Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Filius sit sapiens sapientia genita

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum filius sit sapiens sapientia genita. Thom. 1. q. 41. art. 3. ad quariumis

SECVNDO quaeritur vtrum filius sit sapiens sapientia genita. Et videtur quod non, quia eadem est sapientia patris & filij, sed sapientia patris non est genita quia pater nihil habet genitum, ergo nec sapientia filij est genita.

Item nihil essentiale in diuinis est genitum, sed sapientia est aliquid essentiale, ergo non est genita, quare filius non potest esse sapiens sapientia genita.

IN. CONTRARIVM est, quia filius est sapiens per se: sed ipse est sapientia genita: quare &c.

Item Hilarius dicit, & habitum fuit prius in litera distin. 5. quod filius nihil habet nisi genitum vel natum, sed filius habet sapientiam qua dicitur sapiens, ergo ipsa est genita vel nata.

RESPONSIO. Dicitur hic communiter & bene, quod iste ablatiuus notat quandam habitudinem, potest ergo nota re habitudinem principij efficientis, & sic est falsa, quia nihil genitum efficit sapientiam in filio, & in eodem sensu posset concedi quod filius est sapiens sapientia ingenita, quia filius habei a patie quod sit sapiens, pater autem dicitur sapientia ingenita, sicut filius dicitur sapientia genita: vel potest ablatiuus notare habitudinem principij formalis, sicut corpus dicitur coloratum albedine: & sic adhuc ista est falsa filius est sapiens sapientia genita, quia sapientia per quam filius est formaliter sapiens, est sapientia essentialis quae non est genita, licet sit per generationem communicata, quia genitum proprie est illud quod pe generationem producitur. Et sub hoc sensu posset adhuc concedi quod filius sit sapiens sapientia ingenita, quia ingenitum aliquo modo potest conuenire essentiae, & iste modus loquendi magis accedit ad proprietatem quam primus. Alio modo potest ablatiuus dicere habitudinem causae subiectiuae seu materialis sicut dicimus quod corpus est coloratum superficie, vel superficies est colorata seipsa, licet autem in diuinis non sit proprie subiectum vel materia, tamen ponimus ibi personam, vel hypostasim, qua secundum nostrum modum intelligendi se habet quasi subiectiue ad ea quae sibi attribuuntur, & sic licet videatur aliquibus quod haec possit concedi, filius est sapiens sapientia genita, id est, seipso qui est sapientia genita, tamen est valde impropria, tun quia filius non est sapientia genita proprie, licet sit sapientia, & sic genitus, quia non conuenit ei esse genitum secundum quod est sapientia, tum quia ly sapientia genita videtur esse determinatio praedicati, & non conditio subiecti vt in isto sensu dicitur.

SIC tamen procedit primum argu. ad primam partem.

Ad aliud dicendum quod filius nihil habet nisi genitum, id est quod non acceperit per generationem, & non quod essentia, vel essentialia sint genita, sed solum per generationem communicata

Alia argumenta bene probant quod formali praedicatione haeest falsa, filius est sapiens sapientia genita, quod concedo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2