pater diligit se, & alia spir. sanct.

Iste autem modus non placet aliis propter multa. Primun est, quia diligere non potest plus sumi notionaliter quam intelligere, sicut enim intelligere nominat operationem intellectus ita diligere nominat operationem voluntatis, sed intelligere nunquam sumitur notionaliter, ergo nec diligere. Secundo, quia sicut probatum fuit supra, dist. 6. actus notionales quibus. personae producuntur sunt actus naturae diuinae, vt est foecunda, quam foecunditatem non habet ex hoc quod est intelligens & volens, sed praecedit vtrumque, ita quod est intelligere & velle nec sunt actus quibus personae producuntur, nec supponuntur ab actibus productis, propter quod nullus actus intellectus aut voluntatis potest esse notionalis, sed sunt secundum modum intelligendi posteriores actibus notionalibus & eliciuntur a personis iam constitutis per actus notionales, qui sunt mere naturales. Tertio, quia dato quod esset aliquod diligernotionale, adhuc nullo modo possent verificari tales propositiones, quia nullus actus notionalis reflectitur supra personam a qua est, nec potest cadere super personam, vel super quamcunque rem aliam quae per ipsum non constituitur. Cuius ratio est, quia actus notionalis est actus productionis, & idec non tendit nisi in productum, & quia idem non producit seipsum, ideo actus notionalis non potest reflecti super personam a qua est, nec cadere super aliquid quod per ipsum non producitur, sed cum dico quod pater diligit se, vel filium vel nos spiritu sancto ibi denotatur actus cadere reflexiue super patrem a quo est, vel cadere directe super filium, vel super nos quorum neutrum per actum dilectionis notionalis constituitur, ergo nullo modo tales propositiones possunt esse verae, si diligere sumatur notionaliter.

Sed ad hoc respondent quidam, quod sunt quidam actus no tionales qui sunt reflexiui, sed non omnes: Sunt enim, vt isti dicunt in diuinis quaedam reflexiuae operationes, & non notionales, vt intelligere & velle, & istae dicuntur transitum in aliquid, sed non transitum realem, sed rationis tantum. Quaedam autem sunt notionales, sed non reflexiuae, sicut generare & spirare, e tales dicunt transitum realem in aliquod suppositum. Quaedam autem sunt quae dicunt transitum realem & transitum rationis simul, sicut dicere & diligere notionale, dicere enim non solun respicit id quod actu dicendi producitur, sed etiam illud quod producto verbo repraesentatur. Vnde dicere importat producendo verbum aliquid verbo repraesentare vel manifestare. Et similiter diligere notionale importat, producendo amorem personalem in aliud, quasi in amatum tendere, quorum alterum, scilicet producere dicit transitum secundum rem, sed aliud scae licet, tendere in aliquid, tanquam in repraesentatum vel in ama tum dicit transitum secundum rationem, & tales actus quum includant vtrumque transitum rei & rationis, ratione transitus realis sunt notionales, sed ratione transitus secundum rationem sunt reflexiui propter quod bene dicitur quod pater dicit se verbo, & diligit se spiritu sancto.

10 Istud autem non videtur bene dictum. Primo quia non est secundum se verum. Secundo quia ratio non est soluta. Tertio quia contradicit alij dicto istorum. Quod non sit verum secundum se patet, quia nullum pure notionale includit illud quod est com mune omni personae, sed habere respectum rationis ad aliquid tanquam repraesentatum vel manifestatum vel amatum est commune omni personae sicut manifestare, vel amare, ergo non includitur in dicere, vel in diligere sumptis pure notionaliter.

Item ratio est insoluta, quia impossibile est actum notiona lem non includere realem productionem, etiam si cum productione includat aliquem respectum rationis, ergo actus notionalis in nihil potest tendere nisi in productum, licet ad * illud possit habere aliquem alium respectu, quia ille alius respectus cum sit extra rationem actus notionalis notionaliter tentus tendere in illud. Adhuc si dicere & diligere sumpta notionaliter important transitum rei respectu personae, & transitum rationis respectu alicuius alterius, tuc dicere & diligere sic sumpta non poterunt competere nisi illi personae quae transit in aliam rem, & ii aliquid ratione, & sic solus pater diceret se & alia verbo, quia se lus producit verbum, & solus per verbum a se productum habet rationem manifestantis, vel repraesentantis se & alia ita quod haec duo copulatiue sumpta nulli nisi patri conueniunt, & similiter solus pater & filius diligerent se vel alia spi. san. quia solus pater cum filio producit spi. san. & per spi. san. a se productum habet respectum ad se vel ad alia sub ratione amantis, ita quod haec duo copulatiue sumpta nulli alij possunt conuenire, hoc autem non dicitur imo ista conceditur, filius & spir. sanct. dicunt se vel alia verbo, & ista spirit. sanctus diligit se & alia spiritu san. ergo dicere & diligere non sumuntur notionaliter.

Item istud dictum contradicit cuidam alij dicto eorum. Dicunt enim alibi vt recitatum fuit supra dist. 27. quod dicersumitur dupliciter, vno modo pro eo quod est producere verbum & sic est actus notionalis, nec conuenit nisi patri & illi non respictu sui vel creaturae sed tantum respectu filij, & sic pater dicit ve bum & non verbo. Alio modo sumitur dicere pro eo quod esi manifestare, & sic est actus essentialis & conuenit cuilibet personae respectu sui & aliorum, quaelibet enim persona manifesta se & alia. ergo secundum hoc dicere notionale non importat nisi producere verbum & non repraesentare vel manifestare aliquid, quia illud est simpliciter essentiale, nunc autem ponitur quod dicere notionale importat repraesentare vel manifestare aliqui ratione cuius est actus reflexiuus, ergo est hic contradictio. Patet ergo quod nullus actus notionalis est reflexiuus.

Quod ergo dicitur quod quando in actu intelligitur productum tunc productum denominat agens, vt arbor floret floribus, similiter videtur esse in proposito. Dicendum quod non est simile, quinon fit ibi reflexio nec transitus in aliud non enim dicitur quod arbor floret se, vel aliquid aliud floribus, hoc enim male dicere. tur. Hic autem dicitur quod pater diligit se, vel alia spiri. san. & idemale, si diligere sumatur notionaliter. Sed deberet dici patet d ligit spiritu san. sicut dicitur arbor floret flore vel floribus. Sed neque hoc potest dici, quia quod effectus subsistens denominet agentem contingit solum in verbis intransitiuis, sicut est florere quod passiuum non habet vnde bene dicitur floret flore In verbis autem transitiuis non, licet includant productum sicut generare de suo nomine includit genitum, & spirare spiritum, vel spiratum qui dicunt in diuinis specialia producta, sicus florere includit florem, & tamen generat genito non bene dicitur, sed generat genitum, nec spirat spirato, sed spirat spiritum ve spiratum transitiue. Et causa huius differentiae est, quia tale in transitiuum includit productum, vt in ipso existens, & non solum vt ab ipso procedens, florere enim non solum dicit producere florem, sed cum hoc habere in se florem productum, & ideo denominat ipsum producens in quo est, sed transitiua solum includunt productum, vt ab istis existens, & non vt in ipsis manens, propter quod non denominant ipsum.

IDEO dicendum est aliter quod omnes supradictae propositiones sunt simpliciter falsae si diligere sumatur notionaliter, si vero sumatur essentialiter sic sunt verae, licet sint impropriae, & ideo exponendae. Primum patet, quia quandocunque aliquid sumptum cum determinatione praedicatur de aliquo potest etiam praedicari de alio vel illo sumpto sine determinatione, nisi forte determinatio sit distrahens, tunc enim non potest, licet enim haec sit vera, Paulus est homo mortuus, tamen non sequitur quod haec sit vera Paulus est homo, quia esse mortui est determinatio distrahens, alioquin sequeretur bene. Si erge haec esset vera pater diligit filium spiritu sancto sumendo diligere notionaliter, cum haec determinatio spirit. sanct. non sit distrahens, sequeretur quod haec esset vera exclusa determinatione dicendo sic, pater diligit filium sumendo diligere notionaliter vt prius, hoc autem est falsum, quia nullus actus notionalis est a patre in filium nisi generare, quare &c. Idem dicen¬ dum est de omnibus propositionibus consimilibus.

Secundum patet, scilicet quod sumendo diligere essentialiter omnes tales propositiones sunt verae, sed impropriae, & ideo sunt exponendae, quia vt dictum fuit supra, dist. 27. verbum & amos, licet de virtute & proprietate locutionis importent ipsos actus intellectus & voluntatis, tamen appropriantur personis, verbum quidem filio, amor autem spiritui sancto. Cum ergo haec sit vera & propria pater diligit filium, seipsum & nos, amore essentiali, consequens est quod haec sit vera pater diligit filium, seipsum, & nos spir. sanct. sed est impropria, & ideo exponenda sic, vt sit sensus, pater diligit filium, & nos spir. sanct. id est, amore essentiali, qui appropriatur spir. sanct. Similiter si dicere & verbum sumantur essentialiter haec est vera & propria, pater dicit se & alia verbo. Si vero verbum sumatur notionaliter pro filio, sumpto semper dicere essentialiter, sic est haec vera per appropriationem tanti pater dicit se & omnia verbovel filio, id est verbo essentiali, quod appropriatur filio, vel verbo personali, & sub eodem sensu ista est concedenda, pater est sapiens filio, quia falsa est secundum proprietatem locutionis, & sic negat eam Augustinus, est tami vera per appropriationem sicut aliae quae dictae sunt.

AD PRIMVM argu. patet responsio. Ad auctoritate Augustini dicitur pro parte opposita, quia spiritus sanctus est amor solum per appropriationem, non tamen per proprietatem.

AD ALIVD dicendum quod nullus diigit nisi amore a se procedente eo modo quo actus intelligitur procedere ab agente, sed non oportet quod ille amor procedat, vt aliquid productum per actum agendi qualitercunque sumptu, & ideo proprie loquendo, pater diligit se & alia amore essentiali qui procedit a patre vt actus ab agente, non secundum distinctionem realem, sed rationis tantum, & quia hic amor appropriatur spiritui sanct. ideo per appropriationem pater dicitur diligere spiritu sancto, secundum expositionem prius positam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1